Quaestio 29
Quaestio 29
Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?
Juxta hoc queritur, Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et in anima?
1. Quod enim demones intrent in corpora hominum, probatur sic in Evangelio Luce iv, 35, et Matth. vin, 28 et seq., ubi praecepit Dominus ut exirent a corporibus hominum obsessis. Ergo’ in corporibus hominum fuerunt : quia nihil expellitur ab homine, nisi prius fuerit in eo,
2. Adhuc, Ibi de necessitate est virtus operans, ubi operatio : et ubi est virtus, ibi est substantia que est subjectum virtutis : ergo a primo ad ultimum, ubi est operatio, ibi est substantia diaboli : sed operatio interius sentitur in corpore ergo et substantia deemonis est interius in corpore.
3. Adhuc, Joan. xi, 27: Post buccellam, introivit in eum Satanas. Ergo Satanas fuit in corpore Jude : et eadem ratione in corporibus aliorum hominum.
4. Adhuc, Act. v, 3, dixit Petrus Ananie : Cur tentavit Satanas cor tuum ? Ergo Satanas cor Ananie movit ad tentationem : sed probat Aristoteles in VII Physicorum, quod inter movens et motum non est medium: ergo Satanas immediate fuit in corde Ananie.
8, Adhuc, Philosophus in libro XVI de Animalibus : "Si non tangit, non agit : et si non agit, non sequitur alteratio :" sed in obsessis corporibus sentitur alteralio, et in sanguine, et in sensu, et in phantasia, et humoribus : ergo de-~ mon interius agit ad alterationem illam : ergo interius tangit : sed non tangunt se, nisi que per substantiam sunt simul : ergo demon per substantiam est in obsessis corporibus.
Contra : 4. Augustinus in libro de Ecclesiasticis dogmatibus : "Deemones per energicam operationem non credimus substantialiter illabi cordi, sed applicatione, et oppressione uniri ’." Sed quod applicatur alicui, non est intra ipsum : et quod opprimit aliquid, supra ipsum est, non intra ipsum, Ergo damones cum applicantur et opprimunt corpora, non sunt intra, sed extra per substantiam.
2. Adhuc, Beda, "Satanas cor Ananiz implevit, non intrando per substantiam, sed malitize sue vires inferendo." Ergo videtur, quod demones per substantiam non intrent in corpora hominum, sed per effectum malitia.
3. Adhuc, Hoc videtur concordare sacramentis Ecclesia, que exorcistas ordinat inter minores ordines, qui potestatem habeant imponendi manus super energumenos, sive baptizatos, sive catechumenos. Energumeni autem dicun tur ab 2y quod est in, et g2yov labor, quasi interius laborantes malitia damonis : non ergo per substantiam dicuntur esse interius, sed per effeclum malitia.
4. Adhuc, Episcopus cum ordinat exorcistas, sic dicit : "Domine sancte, pater omnipotens, elerne Deus, benedicere dignare hos famulos tuos in oflictum Exorcistarum : ut per impositionem manuum et oris officium, poteslatem et imperium habeant spiritus immundos coercendi." Et non dicit, Spiritus immundos per substantiam ejiciendi. Videtur ergo, quod per effectum malitiz sint intus, et non per substanfiam.
3. Adhuc, Si philosophis de ista materia credendum est, Avicenna in canone 2, ubi loquitur de medicina furiosorum, ubique malitiam melancholia vocat demonem : quod non potest esse rationabiliter, nisi quia demon per substantiam non est intus, sed per turbationem melancholiz et malitiam.
Solutio. Cum Evangelio et Augustino dicimus, quod demones per substantiam sunt in corporibus obsessis. Dicit enim Augustinus, quod immiscent se sanguini ad movendum ad concupiscentiam. Mattbei au'em vil, 28 et seq., Marci, v, 9, et Luc. viu, 30, dicitur expresse, cum Dominus quereret : Quod tibi nomen est ? Respondit demon : Legio mihi nomen est. Et subjungit Evangelium causam dicens : Quia intraverant multa demonia in eum. Nec dicerentur intrasse in eum, nisi per substantiam fuissent in ipso. Similiter, Matth. xu, 43, et Luc. x1, 24, expresse dicit Dominus : Cum immundus spiritus exierit ab homine. Et non dicit, Cum malitia immundi spiritus exierit ab homine. Et ibidem infra, ¥. 44, ipse immundus spiritus dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et non dicit, Malitiam meam inferam illi, cui eam subtraxi.
Et ideo prima pars rationum istius questionis videtur mihi esse concedenda. Rationes enim ille omnes concludunt, quod demones per substantiam sunt in corporibus obsessorum.
Ad primum Augustini quod adducitur in contrarium, dicendum, quod Augustinus vocat cor, animam sive spiritum hominis : in illum enim nihil substantialiter illabitur, nisi Deus, ut dicit Beda : sicut etiam cor dicitur in Psalmo xxx, 15: Qui finzit sigillatim corda eorum. Sigillatim enim Deus creat animas, sed non cor, quod est particula corporis, in qua secundum Philosophum sedes anime est. Vocat autem energicam operationem, interiorem laborem sensuum vel humorum et virtutum animalium et sensibilium, sicut imaginationis, et phantasia : quas turbat demon ad subversionem regiminis rationis, et ad inordinatos clamores et agitationes corporum obsessorum. Et vocat applicationem, similitudinem operationis damonis cum operationibus nature : quia sicut natura per sensibilia movet phantasiam, ita demon per eadem sensibilia turbata movet eam ad malitiam per exstimationem mali, quod putat cum sensibilibus esse acceptum : estimatio enim est de his que cum sensu accipiuntur. Et sicut natura per spiritus ab humoribus resolutos, formas imaginabiles et rationales et intellectuales mittit ad virtutes animales sive sensibilis anime, sive rationalis, que in anteriori cella capitis vel media vel extrema operantur : ita demon turbando eosdem humores, et per consequens turbando spiritus qui sunt, ut dicit Avicenna, vehicula formarum animalium, mittit formas turbatas ad easdem cellulas, ex quibus estimationes inordinate et conceptiones et memorize oriuntur, per quas ulterius causantur et inordinati motus demoniacorum : ita ut aliguando demon videatur discerpere eos, sicut dicitur, Marc. 1, 26: Et discerpens eum spiritus immundus,et exclamans voce magna, exivit ab eo. Oppressio vero vocatur potentia damonis super vires naturales. Et quod ita sit, per Glossam probatur super I Petr. v, 8, super illud : Circuit, querens quem devoret : que sic dicit: "Tamquam hostis obsidens muros clausos, explorat an sit aliqua pars murorum minus stabilis, cujus aditu ad interiora penetret : offert oculis formas illicitas et faciles voluptates, ut visu destruat castitatem : aures per canora, ut emolliat Christianum vigorem : linguam convicio provocat, manum injuriis lacessentibus ad cedem instigat_ : honores terrenos promittit, ut ceelestes adimat : et cum latenter non potest fallere, apertos addit terrores : in pace subdolus, in persecutione violentus,"
Eovem modo respondendum est ad id ad object,2 . quod objicitur de Beda : quia etiam cor vocat animam, et non partem corporis, que sedes est anime : animam enim non intra, sed effectu malitie vexat, applicando se sibi, et opprimendo eam, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod Ecclesia aq otject., hoc intendit, ut scilicet per substantiam ejiciantur de corporibus exorcismis Ecclesiw, et effectus malitiz removeatur de animabus, quo interius faciunt laborare animas secundum virtutes animales.
On this page