Text List

Quaestio 11

Quaestio 11

Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

QUAESTIO XI. Quando Angeli creati sint ?

Et in hoc ordine questionum primo occurrit disputandum, quando Angeli creati sunt ?

Et inducuntur ad hoc auctoritates et rationes, quod ante omne tempus facta sit angelica natura.

Prima auctoritas est et expressior quam Magister inducit in libro II Sententiarum, distinct. II, cap. Simul ergo,ubi Hieronymus dicit super epistolam ad Titum sic : "Sex millia necdum nostri temporis implentur annorum: et quantas prius zternitatates, quanta tempora, quantas seeculorum origines fuisse arbitrandum est: in quibus Angeli, Throni, Dominationes, ceterique ordines servierunt Deo absque temporum vicibus atque mensuris, et Deo jubente substiterunt."

Secunda auctoritas est Augustini in Ecclesiasticis dogmatibus, que dicit sic : "Cum adhuc tenebre ipsam aquam occultarent, facti sunt Angeli et omnes coelestes virtutes : ut non esset otiosa Dei bonitas, sed haberet in quibus per multa ante spatia bonitatem suam ostenderet." Ex quo apparet, quod ante visibilem istum mundum per multa spatia Angeli creati sunt. Cum ergo, sicut dicit Augustinus in libro XIII de Civitate Dei, tempus inceperit cum mundo isto, et mundus cum tempore, yvidetur quod ante tempora Angeli creati sunt.

Tertia auctoritas est Hilarii in libro de Synodo, ubi sic dicit : "Non magnum est, quod ante ccelum et terram Deus Pater Dominum nostrum Jesum Christum genuerit, cum etiam Angelus creatura coeli et terre inveniatur antiquior." Sed, ut dicit Plato, tempus incepit cum celo: et Angelus est antiquior ceelo : ergo antiquior tempore : ergo ante tempus creatus est Angelus.

Quarta auctoritas est Damasceni qui in libro I] de Fide orthodozxa dicit sic : "Quidam aiunt, quod Angeli ante omnem crealionem geniti sunt, secundum Gregorium theologum cujus hec sunt verba: "Primum quidem excogitavit Deus ceelestes virtutes et angelicas, et excogitatio ejus opus ejus fuit."Alii vero dixerunt, quod Angeli geniti sunt postquam factum est primum celum. Quoniam autem ante hominis plasmationem omnes confitentur, ego theologo Gregorio consentio. Dicebat enim primum intellectualem substantiam creari, et inde sensibilem, et tune quod ex utroque, scilicet hominem ',." auctoritates magis expresse.

Alias autem auctoritates Magister inducit in cap. Quadam, sicut illam Ecclesiastici, xxiv, 5: Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam 2. Quod Augustinus exponit de Angelica sapientia. Et illam ejusdem Ecclesiastici, 1,4: Prior omnium creata est sapientia. Quod intelligitur de angelica natura. Nam sapientia illa que Deus est, creata non est. Filius enim sapientia Patris est genita, non facta, nec creata: et tota Trinitatis uma sapientia est, que non facta, nec creata, nec genita, vel procedens est *. De angelica igitur natura illud accipiendum est, de qua dicit Scriptura, quod facta sit, cum dicit : Prior omnium creata est sapienita.

Per rationes etiam idem potest ostendi sic : 4. Quecumque substantia sic se habet ad alia creata ut precognoscens fieri eorum antequam fiant in propria natura, illam necesse est creatione precedere omnes alias, quia non precognosceret, nisi esset. Angelus sic se habet ad alia creata. Ergo Angelus creatione precedit omnia alia creata. Quod autem Angelus sic se habeat ad alia creata, accipitur ex verbis Augustini super Genesim, 1, passim : "Cum dicit, Fiat, fecit, et factum est: fiat refertur ad Verbum in quo est ut fiat: fecd¢ ad angelicam notitiam, que hoc precognovit in Verbo : factum est ad existentiam rei in propria natura." Ergo Angelus est substantia precognoscens fierl omnis creati: et sic habetur propositum.

2, Adhuc, Augustinus in libro XII Confessionum : "Duo fecisti, Domine : unum prope te, alterum prope nihil : prope te angelicam naturam." Ergo Angelus est substantia immediata conjuncta Verbo. Per Verbum autem est exitus creaturarum : quia in ipso sunt omnia creata vita et lux, ut dicitur, | Joan. 1, 4 Gum ergo Angelus habeat potentiam cognoscendi in Verbo, per visionem matutinam cognoscet fieri om nium creaturarum antequam fiant, et sic cognoscet fieri temporis, et erit ante tempus.

3. Adhuc, Unum simplex accidit plus ad illud quod est in fine simplicitatis, quam id quod est alicujus compositionis vel quantitatis, Angelus autem est tale simplex : ergo plus accedit ad Deum, qui in fine simplicitatis est : et ordo creationis et ordo nature respondent sibi invicem : ergo videtur, quod sicut dignitate precedit, ita creatione pracedere debet : et ita ante omnia alia creata est angelica natura.

In conrrartum hujus est, 1. Quod inducit Magister in libro II Sententiarum, dist. II, cap. Quedam aucloritates, sicut est illa Genesis, 1,1: In principio creavit Deus celumet terram. Et in Psalmo cr, 26 : Initio tu, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt celt.

Et objicitur sic : 1. Si prior omnium creata est sapientia, omnia post ipsam facta videntur, et ipsa ante omnia,et ita ante ccelum et terram. Si in principio fecit Deus celum et terram, nihil fecit ante ccelum et terram: etsic ante angelicam naturam facta sunt ccelum et terra, et nihil ante ipsa.

2. Adhuc, Per rationem fortissimam objicitur in contrarium. Boetius enim in V de Consolatione philosophiz probat, quod nihil creatorum esse suum simul possidet, sed continue trahit illud ex preterito in prasens, et extendit ex presenti in futurum : ergo ex principio primo quod facit omnibus dehbere esse que sunt, ut dicit Avicenna, nihil accipit totum esse suum simul. Omne autem fieri talis esse mensuratur tempore : nec potest intelligi, quod tale esse non adjaceat tempori : propter quod etiam Augustinus dicit, quod "Deus movet creaturam spiritualem per tempus, corporalem vero per tempus et locum." Ergo ante creationem temporis nulla potuit esse creatura. Et hujus causa est, quia nulla creatura esse potuit ante sui creationem cui adjacet de necessitate.

Si forte aliquis dicat, quod creatura angelica non movetur per tempus secundum esse, sed secundum potentiam, sicut secundum intellectum vel voluntatem. Hoc nihil est : quia impossibile est, quod ab esse essentize que omnino in uno stat, fluat essentialis potentia, que non stat cum esse talis essentia, maxime cum sit in potentiis : esse enim talium essentiarum maxime est in potentiis, eo quod est esse sicut totius potestativi est esse, in quo potentia superior potest quidquid potest inferior, et none converso.

Solutio. Magister in Littera respondet prime auctoritati dicens ', quod quidam nimis adherentes verbis Hieronymi, distinxerunt duplex tempus, seculare scilicet, et ante seculare, scilicet eternum, inducentes illud Apostoli, ad Roman. xvi, 25: "Temporibus aeternis taciti": vocantes tempus ante seculum moram indeficientis aeternitatis, qu# includit omne tempus : ut dicit Anselmus in Monologio, quod sicut nunc temporis se habet ad omnem locum, ita quod omnis locus prasens est ei, et ipsum presens omni loco : ita nune eternitatis se habet ad omne tempus, ita quod omne tempus sibi praesens est, et ipsum presens omni tempori per indeficientiam, nulli enim tempori deficit. Sed quia absurdum est secundum Platonem et omnes Philosophos, quod aliquid fuerit tempus ante seculum, propter quod dicit Augustinus in libro XIII de Civitate Dei, quod "mundus non incepit in tempore, sed cum tempore, eo quod ante mundum non fuit tempus in quo mundus inciperet :" sed cum motu cceli incepit, quia, sicut dicitur in IV Physicorum, tempus est numerus motus secundum prius et posterius. Ideo dicit Magister et bene, quod spiritualis et corporalis na tura simul facte sunt cum tempore, sicut dicitur, Eccli. xvm, 1 : Qui vivit in zwternum, creavit omnia simul. Et ideo dicit, quod Hieronymus hoc dixit non asserendo, sed aliorum opiniones referendo. Fuerunt enim, ut in antehabitis dictum est, Stoici, quorum princeps fuit Socrates, qui dicebant ab eterno sibi secula succedere, et uniuscujusque seculi esse proprium tempus, et ante quodlibet seculum tempus. Et horum refert opinionem. Quorum errorem nos destruximus in antehabitis de erroribus Aristotelis et Platonis '.

Ad secundam auctoritatem dicendum, quod ille qui fecit ecclesiastica dogmata, dicere vult, quod Deus fecit Angelos ante omnem diem, sed non ante omne tempus. Et ideo dicit, "Cum adhuc tenebre aquam, hoc est, materiam primam occultarent," hoc enim fuit ante omnem diem : homo enim fuit antequam lux diem circuitu suo distingueret a nocte. Et quod dicit, "Ut non esset otiosa Dei bonitas, sed haberet in quibus per multa ante spatia bonitatem suam ostenderet." Dicendum, quod hoc non refertur ad Angelos : numquam enim Dei bonitas fuit otiosa ab eterno, sed manifestavit se generando Filium, et spirando Spiritum sanctum, de quibus dicit Dionysius, quod procedunt ab ipso sicut divina lumina et divini flores : sed divina bonitas non ostendit sein Angelis, nisi cum tempore.

Ad auctoritatem Hilarii dicendum, quod est antiquitas duplex, scilicet auctoritatis, et temporis. De prima dicitur, Sapient. iv, 8 et 9 : Senectus venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata : cani autem sunt sensus hominis, et etas senectutis vita immaculata. Et hoc modo Angeli et ccelestes virtutes sunt ccelo antiquiores, sed tempore cum ceelo inceperunt, et cum tempore.

Ad primum Damasceni dicendum, quod Ada refert ibi opiniones diversorum de ordine creatorum. Et verum est, quod ordine nature intellectualis natura prima est, et secunda sensibilis, et eodem ordine componentia sunt ante compositum, et sic intellectualis natura et sensibilis natura sunt ante hominem: et hoc vult dicere Damascenus. Sed quod tempore prior sit intellectualis natura, hoc non intellexit.

Ad id quod objicitur de Ecclesiastico et Psalmo, dicendum quod in omnibus illis intelligitur de prioritate dignitatis, non temporis : prior enim est omnium creata, qua in dignitate sublimi posita est per naturam.

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod sicut dictum est, corporalis et spiritualis natura simul facta sunt cum tempore. Et hoc est quod dicit Moyses : Jn principio, hoc est, in initio, Jecit Deus celum et terram*. Et idem penitus est quod dicitur in Psalmo ci, 26 : Initio tu, Domine, terram fundasti.

Ad rationeM aliam que inducitur, dicendum quod illa ratio assumit falsum, quando dicit, quod Angelum oportet. preexistere ad hoc quod cognoscat fieri rerum in causa : hodie enim visione matutina Angeli cognoscunt fieri rerum faclarum in causa, et tamen non preexistunt : semper enimcum videtur verbum ab Angelis, videtur qualiter exeunt res secundum fieri a Verbo.

Ad aliud dicendum,'quod Angelus dicitur prope Deum nature conformitate, non eternitate.

Omnia que objiciuntur in contrarium, concedenda sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 11