Praeambulum
Praeambulum
TRACTATUS XVIIL. DE MODIS QUIBUS DEUS DICITUR ESSE IN REBUS ET LOCIS, ET MUTARE CREATURAM CORPORALEM PER LOCUM ET TEMPUS, SPIRITUALEM VERO PER TEMPUS TANTUM.
Exsecutis per ordinem de scientia, et praescientia, preedestinatione, et providentia, quibus modis omnia dicuntur esse in Deo, in primo Sententiarum, distinctione XXXVI, dicit Magister addendum, quibus modis dicatur Deus esse in rebus. Circa quod inquiril tria, quorum primum est de modis quinque quibus Deus in rebus est. Secundum, Utrum Deus localiter sive cireumscriptibiliter sit in rebus ? Tertium, Qualiter Deus existens in omnibus, creaturam corporalem mutat per tempus et locum, creaturam vero spiritualem per tempus tantum ? Circa primum querenda sunt quatuor, scilicet an Deus sit ubique et in omni re? Secundum, Utrum idem sit esse ubique et in omnire, vel e converso ? Tertium, Utrum idem sit esse ubique quod in omni loco, et e¢ converso ? Quarto, Queritur de modis quibus Deus estin omni re, et si ab aterno ei conveniat esse ubique ?
On this page