Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 40

De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus
1

QUAESTIO XL. De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus.

2

Quarto, Queritur de nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus.

3

Et queruntur duo. Primo enim queritur de nominibus que per se distinctionem personarum significant, sicut alius, discretus, distinctus, et hujusmodi.

4

Secundo, De his que secundum intellectum suum talia excludunt, ut solus, tantum: dicimus enim solus, non alius: ct dicimus tantum unus, non duo vel tres.

Membrum 1

An nomina diversitatem notantia sicut alius, discretus, distinctus, etc., possint esse in Trinitate, propter distinctionem quam faciunt proprietates personales?
5

MEMBRUM I. An nomina diversitatem notantia sicut alius, discretus, distinctus, etc., possint esse in Trinitate, propter distinctionem quam faciunt proprietates personales?

6

Primo ergo queritur, An nomina diversitatem notantia possint esse in Tri- nitate, propter distinctionem quam faciunt proprietates personales ?

7

Et videtur, quod sic. 1. Dicitur enim in symbolo Athanasii: "Alia persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti."

8

2. Adhuc, In primo Sententiarum, distinctione V, dicitur ex verbis Augustini, quod "Pater non genuit se Deum, sed alium qui est Deus."

9

3. Adhuc, Ibidem, "Pater de se genuit alium se." Et exponit Magister, hoc est, genuit alium qui est hoc quod ipse.

10

4, Adhuc, In primo libro Sententiarum, distinctione IV, sepe ostenditur, quod nulla res seipsam generat ut sit. Si ergo Pater genuit Filium, constat quod alium a se genuit. Et si alium: ergo diversum et differentem a Patre et distinctum. Et quecumque alia diversitatem notant, videntur ex hoc inferri.

11

In contrarivm hujus est, quod 1. Cum dicitur, Alius est in persona Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus: ille terminus, alius, qui est relativum diversitatis, novam significationem non ccipit (aliter enim aequivocus esset in divinis et in aliis) sed communiter notat diversitatem substantia. Cum enim dicimus, Alius est Petrus a Paulo, non diversitatem colorum, vel alterius qualitatis notamus, sed diversitatem substantia. Cum ergo dicitur, Alius Pater, alius. Filius, diversitas substantie videtur notari: et hac est heresis Ariana.

12

2. Adhuc, Idem et diversum opponuntur, sicut vult Aristoteles in X prime philosophie et in VII Topicorum: ergo sunt circa idem. Est autem idem in substantia. Unde ibidem in X prime philosophie dicitur, quod "unum in substantia facit idem." Ergo videtur, quod diversum et aliud etiam in substantia sit. Ubicumque ergo ponitur talis terminus, videtur substantia referre diversitatem. Nulla autem substantia diversitas est in divinis. Ergo videtur, quod talia nomina diversitatem notantia non possint poni in divinis.

13

3. Adhuc, Hilarius in libro VII de 7rinitate dicit: "Sicut in Patre et Filio eredere duos deos impium est, ita Patrem et Filium singularem Deum predicare sacrilegum est. Nihil in his novum, nihil diversum, nihil alienum, nihil separabile est." Ex hoc accipitur, quod in Deo relativa talia, alius, diversus, separativus, alienus, poni non possint.

14

4, Adhuc, Augustinus in libro Que- - sttonum veteris ac nove legis, quest.122: "Unus est Deus, non singularis." Constat, quod hoc nomen, wns, formaliter accipitur, ut sit sensus, unus Deus, hoc est, unicus: et sic unus est idem quod idem, et idem et diversum opponuntur, alius autem sequitur ad diversum: si ergo unus Deus est, alius et diversus in Deo poni non possunt.

15

5. Adhuc, Ambrosius in libro V de Triniiate dicit: "Quod unius est substantie, separari non potest, etsi non sit singularitatis, sed unitatis. Deus unus cum dicitur, nequaquam Trinitatem dei+ tatis excludit: et ideo non quod singula. ritatis sed quod unitatis est, priedicntur‘." Videtur ergo, quod quecumyatin notant separationem substantia, sicut alius, et diversus, in divinis poni non possint.

16

Uxrerws queritur de hoc nomine, differens, utrum in divinis poni possit ?

17

Et videtur, quod sic. Dividitur enim differentia a Porphyrio in communem, et propriam, et mayix propriam. Ad communem autem differentiam sufficit, quod differat proprietate. Cum ergo una persona ab alia proprietate differat, videtur quod differentia et differens et hujusmodi, sive substantive, sive adjective sumpta, in divinis admittantur.

18

Iy contrarioum est quod dicitur in prafatione: "Quod de tua gloria, revelante te, credimus, hoc de Filio tuo, hoé de Spiritu sancto sine differentia discre- tionis sentimus."

19

Ulterius queritur, Que differentia sit inter ea que dicit Hilarius, solitudo, singularitas, novum, diversum, alienum, separabile ? que omnia dicit excludi a Trinitate.

20

Solutio. Ad hoc ultimum primo respondendum est, et dicendum, quod diversilas significationum horum nominum partim ex significato, et partim ex consignificato accipitur. Si enim significatum attenditur, solitudo sive solitarius dicit exclusionem consortii a loco: et quia Deus ubique est, ita quod quelibet persona est ubique, Deus solitarius esse non potest, nec solitudo cadit in Deum. Singularitas autem et singularis dicit individuationem per accidentia que uni soli conveniunt: et ideo ex consequenti dicit exclusionem plurium: singularis enim est, non plures: eo quod dicit Al gazol in logica sua: "Singulare per accidentia incommunicabile efficitur." Et quia in divinis nec individuatio est, nec aliquid predicatur ut accidens, ut dicit Augustinus, et jam in antehabitis determinatum est: nec (sicut dicit Anselmus) unitas consortium plurium excludil, et ideo unitas illa singularitatis non ext: ideo singularitas a divinis excluditur. Alienum autem est idem quod alterius generis: et genus non potest ibi accipi nisi pro natura: et quia nulla alia est natura in divinis, ideo alienum excluditur a predicatione de divinis. Novum autem mutationem dicit. In omni enim mutatione, sive substantiali, sive accidentali, sive locali, id quod mutatur, continue novum fit: est enim talis mutatio vel renovatio forme, vel renovatio situs: et quia nihil talium in divinis est, ideo dicit Hilarius, quod novum a Deo removetur. Diversum autem dicitur quaxiin duo versum, vel nonidem cum eo a quo diversum dicitur: et ideo diversum indicat naturam, et etiam compositionem: et quia neutrum illorum in divinis est, ideo Hilarius etiam hoc si proprie accipiatur, a divina excludit predicatione. Diseretum autem ex modo significandi per compositionem, dicit per visum singulariter acceptum ab alio separatum. Sicut dicimus nos videre Paulum, quando non in communi, in homine scilicet, sed ab aliis dislinctum singulariter videmus eum, in suis propriis cognoscentes. Et ideo quia hoc fit visu interiori. et exteriori: et interiori visu fidei et intellectus in suis propriis accipimus Patrem sine Filio, et Vilium sine Patre, et Spiritum sanctum sine utroque istorum, ideo hoca divina predicatione non removetur: quia in illa magis proprie convenit. Discretum enim est, quod discernitur: discernitur autem quod distinctum est, et ab aliis in suis propriis cernitur. Et quod objicitur de prefatione, dicendum est, quod non intendit dicere, quod person#-sint sine personali discre tione inter se, sed quod nulla sit discretio inter personas et gloriam majestatis divine. Distinctus autem et distinctio ex modo sue compositionis dicit diversum in tactu: distinctum enim est in tactu ab aliis separatum. Et quia tactus duplex est, scilicet corporalis, secundum quem tangere ea dicimus, quorum ultima sunt simul, ut in VI Physicorum dicit Aristoteles. Et tactus spiritualis, secundum quem tangere dicimur, ut dicit Augustinus, quorum veritatem sine medio accipimus, ita quod accipimus veram personam Patris, veram personam Filii, veram personam Spiritus sancti: et alio tactu contingimus Patrem, alio Filium, alio Spiritum sanctum: ideo distinctum esse et distinctio secundum predicationem a divinis personis non removetur: quinimo, sicut dicitur, Act. xvi, 26 et seq., ab hominibus omnibus queritur tangi. Dicit enim sic Paulus: Definiens statuta tempora, et terminos habitationis hominum, querere Deum, si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquogue nostrum. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. Alius autem alietatem substantia quidem dicit, sed non alietatem substan- tia que semper in predicamento substantie est, sed alietatem etiam accidentium que ut substantia significatur. Unde dicimus, alius color est albus, et alius niger: et alia est albedo, et alia nigredo. In divinis tamen substantia que est suppositum, Greci- substantiam vocant: quia aliud est suppositum sive hypostasis Filii, et alia hypostasis Spiritus sancti. Propter hoc dicitur, alius in persona Pater, et alius Filius, et alius Spiritus sanctus, licet unius sint nature.

21

Et sic patet que istorum et qua ratione ad divinam predicationem admittantur, vel removeantur ab eadem.

22

Per hoc patet solutio ad prima quatuor. Quia enim alia est hypostasis Patris, alia Filii, alia Spiritus saheti. Hypostasis enim dicit suppositum cum proprietate distinctum, secundum quod substantia dicitur a substando, non a communi natura que substantia est: eo quod vere substat, et res perfecta est in seipsa. Ideo vere est alia persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti: et tamen non differunt nisi proprietale: quia proprietas ipsa tale suppositum, sive talis hypostasis, sive etiam talis substantia est.

23

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum est, quod novam significationem hoc nomen alius non accipit: significat enim alietatem suppositi vel hypostasis: quia hoc modo substantia dicitur. Nec est hec heresis Ariana. Arius enim dixit aliam esse substantiam Patris, et aliam Filii, secundum quod substantia communis natura dicitur, et quz absolute predicatur, et non ad aliud: et non dixit esse substantiam que ad aliud dicitur, ut Pater quando Pater ut substantivum accipitur. Pater enim ad aliud dicitur: et (sicut dicit Damascenus) Pater non est quid évandstatov, hoc est, sine hypostasi existens, sed hypostasis in seipsa perfectum esse habens.

24

Ad aliud dicendum est, quod ex hoc non probatur, quod aliud vel alia notant diversitatem vel alietatem, nisi substantie que est hypostasis, et non illius que natura est communis. Et sic est quando dicimus Petrum alium a Paulo. Non enim notatur, quod aliud sit in natura humana, sed idem: sed notatur, quod alius sit in persona. Et hoc patet, quia quotiescumque alius ab alio dicitur, proprie diversitas sive alietas illorum in aliquo communi designatur. Non enim dicitur homo alius ab asino, nisi in hoe communi quod est animal, in quo communi non ponitur alietas, sed in suppositis illius communis. Nec dicitur Petrus alius a Paulo, nisi per hoc commune quod est homo. Et sic dicitur alia persona Patris, alia Filu in hoc communi quod est Deus, quod commune est re, et non ratione tantum. Similiter diversum non significat diversitatem nature com munis, sed hypostasis tantum: et hoc sufficit. Nisi diversitas valde stricte acciperetur, ut solum illa diversa dicerentur, que diversam habent substantiam que ad se et absolute dicitur. Sic enim dicit Augustinus, quod nulla in Deo diversitas est. Et hoc probat Magister in primo Sententiarum, distinct. VIII "Si enim talis esset in Deo diversitas, vel tale esset diversum, non posset in eo esse summa simplicitas."

25

Ad pictum Hilarii jam patet solutio per explanationem paulo ante dictam. Nec separatio in divinis est. Separata enim proprie sunt loco et subjecto distincta et divisa: et hoc in Deum non cadit. Joan. xiv, 11: Bgo in Patre, et Pater in me est. Aliquando tamen separatio large sumitur: et tunc quocumque modo distincta, separata dicuntur, sicut dicit Boetius, quod ea que natura non separantur, intellectu dividuntur et separantur. Ut si intelligam Deum, et non intelligam eum esse bonum. Et in idem concordat Damascenus, qui dicit subtilibus intelligentiis dividi que per naturam unum sunt. Sic discreta et distincla separata esse dicuntur, hoc est, separatim accepta. lit sic posset concedi separatus esse Pater a Filio: sed hoc non est proprium: et ideo non est extendendum, etiamsi in auctotitate inveniatur.

26

Et per hoc idem patet ad dictum Augustini quod sequitur solutio. Oppositio enim que est inter idem et diversum, non requirit nisi diversitatem hypostasis, et non nature: et quando dicitur unus Deus, intelligitur unus in natura, et unitas in natura non excludit diversitatem hypostasis.

27

Ad pictum Ambrosii dicendum est, quod sicut paulo ante dictum est, unitas singularitatis per individuationem est, et excludit pluralitatem hypostasium: et ideo in divinis non predicatur. Unum autem unitatis essentie dicit unitatem unientis personas: et ideo non excludit pluralitatem personarum, nec Trinitatem: et ideo in divinis predicatur.

28

Ad id quod ulterius queritur de hoc nomine, differens, dicendum quod procul dubio in divinis differens non proprie wlmittitur, sicut nec differentia: quia nec per substantialem differentiam, nec per accidentalem differunt persone. Et xi inveniatur in auctoritate, dicendum est, quod per translationem dictum est, ul ostendatur, quod non eadem sunt persone, sicut dicit Sabellius, secundum quod etiam Aristoteles dicit, quod "idem vst, a quo non differt differentia." Et in VI topicorum: "Quantulamcumque differentiam assignantes, ostendentes erimus, quoniam non idem." Ibi enim differentia dicitur quidquid unum ab alio distinguit: et quia proprietates distinguunt personas, translato nomine proprietatis differentie dicuntur.

29

Ad id quod objicitur in contrarium, jam solutum est, et similiter ad ultinum.

Membrum 2

De dictionibus exclusivis in predicationibus divinis.
30

MEMBRUM II. De dictionibus exclusivis in predicationibus divinis.

31

Secundo, Queritur de his que secundun: intellectum suum talia excludunt, uttantum, unus, solus. Dicimus enim solus, non alius, et tantum wnus dicimus, non duo, vel tres. Et quia talia nomina terminos numerales supponunt et oxcludunt, secundum quod denominant ea a quibus exclusionem faciunt. Cum enim dicimus, solum tinus, vel solum duo, vel soli tres, non solum excludimus alios, sed etiam eos qui sunt in diverso numero, ut soli tres, non quatuor, non quinque, non sex, non plures.

32

Ideo necesse est duo querere circa hoc.

33

Quorum unum est, Quam exclusionem notet dictio exclusiva circa terminum cui conjungitur, ut cum dicitur solus Pater est, vel solus Deus., Secundum est, Quid circa idem a-quo fit exclusio dicant nomina numeralia circa talia posita, sive talibus adjuncta, ut unus, duo, tres, sive unus, una, unum, sive etiam plures, pauciores, et hujusmodi? Ut cum dicimus, unus solus. est, duo soli sunt, tres soli sunt: vel duo sunt pauciores tribus, vel tres sunt plures duobus.

Articulus 1

Utrum possit dici, Solus Pater est Deus
34

MEMBRI SECUNDI. ARTICULUS I. Utrum possit dici, Solus Pater est Deus

35

Primo ergo queritur, Utrum. possit dici, Solus Pater est Deus.

36

1. Hoc enim videtur per Augustinum in libro VII de Zrinitate non posse dici. Dicit enim sic: "Quoniam ostendimus quomodo posset dici solus Pater, vel solus Filius, consideranda est ila sententia qua dicitur, Non esse solum Patrem Deum verum solum, sed Patrem, et. Filium, et Spiritum sanctum ?." Ex hoe accipitur, quod Pater vel Filius vel. Spiritus sanctus non potest dici solus Deus.

37

2. Adhuc, I ad Timoth. 1 17, super illud: Soli Deo honor et gloria in secula seculorum. Amen. Dicit Glossa, "quod non potest hoc intelligi de solo Patre, nec de solo Filio, nec de solo Spiritu. sancto, sed de Trinitate." Et innuit, quod si de solo Patre intelligeretur, excluderetur Filius et Spiritus sanctus.

38

3. Adhuc, I ad Timoth. vi, 13: Beatus et solus potens. Et, ad Roman. xvi, 27: Solisapienti Deo. Et, 1 ad Timoth. 1, AT: Invisibili, soli Deo. Dicit Augustinus in libro TIT contra Maximinum ‘, quod hec non de solo Patre accipienda sunt, ut dicebant heretici, sed de Trinitate, sicut illud: "Qui solus habet immortalitatem".

39

Adhuc, Deuter. xxxu, 39: Videte quod ego sim solus. Et intelligitur Deus. Quia Pater ibi loquitur, videtur quod sequitur, quod Pater est solus Deus.

40

In contrarium hujus est, 1. Quod dicitur in hymno Angelorum de Filio: "Tu solus sanctus, tu solus Dominus, tu solus Altissimus." Cum ergo isti termini, sanctus, dominus, altissimus, sint termini essentiales et non notionales de tribus personis dicti singulariter et in communi, eadem ratione potest dici solus Deus.

41

2. Adhuc, Augustinus dicit in libro IIT contra Maximinum, quod "etsi de solo Patre diceretur, quod solus Deus esset, non tamen excluderetur Filius vel Spiritus sanctus: quia hi tres unum sunt."

42

Apuuc queritur, Si- haec concedenda sit, Trinitas est solus Deus?

43

Videtur, quod sic: quia 1. Jam habitum est ex verbis Augustini, quod solus verus Deus est Deus ipsa 'Trinitas.

44

2. Adhuc, Iste terminus, solus Deus, substantialis est, et non habet modum predicandi relative. Si autem est essentialis terminus, hoc est, secundum essentiam de omnibus simul in singulari predicatur et de quolibet per se, videtur quod debeat concedi, quod Trinitas sit solus Deus, et Pater solus Deus, et Filius solus Deus, et Spiritus sanctus solus Deus.

45

3. Adhuc, Constat, quod ille terminus, Deus, essentialis est: et per hoc quod adjungitur ei dictio exclusiva que cst solus, non efficitur nisi essentialis: ergo sicut prius poterat dici, Trinitas est Deus, et Pater est Deus: ita post potest dici, Trinitas est solus Deus, et Pater est solus Deus.

46

In contrarium est quod Hilarius dicit , quod sacramentum Dei nec in solitudine, nec in diversitate consistit. Et ita videtur, quod nec Trinitas sit solus Deus, nec Pater solus Deus: videtur enim secundum Hilarium excludi pluralitas personarum cum dicitur, solus Deus.

47

Apnuc, Ulterius queritur de hoc quod dicitur, Matth. xt, 27: Nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nist Filius. Hoc enim quod dicit, nemo nisi tantum valet quantum solus: et sic videtur, quod non nisi -solus Filius novit Patrem: sed Pater et Spiritus sanctus se noscunt °.

48

Sotviuo. Ad haec difficile non est respondere: sophismata enim sunt. Cum enim dicitur, Solus Pater est Deus, dictio exclusiva potest sistere circa subjectum, et sic excludit oppositum subjecti, et est sensus, qui non est Pater, non est Deus: et hoc falsum est: quia Filius non est Pater, est tamen Deus. Potest etiam referri ad compositionem que est in predicato, et sic excludit oppositum predicati: et sic dicunt quidam, quod est vera sub hoc sensu, Pater est Deus, et non est aliud quam Deus. Posset ta men dici, quod adhuc duplex est: eo quod potest excludere oppositum predicati, sicut dictum est, et vera est: vel ipsum predicatum sive communitatem predicati a participatione plurium subjectorum, ut sit sensus, Pater est Deus, et non sunt plures dii, sed unicus Pater: et sic est fallacia, sicut distinguitur ista in sophismatibus, iste comedit solus: non enim sensus est, quod non aliud faciat quam comedere, sed quod alius non comedit secum, Antiqui tamen aliter dicebant sic, quod quando dictio exclusiva, ut solus, et tantum, adjungitur nomini substantivo, virtutem suam exercet in genus rei, et non in rem generis, ut cum dicitur, tantum homo currit, vel solus homo currit, hoc nomen, homo, indeterminate supponit pro homine: et licet sequatur, tantum homo currit, vel solus homo eurrit: ergo non asinus: tamen non sequitur: ergo Socrates vel Plato: esset enim processus ab indeterminata suppositione ad determinatam, qui processus fallit secundum consequens. Et ideo etiam dicunt non concedi has, solus Deus solum Deum genuit, ita quod solus cum articulo intelligatur et substantive: et sic indeterminatam habet suppositionem. Et si dicatur, unus unum genuit, ita quod hoc nomen, unus, formaliter accipiatur et substantive, ut sit sensus, unicus unicum genuit, dicunt non esse concedendum. In Trinitate enim nec solus Deus est, nec unicus: et ideo pradicatum quod est Deus, nec a pluribus potest excludi, nec indeterminate supponens determinatum suppositum generationis potest inferre.

49

Et per noc patet solutio ad sequens etiam, scilicet ad id quo queritur, An Trinitas sit solus Deus verus ? Duplex est enim sicut et alia. Si enim dictio exclusiva excludat communitatem predicati a pluribus qui supponuntur in subjecto, falsa est: Deus enim Trinitas non est so- litarius Deus. Si autem excludat oppositum pradicati, locutio vera est, et sensus est, Trinitas est verus Deus, et non est aliud quam verus Deus.

50

Et per hoc patet solutio ad quatuor prima.

51

Ad i quod in contrarium objicitur, dicendum est, quod dictio exclusiva cum dicitur, "Tu solus Dominus," non excludit ab opposito subjecti, sed ab opposito predicati.

52

Ad vicrum Augustini dicendum, quod Augustinus considerat, quod subjectum non participat predicatum, nisi ratione essentie: et ideo quod essentialiter unum est cum subjecto, a participatione predicati non excluditur.

53

Ad id quod ulterius’ objicitur, quod solus et solus Deus sunt termini essentiales,dicendum, quod termini essentiales duplices sunt: quidam enim in intellectu suo claudunt pluralitatem, vel affirmative, vel negative: et hi dicuntur de pluribus, et non de uno divisim, sicut duo, et tres, quando. substantive ponuntur: sic enim Pater et Filius non sunt unus, sed duo: et Pater et Filius non sunt tres, sed duo. Solus autem et alie dictiones exclusive quando ponuntur circa terminum numeralem vel distinctivum, excludunt pluralitatem: et talis exclusio in divinis esse non potest: quia plures sunt qui sunt unus Deus. Et ideo dicit Hilarius, quod Deus nec singularis est, nec solitarius: et ideo nec Pater est solus Deus, nec Filius solus Deus, nee Spiritus sanctus solus Deus, nec Trinitas hoc modo solus Deus. In hoc enim sensu sequeretur, quod Trinitas esset solitarius Deus: quod falsum est. Et hoc est quod dicit Hilarius.

54

Ad Hoc quod ulterius queritur de hoc: Nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius , non est difficile respondere. Signum enim distri- butivum nemo, vel nudlus, si dicatur, nullus novit, supponit communiter pro omni-ente creato et increato quod est cognoscitivum Patris vel Filit: et ab hac -communitate hac dictio nist, excipit Filium propter coessentialitatem cum Patre, per quam plene cognoscit Patrem et ‘plene cognoscitur a Patre: et ideo non -excluditur Pater, nec Spiritus sanctus: sed fit exclusio eorum qui in eadem coessentialitate non cognoscunt Patrem et Filium, sicut homo, et Angelus.

Articulus 2

De significationibus nominum numeralium cum dictionibus exclusivis.
55

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS II. De significationibus nominum numeralium cum dictionibus exclusivis.

56

Secundo queritur juxta idem, Quid circa id a quo fit exclusio, dicant nomiNa numeralia circa talia posita sive tali- bus adjuncta, ut unus, duo, tres, sive unus, una, unum, sive etiam plures, pauciores, et hujusmodi? Ut cum dicimus, unus solus est, duo soli sunt, tres Soli sunt, vel duo sunt pauciores tribus, vel tres plures duobus.

57

Videtur, quod talia substantiam significant, et non personam, vel notionem.

58

1, Omne enim quod est. in divinis, ut dicit Boetius, predicatur secundum substantiam, vel secundum ad aliquid: constat autem, quod hec non predican- -tur secundum ad aliquid: ergo secundum substantiam..

59

2. Adhuc, Haec predicantur de qualibet persona: Pater enim est unus, Filius unus, Spiritus sanctus unus: et, .sicut dicit Athanasius, "non sunt tres dii, sed unus Deus." Similiter Pater et Filius duo sunt, et Pater et Spiritus sanctus duo, et Pater et Filius et Spiritus sanctus tres: quod autem predicatur de omnibus, secundum substantiam dicitur: ista ergo nomina secandum substantiam dicuntur.

60

3. Si forte dicat aliquis, sicut dicit Magister in Sententiis, quod isti termini negative, et non positive habent exponi, ut cum dicitur unus, intelligatur non plures: et cum dicitur duo, intelligatur non tres: et tres, hoc est, non quatuor.

61

Videtur hoc non esse verum: quia non est ratio quare tales termini in inferioribus dicant proprietatem qua una res est una, et duw dua, et tres tres, et in divinis non dicant.

62

4, Adhuc, Si numerus non dicitur nisi privatione unitatis, et minor numerus privatione majoris, videbitur circulatio esse, et utrumque cadere in intellectu alterius, ut unum non plura, et plura non unum.

63

5. Adhuc, Aliqui dixerunt, quod isti termini, unus, duo, tres, unus, una, unum, officiales sunt, et nihil in re significant nisi nutum ad aggregationem divisorum: unde dicunt, quod numerus dicitur quasi nutus memeris, hoc est, divisionis. Sed hoc videtur non posse stare: quia sicut vanus est intellectus, qui ad rem referri non potest, eo quod intellectus est similitudo rei:

64

intellectus est similtudo rei: ita nutus anima vanus est, qui ad nihil rei innuit: et sic vanus esset intellectus istorum in divinis.

65

Uxrrerivs queritur de omnibus hujusmodi nominibus, unus, duo, tres, unus, una, unum, utrum significent rem de aliquo predicamento ?

66

Et videtur, quod 4. Si dicunt rem de pradicamento quantitatis, quod tunc predicatio mutatur in predicationem substantie, ut di- cit Boetius in libro de Trinitate.

67

2, Adhuc, Isti termini non habent modum, nec rationem ejus quod est ad aliquid. Cum ergo predicentur in divinis, relinquitur, quod predicentur secundum substantiam, et dicant rem in xenere substantia.

68

Ulterius queritur, Cum adjectiva alia, omnipotens, eternus, immensus, quando substantivantur per intellectum articuli, dicantur de tribus in singulari, ut Pater et Filius et Spiritus sanctus non tres omnipotentes, sed unus omnipotens: non tres eterni, sed unus eternus: non res immensi, sed unus immensus :! utrum similiter hoc nomen, anus, substantivatum possit dici de duabus vel tribus personis, ut dicatur sic, Pater est unus, Filius est unus, et Pater et Milius sunt unus, non duo uni, ut ita liveat dicere?

69

Si enim essentiam significat: tunc non excluditur, cum dicitur wns, nisi pluritas personarum: et sic Pater et Filius sunt unus, °

70

In contrarium hujus est, quod unus est indivisus in se, et divisus ab aliis: dividi autem ab aliis non convenit essentie, sed persone: et sic cum dicitur, Pater et Filius sunt unus, intelligitur unitas persone: hoc autem modo falsum est, quod Pater et Filius sunt unus.

71

Ulterius adhuc queritur, Cum omnis partitio et distinctio fiat sub aliquo communi habente partes plures actu vel potestate vel natura, sicut dicimus, aliquis homo, quidam homo, unus homo, solus homo: aliquis phoenix, quidam phoenix, unus phoenix, solus phaecnix: aliquis sol, unus sol, quidam sol, etc.: cum in divinis sub communi quod est Deus, nec actu, nec potentia, nec intellectu, nec natura sint plura, utrum ibi possint poni plura talia, ut dicamus, aliquis Deus, quidam Deus, unus Deus, solus Deus ?

72

Et videtur, quod sic. Boetius enim dicit in libro de trinite- te, quod "Deus a nullo differt Deo:" et sic conjungit hoc signum, ‘nud/um, quod distributivum et partitivum est, cum Deo, quod est substantivum essentiale.

73

Solutio. Sicut in prehabitis dictum est, tria sunt predicamenta in divinis, scilicet quis, gue, quod: et quis querit personam, gux proprietatem, quid vel quod essentiam sive naturam. Masculinum enim et feemininum genus formatum et particulatum quid significant: neutrum autem quod dicitur per abnegationem utriusque, significat essentiam inarticulatam et informatam. Unde adjectivum quando in neutro genere substantivatur, substantivatio significatur per hoc nomen, res, quod informe est, ut album, alba res. Si substantivatur in masculino vel foeminino, substantivari non potest, nisi per articulum appositum, vel dictionem articularem nominis vel pronominis, cujus virtute stat pro supposito, ut hic albus, hujus albi. Et propter hoc trahitur tunc ad personam. Articulus enim distinctivus est: quod non nisi persone convenit.

74

Unde cum queritur, Quid significent ista nomina, unus, duo, tres, per tria genera variata? dicimus, quod in neutro genere significant substantiam: et ideo Pater et Filius et Spiritus sanctus suntunum, et non duo, vel tria. In masculino autem genere etiam si substantivantur per articulum subintellectum, quia trahuntur ad personam, Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt tres, non duo, nec unus. In fceminino vero si articulata et substantivata intelligantur, determinatas dicunt proprietates, sicut una persona una proprietate distincta, due persone duabus proprietatibus distincte, tres proprietatibus distincta. Et sic in inferioribus quodlibet quod est unum, suis terminis intra se contentum est, et ab aliis determinatum et divisum: et hoc significat hecjdictio, unum, et duo significat aggregationem talium duorum unorum, et similiter tres ad summam determinatam. Et ideo unitas rei forma rei est, sub alia et alia ratione. Forma enim est, secundum quod dat esse, unitas autem secundum quod esse terminat et distinguit. Unde in divinis hec nomina adjuncta essentialibus, significant essentiam: adjuncta personalibus, personam: et adjuncta notionalibus, notionem.

75

Et per hoc patet solutio partis articuli prime.

76

Ad i autem quod primo objicitur, dicendum est, quod predicari secundum substantiam, vel secundum ad aliquid, dupliciter dicitur, scilicet materialiter, et formaliter, ut scilicet predicet id quod est substantia, vel id quod est persona, vel id quod est notio, vel pradicet substantiam modo substantiz#, et personain modo persone, et notionem modo notionis. Licet enim Deus predicet substantiam, hoc est, id quod est substantia: tamen cum dicitur Deus de Deo, predicat modo personali, et non substantiali, propter notionalem prapositionem adjunctam.

77

Item, Licet paternitas dicat relationem, tamen modo relationis non dicit: quia dicit eam ut conceptam, et non exercitam, sicut dicit eam Pater,

78

Item, Aliquando dicit notionem vel personam: dicit tamen eam confuse et indeterminate in quodam communi, sicut aliquis, et unus, et duo, et tres, et hujusmodi. Et tunc illud dicit personam non personaliter, et notionem non notionaliter. Et quando dicit Boetius, quod in divinis non sunt nisi duo pradicamenta, substantia scilicet, et ad aliquid, et que non predicantur secundum ad aliquid, quod predicantur secundum substantiam: intelligit de his que predicant ad aliquid ut ad aliquid, et ad aliquid non ut ad aliquid, sed ut conceptum et confusum: que enim non predicant sic ad aliquid, pro certo predicant substantiam.

79

Ad aliud dicendum, quod ea que predicantur de omnibus in singular, et dicunt substantiam ut substantia, non notionem, vel personam ut conee)) tam vel confusam, illa dicuntur de om nibus simul in singulari. Ista autem non sunt talia, nisi in neutro genere sul stantivata: sic enim tres persone suit unum, non tria.

80

Ad i quod queritur in expositione Magistri in Sententiis, dicendum quo: prima intentione non dicuntur negative, sed ex consequenti: quia scilicet minor numerus excludit majorem, licet major non excludat minorem, si materialiter sumatur numerus, prout est summa cx unitatibus aggregata. Si enim formallter accipiatur, eo modo quo dicit Aristoteles in prima philosophia, quod dccem non sunt bis quinque, nec septem et tria, et nec sex et quatuor: tunc et major excludit minorem, et minor majorem. Septenarius enim non est senarius, nec octonarius, sicut animal non est lapis, et homo non est asinus. Prima intentione enim et propria isti termini dicunt nutum memeris, vel divisionis ad aggregationem ad id. quod vere est unum in se terminatum et indivisum, et ab aliis divisum vel re vel modo significandi. In terminatis enim a se invicem et distinctis, vel seipsis, ut proprietates distinguuntur, vel proprietatibus, ut distinguuntur persone, numerus est in divinis, quo non re sed modo differunt significandi: qui tamen modus significandi vanus non est, sicut in antehabitis de notionibus dictum est.

81

Ad aliud dicendum, quod hoc procedit.

82

Ad aliud dicendum, quod illi qui hoc dicebant, ponebant numerum non esse nisi in numerante: et hoc modo verum dicebant: sic enim numerus non est nisi in anima numerantis. Sed quia nulla res numerata cadit in numerum quo numeramus, nisi per proprietatem, que indivisa est in se, et ab aliis divisa prout ageregabile est unum cum alio, oportet quod numerus aliquid ponat in numerato per quod in numerum cadat: et ideo insufficienter dixerunt.

83

Ad id quod ulterius queritur, dicendum, quod in divinis et in aliis unitas est qua quelibet res est una, ut dicit Kuclides: et cum una sit sic terminata in se, et ab aliis determinata, et hoc sit essentialibus propriis, que vel terminus vjus sunt determinatus ab altero vel seipso determinatus, eo quod simplicia prima seipsis differunt, oportet quod unum et talis terminus esse secundum. suppositum unum et idem sint, differenlia tantum in modo significandi. Et ideo vult Aristoteles, quod unum substantia substantia est, et unum qualitatis qualilas, et sic de aliis. Et ita dicimus in divinis, quod unum cum substantiali diclione positum, substantiam significat, cum notionali notionem, et cum personali personam. Et similiter est de hoc quod numerum dicit, ut duo, et tres: non enim addit super unum nisi aggregationem, que secundum potissimum sui esse in anima numerantis est.

84

Ad aliud dicendum, quod quando isti termini ponuntur cum notionibns vel personis, supponunt notionem vel personam unam vel plures: sed quia supponunt confuse, et non determinate, dicunt notionem non notionaliter, et personam non personaliter: et ideo modum ejus quod est ad aliquid, non habent. Et hoc patet ex paulo ante dictis.

85

Ad id quod ulterius queritur, dicendum, quod adjectiva substantivata in divinis quantum ad modum significandi duplicia sunt. Quedam enim in intellectu suo nihil important, nisi quod indifferens est in tribus personis, et nihil penitus in se habent dictionis, ut ens, bonus, sapiens, omnipotens, et etiam privativa, ut immensus, #ternus, et illa de tribus vel pluribus singulariter dicuntur in summa. Quedam etiam sunt que distinctionem important vel actu vel potentia, ut unus, duo, tres, et pro nomina discretionem notantia, ut hic, iste, ille. Et quia in divinis non distinguitur nisi persona, hec ad personam referri necesse est: et talia etiam si substantiventur, singulariter de pluribus dici non possunt in genere masculino vel feeminino. Et ideo Pater et Filius non sunt unus, sed duo: et Pater et Filius et Spiritus sanctus non sunt duo, sed tres: nec sunt quis, sed qui: nec sunt hic, sed hi, secundum quod demonstratione ad intellectum demonstrantur in lumine fidei.

86

Ip guop in contrarium objicitur, pro aq object. cedit.

87

Ad id quod ulterius queritur, dicen- adquest.3. dum, quod procul dubio in divinis loquendo ut in divinis, improprie ponuntur nomina partitiva, particularia vagum vel signatum designantia, et improprie ponuntur discretiva. Et hujus causa est, quia omne particulare sub aliquo communi accipitur, quod plura potentia vel actu habet appropriata; et hoc nullo modo in divinis est: sequeretur enim, quod in divinis esset universale et particulare et compositio ex naturis diversis, quod nullo modo esse potest. Similiter etiam quod discernitur per pronomen demonstrativum, sub discreto esse et singulari ponitur, et ab aliis realiter determinatur: et illud etiam non potest esse in divinis propter eamdem causam. Discretio enim talis non potest esse nisi sub aliquo communi, sicut ostendit ipsa locutio quando dicitur, hic homo, veliste homo. Propter quod non conceditur, quidam Deus genuit quemdam Deum, vel aliquis Deus genuit aliquem Deum, vel hic hunc, vel iste istum.

88

Et si objicitur quod, Exodi, xv,2, dicitur: Iste Deus meus, et glorificabo eum. Vel secundum aliam translationem: "Hic Deus meus."

89

Dicendum, quod hoc pronomen, hic, vel iste, non ponit discretionem sub hoc communi quod est Deus, tamquam sub communi univoco, sed tamquam sub communi equivoco ad unum significatum discreto. Vult enim dicere, quod tali actu miraculi discernitur verus Deus ab aliis qui dii non sunt nisi nuncupative. Sicut enim terminus #quivocus potest distribui, sic per pronomen demonstrati- vum potest determinari, sicut cum dico, omnis canis est mordax: iste, demonstrato ceelesti, est mordax per influentiam effectus: iste, demonstrato latrabilt, per dentium latrationem.

PrevBack to TopNext