Quaestio 21
Quaestio 21
De incommutabilitate Dei.
Deinde queritur de incommutabilitate Dei. Et quia incommutabilitas causa eternitatis est, queritur consequenter de eternitate. Circa incommutabilitatem queruntur tria. Primo, An essentia divina sive Deus sit incommutabilis ? Secundo, Utrum aliquis motus vel mutatio Deo conveniat ? Tertio, Utrum incommutabile esse sit proprium essentia divine ?
Membrum 1
Utrum divina essentia sive Deus sit incommutabilis?
Quod autem incommutabilis sit, probat 1. Richardus in libro de Trinitate, sup- ponens hoc, quod omne quod mutatur, vel mutatur in melius, vel in pejus, vel in equale. In melius mutari non potest quod omnino perfectum est : quia si habet melius ad quod mutatur, sequitur ipsum perfectum non esse. In pejus mutari non potest, quod verissime est : quia si in pejus mutatur, admixtam habet privationem qua meliori privetur : et admixtam habens privationem, non verissime est. Ad equale mutari non potest, quod a seipso est: quia enim mutans semper equale est, et omne mutans mutat ad suam speciem, id quod a seipso est, si mutat, mutat ad idem : sed non mutat, quia in omni eo quod est mutans, aliud est mutans, et aliud mutatum : quod autem a seipso est, non habet aliud quo sit, et quod sit: si ergo mutaret se de statu in ‘statum, sequeretur quod a seipso non esset. Cum ergo Deus perfectissime et verissime et a seipso sit, sequitur quod nec in melius, nec in pejus, nec equale mutari possit, et sic penitus incommutabilis est.
2. Adhuc, Augustinus, et ponitur a Magistro in octava distinctione libri primi Sententiarum: "Quod mutatur, non servat ipsum verum esse: et quod mutari potest, etiamsi non mutetur, potest quod fuerat non esse. Ideoque illud solum quod non tantum non mutatur, verum etiam omnino mutari non potest, verissime dicitur esse", id est, substantia Patris et Filii et Spiritus sancti. Hac Augustinus scribit in libro V de Trinitate. Ergo videtur, quod "Deus omnino sit incommutabilis".
3. Ahduc, Omne quod nullo modo in potentia est, nullo modo mutabile est: quod verissime est, nullo modo in potentia est : Deus verissime est: ergo nullo modo mutabilis est. Omnis enim mutatio de potentia est ad actum: potenlia autem permixta privationi est : et quod permixtum privationi est, non verissime est: ergo quod verissime est, commutabile esse non potest: ergo Deus commutabilis esse non potest.
4. Fortius objicitur per hoc quod dicit Aristoteles, et confirmat Augustinus in libro VHI super Genesim ad litteram, ot Boetius in libro de Consolatione philosophiae, quod "omnis motus ab immobili est." Si ergo hic motus ab hoc immobili : et motus simpliciter a simpliciter immobili: sed Deus est a quo omnis motus: ergo Deus simpliciter immobilis et incommutabilis est. Et hoc sequitur ex conclusione Aristotelis in fine octavi Physicorum, “ubi dicit, quod "motor primus est indivisibilis et impartibilis, non habens magnitudinem penitus." (mne. enim quod movetur, divisibile est, sicut dicitur in libro de Causis, proposilione septima, que dicit, quod "intelligentia est substantia que non dividitur." Quod exponens dicit: "Omne divisibile non dividitur, nisi in multitudinem, aut magnitudinem, aut motum suum. Cum ergo res est secundum hance dispositionem, quod scilicet aliquo modo sic dividitur, est sub tempore: sed intelligentia non est sub tempore, sed cum eternitate : ergo intelligentia est substantia que non dividitur." Si autem hoc convenit intelligentie, multo magis cause prime, que sicut ibidem dicitur, ante eternitatem est. Hoc est quod dicit Boetius in libro de Consolatione philosophiae : "Stabilisque manens das cuncta moveri."
Amplius, In hymno Ambrosii: "Rerum Deu tenax vigo, Immotus in te permanens, Lucis diurne tempora Successibus determinans"
Hoc etiam innuitur in principio VI Physicorum: "Si enim primus motor esset mobilis, sequeretur quod motus esset ante primum motum." Et sequeretur, quod motus alterationis esset primus in genere motus: que absurda sunt. Probatum est enim, quod primus in genere motus, est localis motus, et primus inter locales motus est motus coeli,et ante illum nihil est quod moveatur vel mobile sit.
In contrarium est quod 1. Dicit Augustinus in lib. VIII super Genesim ad litteram, quod "spiritus creator movet se, sed nec per tempus, nec per locum." Quod autem movet se, aliquo modo mutabile est. Ergo Deus aliquo modo mutabilis est.
2. Item, Videtur per dictum Apuleii quod inducit Augustinus in libro de Civitate Dei, quod Deus est motu et ratione mundum gubernans. Constat autem, quod non est gubernans nisi motu sui : videtur ergo, quod aliquo modo mutabilis sit.
3. Adhuc, Appropinquari et elongari motus sunt: et hide Deodicuntur,Jacobi, lv, 8: Appropinguate Deo, et appropinguabit vobis.
4. Adhuc, Sapient. vu, 23: Omnibus mobilibus mobilior est sapientia. Sapientia autem divina Deus est. Ergo omnibus mobilibus mobilior Deus est.
5. Adhuc, Movere est aliter se habere quam prius, ut dicit Aristoteles in III Physicorum : sed Deus aliter se habet modo quam ab eterno : modo enim se habet ad creaturam ut creator, gubernator, et conservator : et hoc modo ab eterno se non habuit ad creaturam: ergo videtur, quod Deus sit mutabilis.
6. Adhuc, Aristoteles in II Physicorum et in secundo de Anima vult, quod duplex sit motus alterationis. Unus qui est de potentia ad actum, sive qui est de contrario in contrarium, ut cum de albo fit nigrum, vel de ignorante sciens. Alius motus quo quis de otio sive de habitu mutatur ad actum, ut cum quis de non considerante fit considerans, vel de habitu actualiter agens. Dicit enim Averroes super lI de Anima,quod habitus est quo quis aliquid agit cum voluerit. Tali autem modo videtur Deus alterari : quia de non creante fit creans (hoc constat), de non gubernante fit gubernans, et sic est in multis aliis. Unde Augustinus in lib. I super Genesim ad litteram dicit, et poniturin Glossa super illud Genesis, u, 18: Dixit quoque Dominus Deus: Non est bonum hominem esse solum. \bi querit Augustinus, Quare ibi vocat Dominum Deum, cum ante non dixerit nisi simpliciter, Deus ? Et respondet, quod Dominus dici non poterat, cum servum non habe ret cui imperaret: homo autem servus est: unde in factura hominis Deum Dominum vocat. Ex quo relinquitur, quod ex non Domino factus est Dominus. Ergo mutatus est.
7. Adhuc, Constat, quod ex non volente aliquid, factus est volens illud. Vult enim aliquem non esse quando moritur, quem prius voluit esse cum non moreretur: ergo voluit aliquid quod ante non voluit: de non volente ergo factus est volens, et sic secundum voluntatem mutatus est.
8. Adhuc, In primo libro Sententiarum, distinctione VII, ponuntur verba Augustini contra Maximinum libro primo de Trinitate, cap. 1: "Si Spiritus sanctus nasci potuit, potuit esse Filius, et ita mutabilis esse potuit '." Ergo asimilisi creator esse potuit, et factus est creator, potuit esse mutabilis.
Solutio. Ad hoc dicendum, quod et secundum philosophiam et secundum fidem Deus est penitus incommutabilis et immobilis. Est enim muéatio secundum substantiam proprie, motus autem secundum accidens. Dicit enim Aristoteles in V Physicorum, quod mutatio vel est de non subjecto ad subjectum, vel de subjecto ad non subjectum : motus autem de subjecto ad subjectum. Unde cum Deus nec in substantia, nec in formis accidentalibus in potentia sit, sequitur quod omnino incommutabilis sit. Si enim mutabilis esset in his que sibi insunt, que Joannes Damascenus vocat assequentia substantiam, sequeretur quod commutabilis esset in substantia: quia quidquid in Deo est, Deus est substantialiter.
Ad id autem quod primo in contra- Ad objec rium objicitur, dicendum quod Deus se movere dicitur per effectum nature, vel gratia, vel gloria, quando scilicet per effectam aliquem incipit in aliquo esse, perquem prius in illo non fuit, qui secundum se ubique est et in omnibus. Unde talis motus ad Deum non refertur, sed ad ejus effectum. Et hoc innuit Augustinus cum dicit, quod "nec movet se per tempus, nec per locum." Si enim motus in ipso esset, oporteret quod vel per tempus, vel per locum moveretur. Similiter dicitur, Sapient. vn, 27, de spiritu sapientia, quod per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Det et prophetas constituit.
Ad aliud dicendum, quod Deus motu imundum gubernat, qui ab ipso est, hon qui in ipso est. Dicit enim Aristoteles in IIL Physicorum, quod "motus est actus moventis, et actus mohilis." Sed est actus moventis, secundum quod est actus perfectus qui a_perfecto est, quod est movens : omne enim movens perfectum est, et in actu: et primus motor perfectissimus est, et ipse actor est. Secundum autem quod est actus imperfectus, sicest in mobili sicut in subjecto, et sicut in imperfecto quod motu perficitur. Et ideo ibidem dicit Aristote les quod "motus dicitur actus imperfé ctus, qui est imperfecti actus:" et sic non cadit in Deum. Et quando dicitur incommutabilis Deus, prepositio in, non privat potentiam movendi active, sed privat potentiam mobilitatis passive.
Ad aliud dicendum, quod motus appropinquationis et elongationis non referuntur ad Deum, nisi secundum efferlum, ut paulo ante dictum est. Et hoc probat Dionysius in libro de Divinis nominibus *, de virtute orationis, ponefs duas similitudines. Unam de multi luminis catena de ccelo dependente, in qua manus mutans per ansas et unsas ascendendo, a terra quidem exalfalur et celum sibi appropinquat, non ceeli depositione, sed sui ad coelum exal tatione. Secundam ponit in rupe vel petra immobiliter stante juxta aquam, ad quam cum quis trahit navim vel impellit, ad ipsam appropinquat vel ab ea elongatur, non motu petre, sed motu navis.
Ad aliud dicendum, quod mobilior dicitur esse sapientia per effectum: quia sicut ibidem dicitur, Sapient. vir, 24, aé tingit ubique, et omnia disponit: quod nulli aliaram causarum convenire poterit.
Ad aliud dicendum, quod non aliter se habet nunc Deus quam ab eterno. Et quod dicitur creator et conservator, per relationem dicitur, que non per mutationem sui fitin ipso, sed per mutationem creature, que nunc fit ut creata, conservata, gubernata, ex cujus relatione ad creatorem oportet quod cointelligatur correlatio creatoris ad ipsam, que nihil novi dicit in ipso, sed aliquid novi dicit ab ipso: et hoc importatur in hoc nomine, creator. Jam enim in tractatu de simplicitate Dei determinatum est, quod relatio secundum hoc quod est accidens, et suum esse est inesse, non manet in divina predicatione, sed suum modum predicandi mutat in modum predicandi substantialem. Secundum autem quod relatio est,esse suum ad aliud est, et nihil predicat per modum inherendi: sed hoc quod predicat, predicat per modum ad se habendi. Tales autem habitudines ex uno mutato secundum veritatem, in multis innascuntur secundum intellectum. Et hujus exemplum dant Boetius et Avicenna in statua alicubi stante a dextris, quo recedente ad oppositum, statim eadem statua sine sui mutatione efficitur a sinistris. Augustini autem exemplum in libro de Trinitate est de nummo, qui sine sui commutatione ex commutationibus ejus cujus est, aliquando est pretium, et aliquando est pignus, per relationem nummi ad id pro quo commutatur. Melius omnibus exemplum est quod Euclides in libro de Fallacia visus a Platone acceptum ponit de re flexione que fit ad speculum planum, ubi dextera eodem modo manentia efliciuntur sinistra, et sinistra dextera. Sic eodem modo manens Deus per respectum creature ad ipsum, creator dicitur, et non creator, sine sui mutatione.
Ad aliud dicendum, quod sicut objectum est, alteratio duplex est: sed de otio ad acium, sive de habitu ad actum non mutantur nisi ea que agunt passibilia existentia. In his autem que non sunt passibilia, sed uno modo se habent et per essentiam agunt, de non agentibus fiunt agentia sine mutatione. In talibus enim agens uno modo se habet, et non dicitur agens nunc, et non prius, nisi per hoc quod actum nunc est et non prius. Et exemplum in sole, qui semper eodem modo se habet in illuminando: nec dicitur ceram liquefaciens et lutum condensans nunc et non prius, nisi per hoc quod cera liquefacta et lutum condensatum est nunc et non prius: talia enim uno modo se habentia non mutatione sui, sed mutatione acti faciunt ea que faciunt.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, voluit nunc qued non prius, in his que impossibiliter agunt per voluntatem tales determinationes determinant voluntatem sive eum qui voluit respectu voliti, et non respectu volentis : etideo mutationem dicunt in volilo, et non in volente. Ab eterno enim voluit ut nunc fieret, sed volitum nunc est, et non ab aterno.
Ad uLtimum dicendum, quod non est simile de relatione personali qua persona procedit de persona, et de aliis relativis que ad creaturam sunt. Relationes enim personales super actus sunt fundate substantiales, quibus persona accipit substantiam et omnia que substantia sunt. iit ideo si mutatio esset in talibus relationibus, sequeretur quod mutatio esset in substantia. In relationibus autem que ad creaturam sunt, fundatur relatio su per actum voluntatis, et super actum exterius : qui fieri possunt sine muitationc agentis, ut dictum est, in his in quibus actum dependet ad agens per suam substantiam, sed agens non dependet ail actum.
Membrum 2
Utrum motus vel mutatio aliqua conveniat Deo
Et videtur quod sic. Multipliciter enim aliquid refertur ad motum vel mutationem: quedam enim ut subjectum mutationis: quedam ut terminus mutationis. Et hoc dupliciter, scilicet a quo, et ad quem. Et videtur, quod omnia ista Deo conveniant.
1. Sicut enim quamvis Deus sit simplex, multiplex tamen dicitur in effectu : ita quamvis secundum substantiam sit immutabilis, tamen dici potest mutari in causalitate, quia aliquando causatum est a Deo, aliquando non.
2.lterum constat, quod mutatio est ad ipsum, ut dicit Augustinus in I Confessionum: "Fesisti enim nos, Domine, ad te, et inquietum est cor nostrum donec ad te perveniat®." Et mutatio est ab ipso: quia, Luce, xv, 13, filius prodigus a patre abiit in regionem longinguam, qui Deum designat. Item, Mutatio est in ipso. Act. xvi, 28: In ipso vivimus, ef movemur, ef sumus.
De omnibus autem his dicit Aristoteles, quod aliquo modo moventur, vel sicut ea que moventur, vel sicut ea ad que est motus aliquis.. Ergo modus aliquis motus potest Deo altribul.
Solutio. Nullus modus motus potest Neo attribui, nec secundum fidem, nec secundum philosophiam. Et hoc ideo ext, quia sicut probatur in libro de Causis, creatura sive creatum non potest considerari nisi duobus modis, scilicet secundum id quod est, et secunduin esse. Secundum id quod est, nihil et ex nihilo est, ut dicit Avicenna. Secundum esse autem a prima causa est. Mutabilitas autem creature accidit secundum id quod est: et ideo mutabilitas adid quod est, referri non potest: non onim accidit creato secundum quod ab ipso est, sed secundum id quod est, et sic ex nihilo et nihil est: propter quod creator nullo modo mutabilis esse potost,
Ad id autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod unitas et multiplicilas in effectu consequuntur esse creatur, in quantum ab aliquo est et in quantum est: et ideo ille cum perfeclum esse creature consequantur, in Deum aliquo modo referri possunt.
Ad id quod objicitur, quod multipliciter aliquid refertur ad motum, dicendum quod Deus non refertur ad motum sicut terminus ad quem quem includit motus. Nec refertur ad motum sicut terminus a quo qui abjicitur in ipso. Nec in ipso est mutatio sicut in eo quod est mensura motus vel mobilis: sic enim iteraretur in mobili vel motu secundum esse: locus enim in quo est motus, secundum esse aliquod iteratur in mobili : quia ex ipso et ad ipsum est motus. Tempus autem secundum nunc, quod est substantia motus, iteratur in motu: quia sicut dicit Aristoteles in IV Physicorum, tempus est numerus motus- secundum prius et posterius. Deus autem nullo istoruam modorum refertur ad motum, sed sicut movens immobile et conlinens omne quod movetur.
Adhuc autem, Nullus modus motus potest referri ut aliquo. modo mobile sit. Si enim motus dicatur ad ipsum, ille motus est in appropinquante ad ipsum. Si dicatur ab ipso, motus est in deferente, sicut paulo ante monstratum est. Mobilitas autem in ipso non per iterationem ipsius est, sed per continentiam, ut dictum est. Sedin Deo nullo modo poni potest mutabilitas: et ideo penitus immutabilis est.
Membrum 3
Utrum incommutabile esse proprium sit divinae essentiae?
Et videtur, quod non. 1. Dicuntur enim incommutabiles Angeli, et immutabiles intelligentie, et immutabiles anime beatae. Ergo non soli Deo convenit immutabilitas : quia proprium est quod convenit omni et soli.
2. Si dicatur, quod incommutabilitas Deo convenit per naturam: Angelis autem et animabus beatis per gratiam, vel per aliquam bonitatem fluentem a primo immutabili, sicut videtur Plato dicere in Timzo: "Dii deorum quorum opifex paterque ego: natura quidem mutabiles, voluntate autem mea permanentes."
In CONTRARIUM est quod Angelus et intelli gentia secundum sui naturam signacula sunt divine incommutabilitatis, et anima secundum sui naturam imago incommutabilitatis ejusdem. Dicit enim Cassiodorus, quod "temporale per hoc quod incipit et desinit, non est zterni nisi vestigium: quia non convenit cum eo nisi in confusa et indeterminata quadam dura tione." AEviternum autem quod incipit et non desinit, et stat in esse substantiali uno modo, imago est eternitatis: quia cum ea convenit et in modo durationis in substantia, et in carentia finis: licet deficiat ab ipsa, quia aeternum non habet principium, eviternum autem habel. Unde dicit idem Cassiodorus, quod "si anima fine clauderetur, imago Dei non non esset." Ergo et Angelus et intelligentia et anima per naturam immutabilia sunt, et non solum per gratiam. Non ergo soli Deo convenit immutabile esse per naturam.
In contrarium hujus est adhuc, 1. Quod dicit Apostolus, I ad Timotheum, vi, 16: Qui solus habet immortalitatem. Super quod dicit Augustinus in primo de Jrinitate: "Cum anima quodammodo immortalis esse dicatur et sit, non diceret Apostolus: Solus Deus habet immortalitatem, nisi quia vere immortalitas incommutabilitas est, quam nulla creatura potest habere, quoniam solius creatoris est '."
2. Adhuc, David dicit in Psalmo ai, 27 et 28: Mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es. Quod tractans Augustinus super Genesim ad litteram: "Deus solus recte immutabilis est, qui nec per tempora mutari potest." Unde solus dicitur habere immortalilatem.
3. Adhuc, Augustinus contra Maximinum: "In omni mutabili natura nonnulla mors est ipsa mutatio: quia facit aliquid in ea non esse quod erat et esse quod non erat." Hoc autem in Angelis et in intelligentiis et in animabus est. Angelus enim et anima mutantur secundum gratiam et peccatum. Intelligentie autem secundum influentias bonitatum a primo, et secundum influentias illuminationum, purgationum, et perfectionum, et a primo, et a se invicem, ut dicit Dionysius, secundum quod purgantur a dissimilitudinis habitu, et assimilantur per illuminationem acceptam, quam prius non habuerunt, et perficiuntur secundum reductionem inferioris in superiorem secundum aliquod intelligibile secundum quod prius reducti non fuerint.
Solutio. Ad hoc solvendum est per dictum Augustini in libro contra Maximinum dicentem, quod "cuicumque creature rationali prestatur ut peccare non possit, non est hoc nature propria, sed Dei gratia." Et ideo solus Deus, ut ait Apostolus *, habet immortalitatem qui non cujusque gratia sed natura sua propria nec potuit nec potest aliqua conversione mutari. Et ideo soli Deo convenit omnino et penitus incommutabilem esse. Cujus probatio efficacissima sumitur a dicto Boetii in libro de Hebdomadibus, ubi dicit, quod "quod est, habere potest aliquid prater ipsum quod est, esse vero nihil habet admixtum." Ex quo relinquitur, quod omne id quod mutatur, diversum habet quod est, et esse. Unde id in quo est idem quod est et esse, immutabile est penitus et omnino. Et causa hujus est, quia esse nullius rei potest esse subjectum, nec per se, nec per accidens, nec aliquo modo referri potest ad motum, quamvis hoc esse referri possit ad motum ut terminus. Ex hoc ulterius relinquitur, quod omne causatum eo quod aliud habet esse et quod est, mutabile est: quia sicut dicit Damascenus, "quod a versione incipit, versioni subjacet et mutationi." Est autem mutatio duplex, ut dicit Damascenus, ad esse scilicet, et in esse: et hoc est dictum, ad esse hoc, et in esse hoc. Ad esse, sicut generatio, et opposita ei corruptio. In esse salvato duplex est mutatio, scilicet in esse substantiali, et in esse accidentali. In esse substantiali mutari convenit temporalibus, que non immediate sed per motum corporis quasi per instrumentum exeunt ab eterno. Et in his dicimus, quod secundum esse sub stantiale fuit, est, et erit. In esse accidenlali mutantur eliam ea que immediate muntab eterno, sicut Angeli et intelligenliw et anima, que per affectiones et rece_pliones bonitatum et malitiarum mutan- ‘tur. Per loca autem mutantur corpora. icit enim Aristoteles in libro de Calo rt Mundo, quod "omne corpus secundum locum mutabile est." Omnino au- ‘vm immutabile esse, proprium est essentie divine.
Ad primum ergo dicendum, quod AnKelis, intelligentiis, et animabus, non convenit immutabilitas, nisi illa sola que est ab esse substantiali, et non convenit is immutabilitas illa que est ad esse, neo illa qua est in esse accidentali per naturam, sed per bonitatem continenlis: quia pro certo per affectiones mutabiles sunt, et de contrario in contrarium mutarentur, nisi bonitate creatoris in bono confirmarentur: et in esse substantiali mutarentur, et in nihilum tenderent, nisi manu et bonitate creatoris continerentur, ut dicit Gregorius,
Ad dictum autem Cassiodori dicendum, quod verum est, quod temporale in paucioribus imitatur eternum, quam eviternum: et ideo temporale vestigium, xviternum autem imago. Et propter idem Angelus signaculum, anima imago, corpus vestigium Dei dicitur. Et hoc habent in natura, non nisi quantum ad illam immutabilitalem qua est in esse substantiali : et quia creatum opus voluntatis est, ut dicit Damascenus, et non nature : ideodicit Plate: "Voluntate mea sic permanentes." Immutabilitatem autem que est ad esse, nullo modo habet, nec per gratiam, nec per naturam: hec enim sic soli Deo convenit, quod nulli creato penitus communicabilis est. Similiter incommutabilitatem in esse substantiali et accidentali quadam creata habent, sed per gratiam, non per naturam. Et hoc verum est et secundum fidem et secundum philosophiam. Esse enim, ut in libro de Causis probatum est, continuus fluxus est ab ente primo in omne quod causatum est vel creatum est.