Quaestio 141
Quaestio 141
Unde sit potentia peccandi in nobis
Et circa hance distinctionem tria occurrunt querenda. Primum, Utrum potentia peccandi sit potentia, vel impotentia? Secundo, Utrum sit a Deo, vel non? Tertium, Utrum sit una, vel plures?
Membrum 1
Utrum potentia peccandi sit potentia, vel impotentia
Ad primum objicitur sic : 1. Dicit Philosophus, quod potentiae rationales sunt ad opposita : opposita sunt malum et bonum : sed potentia rationalis ad bonum, est potentia : ergo potentia que potest facere malum, est potentia.
2. Adhuc, Eecli. xxxi, 10 et 9: Qui potuit transgredi, et non est transgressus : facere mala, et non fecit. Quis est hic? Et laudabimus eum. Vir sanctus non laudatur de impotentia, sed de potentia, cum sit laudabilium bonorum. Ergo potentia ad malum, simpliciter potentia est.
3. Adhuc, In prehabitis, distinct. XXXIV, dictum est, quod liberum arbitrium est facultas rationis, et voluntas qua bonum eligitur gratia assistente, et malum eligitur ea deserente. Liberum arbitrium est simpliciter potentia. Ergo videtur, quod potentia mali sit simpliciter potentia.
4. Adhuc, Augustinus dicit in libro de Vera religione, quod malum est adeo voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum'. Voluntas est simpliciter potentia et libera inter omnes. Ergo videtur, quod potentia peccandi sit potentia.
5, Adhuc, Activa potentia, simpliciter potentia est : malum non fit nisi per activam potentiam : ergo potentia peccandi, simpliciter potentia est.
Contra : 1. Anselmus in libro de Libero arbitrio: "Putasne quod additum minuit libertatem, et subtractum auget, esse libertatem, vel partem libertatis?" Et intendit dicere, quod facultas peccandi addita minuit libertatem, et subtracta auget. Ergo videtur, quod facultas sive potentia peccandi nulla potentia sit, sed magna impotentia.
2. Adhuc, In corporalibus est ita, quod potentia moriendi sive deficiendi, summa impotentia est : ergo in spiritualibus etiam sie erit : quia potentia mali est potentia deficiendi malum enim defectus est : ergo potentia ad malum summa erit impotentia.
3. Adhuc, Augustinus in libro de Libero arbitrio et gratia: "Qui potest quod sibi non prodest et sibi non expedit, quanto magis potest, tanto magis perversitas et adversitas possunt in ipsum."
Sonutio. Ad hoc dicendum, quod potentia mali dicitur duobus modis, scilicet ad actum malum, qui dupliciter potest considerari, scilicet ut actus, vel ut actus sub deformitate. Si consideratur ut actus : tunc non est dubium quin ta lis potentia ad talem actum sit potentia. Si autem consideratur sub deformitate mali, cum malum defectus est et non ens, non potest habere nisi causam deficiendi, qua non est potentia simpliciter.
Membrum 2
Utrum potentia peccandi sit a Deo, vel non
Secundo, Hic queritur super illud quod dicit Magister in cap. 2, ibi scilicet, Sed pluribus sanctorum testimoniis. Utrum ista potestas a Deo sit, vel non?
Et videtur quod sic, per hoc quod dicitur, ad Roman. xm, 1, et in Litlera inducitur : Non est potestas nisi a Deo. Inducit etiam hoc quod dicitur, Joan. xix, 11: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Quod non nisi de mala potestate accipi potest. Inducit etiam hoc quod dicitur, Job, 1, 11: Eztende paululum manum tuam, et tange cuncta que possidet.
Sotumio. Augustinus solvit hoc per unum verbum, et inducitur etiam in Littera sic: "Malitia nempe hominum cupiditatem nocendi ex se habet, potestatem autem non nisi a Deo."
Membrum 3
Utrum sit una potentia, vel plures ordinatae sub una ? et, Si utrique et ecclesiasticae et seculari sit resistendum, maxime si contrarium Deo praecipiunt
MEMBRUM III. Utrum sit una potentia, vel plures or dinatae sub una ? et, Si utrique et ecclesiasticae et seculari sit resistendum, maxime si contrarium Deo praecipiunt?
Tertio et ultimo queritur, Utrum sit una potentia vel plures ordinate sub una? propter hoc quod dicit Magister in illo cap. Hie oritur questio non transilienda silentio. Certum est enim, quod una est principalis potestas cui cuncta subjiciuntur, potestas scilicet Dei. Sub illa sunt potestates seculares, que etiam sunt a Deo.
Et ad hoc objicitur : 1. Ad Roman. xiu, 1 et seq.: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non enim est potestas nisi a Deo : que autem sunt, a Deo ordinate sunt. Itaque qui resistit potestati, ordination Dei resistit : qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acguirunt... Vis autem non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa,.. Si au tem feceris malum, time : non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit. Ex hoc habetur, quod etiam potestati seculari non sit resistendum, sed in omnibus obediendum.
2. Adhuc, Per rationem objiciunt quidam : quia communicatio humana (qua homines sibi communicant) non subsistit sine tali ordine inferioris ad superiorem per obedientiam. Omnis enim ordo est ad unum, ut dicit Aristoteles in Politicis, ad quem ordinatur tota communitas lege dirigente communitatem, ¢liamsi sit tyrannica politia. Ergo videtur, quod tali potestati etiamsi sit tyrannica, non sit resistendum.
3. Adhuc, Decretum est Gregorii Pape quinti super illud Canticorum, v, 2: Aperi mthi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea : et loquitur de Ecclesia, et dicit sic : "Grues unum sequuntur ordine lineato." Ergo videtur, quod omnis homo debet subjici potestati superiori in quocumque ordine, et in omnibus obedire.
4, Adhuc, Hoc congruit nature : quia in toto corpore est unum membrum quod motum et sensum influit omnibus aliis, et hoc secundum Aristotelem in libro de Motu cordis, est cor, sed secundum Augustinum et quosdam alios, est caput. Sicut ergo omnia membra cordi vel capiti subjiciuntur : ita videtur, quod omnes quotquot sint de principatu principis unius, debent subdi principi illi.
5. Adhuc, Jerem, xxix, 7, precipitur filiis Israel, quod serviant regi Babylonis, et orent pro pace ejus, et pro pace regni ejus: quia in pace illius pax erit vobis. Et tamen Nabuchodonosor significat diabolum, et potestas ejus potestatem diaboli. Ergo videtur, quod etiam potestati diaboli non est resistendum.
Contra : Boetius in commento super Predica menta dicit, quod "tyranni invasores sunt, non principes." Sed invasoribus resistendum est: quia illi potestatem a Deo non habent, sed violentiam infe~ runt : ergo potestati illorum resistendum.
Ulterivs queritur de potestate religiosorum, scilicet utrum Prelatus possit precipere ea que non sunt in regula?
Et videtur quod sic. 1. Hieronymus ad Rusticum monachum ;: "Prepositum monasterii ut Deum timeas, ut Deum diligas. Credas quidquid jusserit esse salubre : nec minor (supple, existens) judices sententiam majoris." Ergo videtur, quod in omnibus prelato obediendum est, sive hoc dicat regula, sive non dicat.
2. Adhuc, Luc. x, 16: Qui vos audit, me audit : et gui vos spernit, me spernit. Ergo videtur, quod in omnibus prelato obediendum est sicut Deo.
3. Adhuc, Benedictus in Regula: "Prelato etiamsi impossibile precipiat facere, obediendum est." Ergo videtur quod multo magis in possibilibus obediendum sit, sive hoc dicat regula, sive non.
Contra : Bernardus in libro de Precepto et dispensatione : "Nihil exigat prelatus eorum que non promisit subditus. Subditus enim ultra id quod promisit non est lege obedientie urgendus, nec citra inhibendus!."
Ulterius queritur de hoc quod in eodem capite dicit Augustinus, ibi, "Ipsos humanarum rerum gradus adyerte. Si quid jusserit procurator, numquid est faciendum si contra proconsulem jubeat ? Et si jusserit proconsul, numquid est faciendum si contra imperatorem jubeat?" Quasi dicat : Non.
Contra : Super illud Apocalypsis, nu, 12: Ee Angelo Pergami ecclesiae scribe, Glossa : "Non audeat Archiepiscopus super subditos Episcopi manum imponere sine eo." Ergo videtur, quod superior prelatus non habeat potestatem super subditos inferioris sine eo,
Solutio. Ad primam partem questionis dicendum, quod potestatibus secularibus in his que sunt ad ordinem civilitatis et communitatis secundum ordinationem divinam, nullo modo resistendum est, sed in omnibus obediendum. Si autem aliquid precipiant contra ordinationem divinam, tune eis non est obediendum, sed resistendum est, ut dieit Augustinus.
Sed Ad hoc quod objicitur de Jeremia, dicendum quod licet significet diabolum et regnum ejus, tamen non accepit potestatem super regnum nisi ab ordinatione divina, que dedit potestatem ad vindictam malefactorum et laudem bonorum. Et propter talem ordinationem dixit Jeremias ei esse obediendum et pro eo orandum.
Ad id quod queritur de potestate religiosorum, Bernardus solvit in libro I de Precepto et dispensatione. Distinguit enim obedientiam secundum legem charitatis, et secundum legem justitie. Et dicit, quod lex charitatis finem nescit in obediendo, sed obedit usque ad mortem, sive promiserit hoc quod jubetur, sive non promiserit. Et propter hoc dicitur mandatum charitatis in Psalmo cexvul, 96, latem mandatum nimis. Sed secundum legem justitiae et obedientiae certe non tenetur in omnibus obedire, nisi in his que promisit. Dicit Magister Hugo de sancto Victore, quod obedien tia est virtus, qua vir obediens loquetur victorias, libentissime omnia amplectitur injuncta necessario implenda, nisi obstiterit imperantis auctoritas.
Unde auctoritates Hieronymi, Luce, et Benedicti in regula, procedunt secundum legem charitatis obedientiae.
Ad id quod queritur de potestate superioris et inferioris, dicendum per distinctionem. Quia superior aut habet potestatem limitatam, aut potestatis plenitudinem, sicut Papa qui est ordinarius cujuslibet. Si primo modo: tunc non habet potestatem in subditos sine inferioris voluntate. Si secundo modo : tunc habet : quia Papa est ordinarius omnium hominum : quia vice Dei est in terris. Et sic verum esset quod objicitur de Augustino, si Archiepiscopus non haberet potestatem limitatam.