Text List

Praeambulum

Praeambulum

TRACTATUS IV. DE ESSENTIALITATE, SIMPLICITATE, ET INCOMMUTABILITATE DEI.

Habito de his que quasi preambula sunt ad hance scientiam, scilicel que et qualis sit scientia de ipso, et quibus viis cognoscitur : nunc de ipso cognoscibili quod est Deus, queerendum est.

Et quia quoad nos prius cognoscitur in unitate essentia, quam in distinctione personarum, ideo inquisilionem islam in tria dividimus.

Inquiremus enim primo ea que propria sunt essentice. Secundo, que sunt propria distinctioni personarum. Tertio, que communia personis in unitate essentie existentibus.

Inter cognoscibilia autem que prius intellectui occurrunt, tria sunt, scilicet essentialitas, simplicitas, et incommutabilitas, de quibus agit Magister in I Sententiarum*.

Inter hac enim primo querendum est de essentialitate. Circa hanc autem quatuor inquiruntur, scilicet utrum solus Deus vere et proprie sit ? Et secundo, Utrum possit non esse, vel cogitari non esse ? Tertio, Utrum alia in comparatione ejus sint per se vel per accidens ? Et hoc est querere, Utrum accidat eis esse vel per se conveniat ? Quarto, Utrum hoc ipsum, non posse cogitari non esse, sit Deo proprium, vel etiam aliis conveniat ?

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum