Quaestio 34
Quaestio 34
De missione
Deinde ratione hujus queritur de hoc quod dicit in illo cap. Sed fateor, ubi dicitur, quod omnes Angeli mittuntur * : sed reliqua de corporibus Angelorum discutere non sufficit.
Et queruntur ibi duo : scilicet de missione Angelorum. Secundo, De locutione. De missione queruntur quinque, sciliceta quo mittantur ? Secundo, Utrum omnes tam boni quam mali mittantur ? Tertio, Utram omnes Angeli vel quidam de bonis mittantur ? Quarto, Ad quid mittantur ? Quinto, Quibus mittantur ?
Membrum 1
A quo mittantur
1. Ad Hebr. 1, 14 : "Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi". Ibi dicit Glossa, quod "Deus mittit eos in ministerium." Ergo a solo Deo mittuntur.
2, Adhuc, Omnes Angeli Dei dicuntur, scilicet de et non dicitur Angelus Angeli : Angelus autem Latine sonat nuntius : si ergo sunt omnes Angeli Dei, omnes sunt nuntil Dei, et non alterius : et sunt nuntii ejus a quo mittuntur : ergo omnes a Deo mittuntur, et non ab alio.
3. Adhuc, Omnes sunt in ministerium missi, sicut jam dictumest, ad Hebr. 1, 14: ministeria non sunt nisi Dei, qui summus rex est: ergo mittere in ministerium non est nisi Dei.
4. Adhuc, Mittere est habentis auctoritatem : solus Deus primam habet auctoritatem super Angelos,et non Angelus super Angelos: ergo soli Deo convenit mittere Angelos.
Contra : 1. Zachar. u, 3 et 4: Et ecce Angelus gui loquebatur in me egrediebatur, et Angelus alius egrediebatur in occursum epus : et dixitad eum: Curre,loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem. Super quod dicit Gregorius : "In conspectu conditoris angelica ministeria ordinata graduum positione distincta sunt, ut et pro communi felicitate hominis opificem suum simul videntes, gaudeant:: et tamen pro dispensatione dignitatis aliis alii subministrent : propter quod ad Prophetam Angelus Angelum mittit : et quem secum gaudere de Deo communiter conspicit, et docet et dirigit : quia eum per superiorem scientiam virlute cognitionis et per prestantiorem gratiam culmine po testatis excedit" Ex hoc accipitur, quod unus alium mittit.
2. Adhuc, Hoc ex modo loquendi intelligitur : dixit enim unus ad alium : Curre, et loqguere : quod miltentis est : ergo Angelus mittit Angelum : non ergo a solo Deo mittuntur.
3. Adhuc, Apocal. xx1, 10 et seq., dicitur, quod dispositio Ecclesia descendit a dispositione ccelestis Jerusalem : in dispositione autem Ecclesia unus mini~ strorum alium mittit. Ergo etiam ita est in triumphante Ecclesia, quod unus Angelorum mittit alium.
4, Adhuc, Dionysius in Celesti hierarchia, dicit tractans illud Isaia, v1, 6: Volavit ad me unus de Seraphim, quod "Angelus ille qui purgavit Prophetam, non fuit de ordine Seraphim, sed fuit de inferioribus unus, a superiori de ordine Seraphim missus ad purgandum Prophetam. Unde dixit: Per me te ille purgat >." Ergo unus Angelus mittitur ab alio,
3. Adhuc, Dionysius in Celesti hierarchia dicit, quod "lex divinitatis est per prima media, per media ultima reducere:" sed in Angelis sunt primi, medii, et ultimi secundum tres hierarchias : ergo videtur, quod secundum hunc ordinem superiores mittant medios, et medii ullimos.
Solvtio. Dicendum, quod missio duplex est, scilicet missio auctoritatis, et missio officil sive particularis potestatis. Missio Angelorum auctoritate non fit, nisi a Deo : et ab hac missione omnes Angeli Dei dicuntur, quia solius Dei auctoritate missi, divinam nuntiant hominibus voluntatem, et divina ministeria agunt circa eos. Missio autem officii sive particularis potestatis est, quando unus ministrorum alteri actum sui ministerii committit aliquando, et non semper, et circa quedam, et non universaliter exer cendum : nec auctoritate propria, sed auctoritate supremi Domini.
Ad QUINQUE que in contrarium dicuntur, dicendum quod illa procedunt secundum quod missio est injunctio particularis potestalis ex officio superioris : que tamen injunctio reducitur et respicit ad auctoritatem primi regis ef summi, officia sua sic disponentis. Quam disposilionem et ordimem mirabatur regina Saba in ordine, dispositione, et vestibus ministrantium*. Unde illa quinque nihil concludunt in contrarium quatuor primo inductis.
Membrum 2
Utrum omnes Angeli tam boni quam mali mittantur
Et videtur, quod sic. 1. Isa. x, 3et6: Ve Assur / virga furoris mei et baculus ipse est: in manu eorum indignatio mea. Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi. Assur autem, ut dicit Hieronymus in Originali super idem, signat diabolum. Ergo diabolus in cujus manu est indignatio Domini, a Deo mittitur ad gentem fallacem : et mandatur ei contra populum furoris Domini: ergo diabolus mittitur, et mali et boni Angeli mituntur.
2. Adhuc, Hil Reg. xxu, 19 et seq., dicit Micheeas Propheta : Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cali assistentem ei a dezxiris et a sinistris. Et ait Dominus: Quis decipiet Achab, regem Israel, ut ascendat et cadat in Ramoth-Galaad ? Et dixit unus verba hujyuscemodi, et alius aliter. Egressus est autem spiritus, et stetit eoram Domino, et ait: Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus: In quo ? Et ille ait: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus : Decipies, et prevalebis : egredere, et fac ita. Ergo spiritus mendax, qui diabolus est, missus esta Deo ad decipiendum Achab : aliter enim non diceret : Egredere, ef fac ata.
3. Adhuc, Gregorius ibidem in Glossa : "Solium Domini angelica sunt potestates, quarum mentibus Deus presidens, inferius cuncta disponit. Exercitus cceli ministrantium Angelorum multitudo : dextera, pars Angelorum electa, sinistra reproba Angelorum." Kt infra: "Omnis exercitus assistit Deo : quia et voluntas electorum spirituum diving deservit potestati : et reproborum sensus deserviens malitie, omnipotenti Deo obtemperat, sive omnipotentis Dei judicio." Ergo Angeli mali a Deo mittuntur ad fallendum fallaces.
4, Adhuc, Gregorius in libro IY MJoralium sie dicit: "Sicut a bonis Angelis in hac vita laborantibus auxilium pietatis impenditur : ita mali occulta Dei justitia nesciendo servientes, ministerium exsequi reprobationis conantur." Et infra: "Non enim ministrant Deo soli boni Angeli qui adjuvent,-sed etiam mali qui probent. Non solum quia culpa redeuntes sublevent, sed etiam qui redire nolentes gravent *."
5. Adhuc, Super illud Psalmi txxvu, 49 : Immissiones per Angelos matos, Glossa : "Possumus sine dubitatione malis Angelis attribuere mortes pecorum, mortes primitivorum et obdurationem Aigyptiorum : hance enim Deus cum facere dicitur, non instigando, nec inspirando, sed deserendo facit ut illi hoc operentur in filiis diffidentia, quod Deus juste debiteque permittit." Et tangit illud quod habetur, II ad Corinth. 1v,4: Deus hujus seculi excecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio evangelii glorie Christi, etc.
6. Adhuc, Matth. vi, 31, describitur, quod dzmones dixerunt ad Dominum : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. Glossa, id est, luxuriosos. Et ait illis : He ®. Ergo Deus malos Angelos mittit in luxuriosos : ergo mittit malos Angelos.
Contra : 1. Officium diaboli est tentando seducere : quia hee est intentio tentatoris, sicut in antehabitis in questione de tentatione probatum est. Deus non operatur ad alicujus seductionem : mittens autem seductorem operatur ad seductionem: ergo Deus numquam mittit Angelum seductorem.
2. Adhuc, Diabolus intendit perdere animas, non salvare : Deus autem semper intendit salvare. I ad Timoth. u, 4: Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Sed mittens perdentem, perdere intendit. Ergo Deus diabolum numquam mittit ad ali-+ quid.
3. Adhuc, Deus cum sit summe bonus, conservationem et salutem rerum quas creavit, semper intendit : diabolus cum sitin malitia obstinatus, destructionem rerum intendit : sed mittens destructorem, quem prescit nihil volentem nisi destructionem, aliquo modo intendit rerum destructionem: et cum Deus non possit intendere hoc, videtur quod nullo modo mittat Angelum destructorem.
Solutio. Dicendum, quod Deus Ange los bonos et malos mittit, sicut primo probatum est per inductas auctoritates, sed differenter : bonos enim mittit et collatione potestatis et informatione bone voluntatis ad Dei voluntatem exsequendam : unde illi missi purgant, illuminant, et reducendo in Deum perficiunt, et juvant, et adminiculantur hominibus ad salutem. Malos autem sola collatione potestatis mittit, et ordinatione inique sue voluntatis, quam non permitteret, nisi eterna dispositione ordinasset quid et quantum bonum de malitia voluntatis eorum eliceret, ut dicit Augustinus. Malignus autem spiritus qui mittitur, non intendit nisi malitiam exsequi : et ideo dicitur a Gregorio: "Ignorans dispositionem et ordinationem Dei, invitus ordinalioni Dei servire cogitur." Et hoc est quod dicit Gregorius, quod Deo militat, etiam id quod per malitiam voluntatis repugnat.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc modo mittitur Assur : ef hoc notatur ibidem cum subditur, Isa. x, 7 : Ipse autem non sic arbitrabitur, cor egus non ita existimabit : sed-ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. Voluntas enim ejus semper est ad malum: ordinatio autem ejus potestatis ad bonum, quod ex mala voluntate ejus elicitur.
Ad aliud dicendum, quod spiritus mendax ordinatione divine potestatis, non intentione malitie quam intendit spiritus nequam, dicitur missus a Deo : et hoc innuit Glossa interlinearis ibidem, super illud HI Reg. xxi, 20 : Quis decipiet Achab ? sic dicens, quod exigebant merita ejus, ut scilicet deciperetur et occideretur. Et hoc est quod dicitur, Ii ad Thessal. 1,10 et 41: Méettet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ult gudicentur omnes qui non erediderunt veritatt, sed consenserunt iniquitalt.
Ad aliud dicendum, quod mali An geli mittuntur collatione potestatis, et ordinatione inique voluntatis, qu optime ordinatur ad hoc quod mali non redeuntes a culpa per peenitentiam, premantur vexatione spiritaum malignorum: sicut et Apostolus, I ad Corinth. v, 5, fornicatorem tradidit Satane vexandum in interitum carnis tendit dicere Gregorius.
Ad aliud dicendum, quod Glosse illius intentio est que dicta est, quod Deus mittit Angelos malos collatione potestatis, et ordinatione maligne voluntatis: et tune sunt ministri justitia vindicantis in peccatores.
Av aLtup dicendum, quod missio qua Deus mittit Angelos malos in porcos, hoc est, luxuriosos, non est nisi collatio potestatis et ordinatio inique voluntatis, qua coram Deo justum est, ut gui in sordibus est, sordescat adhue, sicut gui justus est, Justificetur adhuc, sicut dicitur, Apocal. xxu, 10.
Ad primum quod contra objicitur, dicendum quod Deus mittens seductorem, non operatur seductionem, nisi idem intenderet quod seductor intendit: sed hoc non est verum: Deus enim non intendit nisi bonum quod elicit ex ordinatione inique voluntatis seductoris.
Omnino eodem modo dicendum est ad secundum: mittens enim intendentem perdere, nihil operatur ad perditionem nisi idem intendat cum perdente: et hoc non intendit Deus mittendo, sed potius in tendit bonum quod elicit ex perditione perdentis.
Ad ultimum dicendum eodem modo, quod Deus mittens destructorem, non intendit quod destructor intendit: sed intendit ad bonum ordinare malitiam voluntatis destructoris : et ideo nihil cooperatur, quamvis destructor tamquam minister justitie ejus deserviat etiam invitus: quia sicut dicitur, [1 Machab. iv, 17: In leges divinas impie agere impune non cedit. Et ad has peenas infligendas damones semper mittuntur.
Membrum 3
Utrum omnes Angeli vel quidam de bonis mittantur
Et videtur, quod non omnes. 1. Ezechiel.1,26,super illud: Quasi adspectus lapidis sapphiri similitudo throni. Gregorius: "Adspectus lapidis sapphiri, aerei coloris est. Huic virtutes coelestes comparantur: quia spiritus quibus Deus omnipotens altius presidet, superioris loci in celestibus dignitatem tenent. Similiter Throni virtutes ccelestes sunt, qui ipsos Angelos loci dignitate transcendunt." Cum enim Angeli nuntii dicuntur, et sepe Angeli ad nuntianda quedam hominibus veniant, Throni missi ad ministerium nuntii numquam leguntur.
2. Adhuc, Soli illi spiritus qui Angeli vocantur et nunéiz interpretantur, nuntiorum nomen habent : nuntius autem est, qui mittitur ad exteriora : ergo soli illi mittuntur ad exteriora, et non alii,
3. Adhuc, Gregorius: "Superiora illa agmina que circa Deum sunt, usum ex terioris officii non habent *." Videtur ergo, quod Cherubin, Seraphin, et Throni ad exteriora officia numquam mittantur.
4. Adhuc, Daniel. vu, 10: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. Ergo quidam ministrant, et quidam assistunt: sed non mittuntur nisi qui ministrant, quia non mittuntur nisi ad ministerium : videtur ergo, quod assistentes non mittuntur: ergo non omnes mittuntur.
distinct. X, cap. 1, sic: "Quidam putant in illa multitudine ccelestium spirituum aliquos esse, qui foras pro officio suo exeunt: alios qui intus semper assistunt, sicut scriptum est in Daniele, vn, 10: Millia millium, etc." Et confirmat hoc per Dionysium in Celesti hierarchia, qui de prelatione spiritaum ait: "Superiora illaagmina ab intimis numquam recé- dunt: quoniam ea que preeminent, usum exterioris officii numquam habent." Et statim objicit in contrarium per illud Isaie, v1, 6: Volavit ad me unus de Seraphim : qui ordo superior est et excellentior. Ideoque si de illo ordine mittuntur, non est ambigendum, quin etiam et de aliis mittantur. Objicit etiam per hoc quod dicitur, ad Hebr. 1, 14 : Nonne omnes sunt administratorit spiritus, in manisterium missi propter eos qui hereditatem caprent salutis.
Et solvit tandem dicens, quod "quidam dicunt omnes quidem mitti, sed alios sepius et quasi ex officio injuncto, qui Angeli vel Archangeli nominantur : alios vero rarius mitli, scilicet majores, causa extra communem dispensationem oborta: qui cum ministerium Angelorum suscipiunt, etiam nomen assumunt. Unde in Psalmo cm, 4: Qui facis Angelos tuos spiritus : quia illi qui natura spiritus sunt, aliquando Angeli, id est, nuntii fiunt."
Innuit etiam solutionem aliam dicentium, quod omnes mittuntur, scilicet superiores ad medios, medii ad inferiores, et inferiores ad nos. Et hoc confirmant per dictum Gregorii, qui super illud Isaiz, vi, 6: Volavit ad me unus de Seraphim, sic dicit: "Utrum per se hoc faciant superiores Angeli, an per subjecta agmina agatur, nos affirmare nolumus quod certis testimoniis non approbamus." Dionysius tamen expresse asserit hoc in Celesti hierarchia *, sicut patet in antehabitis.
Adhuc quidam dicunt omnes mitti, confirmantes per hoc, quod quedam in Scriptura leguntur esse facta per Cherubin, quedam per Seraphin, et similiter per alios effectus a quibus nominantur Angeli : etideo dicunt omnes de omnibus ordinibus mitti, Et dicunt, quod Michael et Gabriel de superiori ordine sunt: et ideo sipremum de conceptu Virginis et incarnatione Filii Dei missi sunt nuntiare. Et videtur fuisse opinio Magistri in Sententiis, et Prepositivi, et Gulielmi Antisiodorensis.
Ad contra objecta respondent. Ad primum quod faciunt, quod in hoc est usus ministerii exterioris. Dicunt enim, quod est ministerium actus interioris, quod fit circa spiritum, sive animam sive Angelum, et hoc fit secundum actum hierarchicum, qui tres sunt, ut dicit Dionysius, scilicet purgare, illuminare, et perficere sive reducere in Deum : et ad hos actus omnes mittuntur. Et est usus actus ministerii exterioris, quod triplex est, scilicet nuntiare exterius, punire malos, et juvare etiam corporaliter bonos. Et ad hos non dicunt mitti nisi inferiores : et dicunt, quod hoc est quod dicit Gregorius, quod superiora agmina usum exterioris officii non habent,
Membrum 4
Ad quid mittantur Angeli
Et per illud Apostoli, ad Hebr. 1, 14, videtur, quod mittantur ad homines salvandos, et propter homines: quia ibi sie dicitur : In ministerium missi propter eos gui hereditatem capient salutis.
Sxp contra objicitur: quia hoc videtur esse contra ordinem quem Deus indidit universitati creaturarum et humanis dispositionibus. De ordine enim universitatis querit Philosophus in XI prime philosophie tractans, utrum ccelestia moveantur propter terrena ? et Commentator diffinit ibidem, quod non, dicens, quod "nihil movetur propter indignius se." In humanis etiam ministeriis regum non mittitur nobilior ad ignobiliorem, sed e converso. Constat autem, quod Angelus dignior et nobilior est homine. Ergo et contra naturalem ordinem et contra humanam dispositionem est, quod Angelus mittatur ad hominem propter hominem sive propter hominum salutem.
Solutio. Dicendum, quod sicut in ordine naturali unus est finis proprius superiorum corporum et digniorum in natura : et alter est utilitas adjuncta illi fini. Finis enim proprius motus corporum superiorum, ut dicit Philosophus, est ut conformet se virtuti moventis primi: ut sicut ille causat inferiora per. agentem intellectum, et dispositionem scientie sue practice, ita corpora mota eadem causent instrumentaliter subserviendo. Et hujus signum est, quod omnia corpora superiora moventur motu diurno, qui est motu primi motoris, et ab Aristotele in XI prime philosophie vocatur motus aplanes, licet habeant quedam eorum motus proprios a propriis motoribus : qui motus ab eodem Philosopho ibidem vocatur motus planes sive erraticus, eo quod est ab Occidente in Orientem: propter quod dicit Plato, quod Deus creans mundum, circulum cceli distinxit in duos circulos, scilicet circulum motus aplanes, et circulum motus planes: et alterum, scilicet circulum planes, reflexit in septem. Utilitas autem adjuncta est generatio et corruptio in inferioribus se~ cundum accessum et recessum obliqui circuli. Similiter est in dispositionibus officiorum humanorum, in quibus quamvis nobilior ordinetur supra ignobiliorem, et ignobilior ad subserviendum nobiliori: tamen propter aliquam utilitatem obortam aliquando nobilior supremo domino ministrat, exercendo ministerium circa ignobiliorem. Et ita est in Angelis quod licet missis ad homines principalis finis missionis sit, quod obtemperent voluntati divine, et ponant illam in effectu quem vult Deus : tamen utilitas adujncta est salus hominum :. et ideo milti dicuntur ad inferiores et ministrare circa eos. Unde principalis finis est, obedire voluntati divine, et eam ponere in effectu: adjuncta tamen est operatio salutis humane. Et hoc nec discordat a naturali ordine creaturarum universitatis, nec a dispositione humanorum officiorum.
Membrum 5
Quibus mittantur Angeli
Et videtur, quod ad pusillos, qui seipsos sufficienter juvare non possunt, per illud Matthei, xvin, 10, ubi Dominus monet cessandum esse a scandalo pusillorum et contemptu, dicens: Videte ne contemnatis unum ex his pusillis, scilicet qui in me credunt: dico enim vobis, quia Angeli eorum in celis semper vident faciem Patris mei qui in celis est.
Sed tunc queritur, Utrum quilibet Angelus circa pusillos tantum exerceat actum illius doni a quo denominatur, ut Seraphin actum incendii charitatis, Cherubin actum lucis scientie et intelligentia, Throni actum judicit et determinationis justitie, et sic de aliis: vel unusquisque missus Angelus promptus et paratus est ad ministerium exercere acius omnium donorum aliorum omnium Angelorum ?
Et videtur, quod primo modo res se habeat : quia in humanis ubi unus intromittit se de officio alterius, confusio fit ministeriorum: confusio autem talis in dispositione regis ceelestis esse non potest: quod significatur, IIl Reg. xx, 5, ubi dicitur, quod regina Saba videns ordinem ministrantium in curia Salomonis, non habebat ultra spiritum.
In contrarium tamen hujus est, 1. Quod dicitur a beato Gregorio, quia licet in Thronis Dominus sedeat, et sua judicia disponat, tamen etiam dicitur in Psalmo uxxxix, 2, quod sedet super Cherubin ut rex et judex. Et licet Angeli sint nuntiantes, et ab officio nuntiorum ordo eorum denominetur, tamen Gregorius dicit, quod etiam alii Angeli de aliis ordinibus multa nuntiant. Et sunt hee
verba Gregorii : "In illa superna civisate sic specialia sunt quedam singulorum, ut tamen communia sint omnium: et quod quisque habetin se ex parte, hoc totum in alio ordine possideat’:"
2. Adhuc, Expresse dicit Dionysius in Celesti hierarchia *, quod purgans labia Prophete per calculum ignitum *, tuit de ordine inferiori: et tamen exercuit actum officii superioris circa Prophetam : et si inferior hoc fecit, tune quilibet alius potest hoc facere.
Solutio. Dicendum, quod in veritate (sicut et ante nos quidam antiqui dixerunt) secundum dictum Gregorii, quilibet Angelus promptus et paratus est ad exercendum officia omnium aliorum. Et quod ordo nominatur a dono uno, non ideo est, quod solus acceperit illud, sed ut dicit Gregorius, quia plenius accepit illud, et frequentius exercet actum ejus. Et ita determinat Magister in libro If Sententiarum, distinct. IX, cap. Hee nomina illis,
Ad id autem quod. objicitur de confusione ministeriorum, dicendum quod non fit confusio : quia ex hoc quod unus Angelus officium alterius aliquando exercet, proprium non negligit, quin expediat illud tempore et loco opportunis. In humanis autem ubi unus se in officium alterius ingerit, fit confusio : quia infirmitas humana tanta est, quod plura simul et ordinate et opportunis tempore et loco agere non potest.