Quaestio 78
Quaestio 78
Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate
1, Nobilissimae enim forme debetur nobilissima materia : rationalis anima maxime quam Deus inspiravit in faciem Adz, nobilissima forma fuit. Ergo nobillissimum corpus debetur ei : nobilius autem est spirituale, quam animale : videtur ergo, quod aptandum ei fuerit corpus spirituale et non animale.
2. Adhuc, Nobilissimo artifici proprium est producere opus suum nobiliori modo quam ignobili : sed natura ignobilior est artifex, quam Deus : et producit corpus animale : videtur ergo, quod Dens quando per seipsum poeratur, debeat producere corpus spirituale quod nobilius est. 3. Adhuc, In prehabitis ostensum est ex verbis Augustini et Bede, quod etiam homo secundum corpus est ad imaginem Dei aliquo modo : magis autem imitatur Deum corpus spirituale, quam corpus animale. Ergo videtur, quod magis competebat esse corpus spirituale, quam animale, quod aptatum est primo homini. , 4. Adhuc, Sicut habitum est in precedentibus, distinctio rerum est de ordine et perfectione universi, ut scilicet quodlibet adaptetur suo compari. Sed, sicut dicit Cassiodorus, "Anima in hoc est ad imaginem et similitudinem Dei, quia est incorruptibilis et immortalis." Ergo de ordine nature est, quod simile sibi corpus adaptetur, immortale scilicet et incorruptibile : hoc autem non potest esse animale, sed spirituale : ergo videtur, quod debuit esse corpus spirituale, et non animale, quod prime anime aptatum fuit.
5. Adhuc, Constat, quod in resurrectione communi corpora resurgentium spiritualia erunt, sicut dicitur, I ad Corinth. xv, 44: Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Et tamen in re~ surrectione ad corpora illa operabuntur Angeli. Si ergo corpus primi hominis fuit animale, corpus illud in quo operatus est solus Deus, ignobilius est quam id in quo operatur Angelus, quod incon~ veniens reputatur quia, Deuteron. xxxul, 4, dicitur : Det perfecta sunt opera. Non est autem perfectum corpus, nisi spirituale.
6. Ex his et hujusmodi ratiunculis heretici qui dicuntur Manichzi, dicebant, quod anime omnes primo create sunt in ceelo a Deo bono, et habebant corpora spiritualia, non animalia, que postea per casum peccati mutata sunt in animalia corpora.
1. Augustinus in libro XIV de Civitate Dei', enumerat multa bona quibus Adam in primo statu innocentie affluebat, et subjungit sic : "Quam felices erant, et nullis agitabantur perturbationibus animorum, nullis corporum ledebantur incommodis. Atque ista permanente felicitate, donec per illam benediclionem, gua dictum est : Crescite, et multiplicamini*, predestinatorum sanctorum numerus impleretur, alia major daretur, que beatissimis Angelis data est." Si ergo poterat generare, et non generat nisi animale corpus, oportet quod animale corpus haberet primum.
2. Adhuc, Sicut dicit Magister in Sententiis, corpus illud cibis erat sustentandum : quia Dominus dixit, Genes. n, 16: fx omni ligne. Unde Augustinus ibidem in Glossa : "De lignorum fructibus habebat refectionem contra defectionem, de ligno vite stabilitatem contra vetustatem." Constat ergo, quod cibo indiguit corpus illud : et non indiget nisi anima corpus : ergo fuit animale.
3. Adhuc, Augustinus in libro de Baptismo parvulorum : "Quamvis homo secundum corpus terra esset, et corpus in quo creatus est animale gestaret : tamen si non peccasset, in corpus spirituale mutandus foret, et in illam incorruptionem que fidelibus et sanctis promittitur, transilurus." Ergo fuit corpus animale, sed transiturum in spirituale.
4, Adhuc, 1 ad Corinth. xv, 44 et 46: Si est corpus animale, est et spiritale... Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale. Ubi expresse dicitur, quod primo fuit animale.
Ulterius querilur de hoc quod dicit Magister in libro II Sententiarum, distinct. XVII, in illo cap. Solet gueri, ubi inducit Augustinum super Genesim ad hitteram dicentem, quod Adam in ztate virili continuo factus est, et hoc secundum superiores, et non secundum inferiores causas.
Sed videtur hoc non esse conveniens : per haec enim conditionis opus corpori Ade dabatur forma nature ad formanda corpora : natura autem format paulatim per intervalla et incrementa : ergo videtur, quod etiam Deus in primo opere suo etiam ita facere debuerit. nem fecerit extra paradisum, et factum posuit intra paradisum ?
Videtur enim hoc non debuisse : 1. Terra enim paradisi nobilior est alia terra : et sic videtur, quod magis congruebat, quod ex terra paradisi formaretur quam ex alia.
2. Adhuc, In animalibus aliis idem est locus generationis et educationis : ergo videtur, quod in homine sacundum corpus animale similiter debet esse. Constat autem, quod in paradiso erat educandus : ergo et in paradiso formandus,
3. Adhuc, Heva que indignior fuit quam Adam, facta est in paradiso secundum corpus. Ergo multo magis in paradiso debuit fieri Adam.
4, Quamvis autem verissimum sit, quod primi hominis corpus fuerit animale, et non spiritale : tamen quidam objiciunt in contrarium sic, dicentes, quod primi hominis corpus beatum fuit, ut dicit Augustinus. Nihil autem beatum potest esse animale. Ergo corpus primi hominis non fuit animale.
5. Adhuc, Si cibis utebatur Adam contra defectionem, ut dicit Augustinus, necesse fuit fieri digestionem et impuri egestionem : talibus autem subjacere miserrimum est : ergo in primo statu miserrime necessitati subjacuit, quod negant Sancti.
Soturo. Dicendum, quod absque dubio corpus Adz fuit in primo statu animale, et non spiritale, hoc est, utens cibis et generans. Nuptie autem, ut dicit Augustinus, sunt mortalium bonum.
Ad primum ergo dicendum, quod nobilissimee forme debetur nobilissima materia secundum statum nature, et non simpliciter : tunc autem fuit status inchoantis nature, et non perfecte secundum ultimam perfectionem, sed in quo oportebat unum ex altero propagari: et non poterat hoc fieri animali et non spirituali: et ideo nobilissimum corpus accepit quod poterat esse secundum statum illum.
Ad aliud dicendum, quod nobilissimus artifex sapientissimus est, et ille est qui secundum statum semper facit melius opus et magis congruum illi statui : sed corpus animale magis congruebat statui innocentia ad generationem.
Ad aliud dicendum, quod corpus spirituale magis imitatur in exterioribus: sed in his que essentialia sunt imagini, magis imitatur corpus animale. Dicit enim Augustinus, quod in hoc est imago secundum corpus: quia sicut Deus principium est omnium, ita Adam secundum corpus principium est omnium que propagantur ab ipso. Ex corpore autem spirituali nihil potest propagari. Unde, Matth. xxu, 30: In resurrectione, neque nubent neque nubentur : sed erunt sicut Angeli Dei in celo.
Ad aliud dicendum, quod corpus animale per meritum virtutis ordinatum est ad incorruptibilitatem et immortalitatem, et sic aptatum est anime, que est ad imaginem Dei. Sed non congruebat, quod tunc esset immortale et incorruptibile nisi secundum congruentiam status : et hoc est quod nec moreretur, nec corrumperetur, si non peccaret : corrumperetur autem et moreretur, si peccaret.
Ad aliud dicendum, quod in veritate in resurrectione corpora resurgentium erunt spiritualia sicut competit illi statui. Et ad immutationem corporum ad formam glorie nihil operabuntur Angeli: sed si aliquid operabuntur, hoc est in congregatione mortuorum, et vocatione et collectione cinerum. Nec dicitur opus Dei perfectum ex hoc quod nobilius in se est, sed ex hoc, quod congruentius et utilius est ad statum : ex hoc enim accipit perfectionem ad finem.
Ad aliud dicendum, quod heretici propter hoc heretici sunt, quod nec rationes nec Scripturas intelligunt : omnes enim ratiuncule tales ex icotibus et signis sunt, et in secunda figura, in qua signa que sunt media, sunt ante extrema : et a talibus signis syllogizare, facit fallaciam consequentis, et nihil probat.
Qvatuor que in contrarium adducuntur, concedenda sunt : quia in illis expresse determinatur veritas.
Dicendum, quod si etas dicitur prolixitas temporis et mensura, in nulla ztate factus est, sed in momento ad voluntatem Dei. Si autem dicatur etas perfectio que ex xtate relinquitur, tunc factus est perfectus triplici perfectione, sicut homo est in triginta annis, scilicet perfectione quantitatis membrorum, et perfectione virtutum in membris, et perfectione adunationis complexionis, que tunc resedit : ita quod vires anima stabiles poterant habere conceptiones, et secundum animam factus est profectus in cognitione naturali.
Av w quod contra objicitur, dicendum quod opus divinum licet sit exemplar operis nature, tamen non dat ei modum : quia impossibile est, quod natura que est artifex imperfectus, imitetur modum operis divini.
Ad aliud quod ulterius queritur, dicendum, quod licet Deus potuisset fecis~ se corpus Ade de terra paradisi, tamen noluit. Et de hoc ab antiquis assignate sunt quatuor rationes. Una est ibidem in Glossa que sic incipit : Datur intelligi : et haec etiam ponitur a Magistro in libro Il Sententiarum, distinct. XVII, cap. Hominem autem formatum. Et fundatur super hoc, quod ejectus nimis doluisset, si de terra sibi connaturali ejectus, terram non connaturalem sibi colere juberetur. Secunda est excitatio gratitudinis : quia voluit Deus, quod quidquid boni fieret ei, totum adscriberet gratie Dei, et non nature : et ideo ex terra vili creavit eum, et non nobili. Sicut dicitur, I ad Corinth. xv, AT et 48 : Primus homo de terra, lerrenus : secundus homo de celo, celestis. Qualis terrenus, tales et terreni. Tertia est humiliatio sui, quando scilicet recordaretur se ex vili terra esse factum, humiliaretur et obediret preceptis Dei. Ecli. x, 9: Quid superbit terra et cinis ? Quarta est temperamentum afflictionis et tristitie, ut scilicet quando ejiceretur, minus doleret, videns se ejectum ad terram connaturalem sibi : et si fuisset ex terra paradisi, nimis affligeretur in ejectione paradisi, secundum illud Horatii : "Nescio qua natale solum dulcedine cunctos Ducit, et immemores non sinit esse sui."
Et similiter dicitur in Psalmo cxxxv1, 1: Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.
Ad aliud dicendum, quod non est simile de aliis animalibus et homine : alia enim animalia non sunt ad _beatitudinem ordinata secundum naturam et meritum sicut homo. Et ideo homo secundum tres status triplicem habet locum. Secundum statum enim nature inchoantis formandus erat in nabitatione communis terre, ad cujus ornatum cum aliis animalibus factus est sexta die. Secundum statum innocentie et felicitatis, que debetur prime innocentie (ut dicit Augustinus) positus est in paradisum, ut ibi omnibus deliciis frueretur sine incommodo et nocumento. Secundum statum culpe ejectus est in terram habitationis hujus, ubi in sudore vultus ejus vescitur pane suo.
Ad aliud dicendum, quod in Heva aliter est quam in Adam: illam enim humiliavit sexus. Et licet in paradiso fieret, tamen ex nulla parte paradisi facta est, sed ex corpore viri: et sic ulterius originalur ex terra communi, tamquam ex primo principio. Sed in paradiso tamquam in loco facta est, ut saltem unum contra multa deprimentia haberet, ne tristitia absorberetur.
Ad aliud dicendum, quod corpus primi hominis quadam beatitudine beatum fuit, et non perfecta, quod scilicet pcenam et nocumentum non sentiret si non peccaret : et hac beatitudo non opponitur animali corpori, imo convenit ei. Ad aliud dicendum, quod Adam procul dubio comedisset de lignis paradisi, Si permansisset : quod si non fecisset, peccasset, ut dicit Prosper in libro de Contemplativa vita, et sic propter peccatum defecisset in comestione, tamen digestio fuisset et impuri egestio : sed hoc sine immunditia putrefactionis et cetoris ab eo resolutum fuisset, ut dicunt Sancti: et propter hoc etiam in egerendo non fuisset miserie subjectus.
On this page