Quaestio 123
Quaestio 123
De omissione, negligentia, et ignorantia
Membrum 1
Quid sit omissio sive delictum
1. In omni peccato mortali derelinquitur summum bonum, Unde Augustinus in libro de Natura boni : "Peccatum non est appetitio rerum malarum (quia nulla res per se mala: quia bonum et ens convertuntur : unde quod est, bonum est) sed desertio est meliorum. Deseritur enim bonum incommutabile '." Videtur igitur, quod omne peccatum sit delictum sive omissum.
2. Adhuc, Isa. 1, 4, generaliter dicitur de peccatoribus : Dereliguerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum, Et Jerem. 1, 13: Duo mala fecit populus meus : me dereliquerunt fontem aque vive, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, que continere non valent aquas. Ergo videtur, quod omissum non separatur a commisso, sed in uno et eodem illa peccata sunt.
3. Adhuc, Qui relinquit quod facere debet et tenetur, hoc non videtur fierj nisi circa aliud occupetur ad quod non tenetur, sicut qui derelinquit castitatem et fornicatur, ex hoc scilicet derelinquit castitatem, quia circa delectabilia fornicationis occupatur. Et ideo videtur, quod in eodem sit delictum et commissum, et haec duo perficiant unum peccatum,
4, Adhuc, Augustinus in libro de Perfectione justitie : "Duobus modis, ni fallor, constat omne peccatum : si aut fiant que prohibentur, aut illa non fiant que jubentur. [In omni peccato mortali fit quod prohibetur, et non fit quod jubetur." Ergo videtur, quod commis- sum et omissum sint in omni peccato mortali, nec ex opposito dividant peccata,
Contra : Due sunt partes justitie : declinare a malo, et facere bonum. Ergo per opposium etiam erunt due partes injustitie, scilicet declinare a bono, et facere malum, que ex opposito dividant omnem injustitiam, id est, omne peccatum. Ergo | videtur, quod commissum et omissum. non sint in omni peccato, sed diverse . species peccatorum.
Et videtur, quod equale. Levitic. vn, 7: Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto utriusque hostie lex una erit. Si ergo una expiatio est per hostiam utriusque, videtur quod equalis sit utriusque et delicti et commissi.
Contra : In parte justitia (que est facere bonum et declinare a malo) multo majus est facere bonum, quam declinare a malo: quia declinare a malo non liberat nisi a poena, facere bonum confert pramium : ergo in parte injustitiae multo majus est facere malum, quam omittere bonum: et ita majoris reatus est commissum quam delictum.
Super illud Psalmi xvim, 13 et 14: Delicta quis intelligit ? Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo: dicit Glossa, quod "delicta sunt propria et occulta : commissa autem que in Deum et proximum committuntur." Et sic occullum peccatum delictum dicitur, et est minoris ponderis quam commissum, quod est manifestum.
Aliquando dicitur dedictum communiter, et aliquando stricte. Communiter quando derelinquitur Deus sive summum bonum, sicut est in omni peccato mortali. "In omni enim peccato mortali, ut dicit Augustinus in libro de Doctrina Christiana, derelinquitur summum bonum, et fit conversio ad bonum commutabile contra preceptum divinum." Stricte dicitur, quando coarctata significatione arctatur ad actum pracepti affirmativi, quod fiat et non fit, ut dare eleemosynam indigenti, quod non fit : honorare parentes, quod non fit, et sic de aliis : quia delictum est contra praeceptum affirmativum secundum Augustinum.
Commissum autem est contra praceptum negativum. Et sic commissum et delictum duo sunt peccata divisa, que dividunt omne peccatum in delictum et commissum, sicut et precepta dividun tur in affirmativa et negativa. Et contra affirmativa est delictum, et contra negativa commissum.
Et sic patet solutio ad primam partem questionis : quia auctoritates primo inducte intelliguntur de delicto stricte accepto.
Membrum 2
Quid sit negligentia? et, Utrum sil indifferens peccatum, vel veniale, vel mortale
1. Si ipsum est vitium, oppositum suum quod est diligentia, esset virtus : et hoc non est verum, sed est dispositio concomitans omnem actum virtutis : ergo negligentia non est vitium, sed dispositio concomitans actus peccatorum.
2. Adhuc, Dicit Philosophus in I £ thicorum, quod proheresis est habitus electivus rectam faciens electionem. Huic autem opponitur negligentia, quando aliquis non recte eligit, nec est diligens circa electionem. Proheresis vero est dispositio circa actum recte electionis. Ergo negligentia est dispositio mala circa actum peccatorum in eligendo male, sive omissionis recte electionis : et sic videtur, quod non sit in genere vitii, sed dispositio tantum.
ConTRA 1. Jerem. xiv, 10 Maledicius gui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine, Yn hac sacra Scriptura non interminatur malediclio nisi propter peccatum mortale, quod est actus vitii. Ergo videtur, quod negligentia sit actus vitii et peccatum.
2. Adhuc, Malach. 1, 14, super illud : Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens, immolat debile Domino. Hieronymus : "Qui claudam et quasi sorde maculatam offert hostiam, reus est sacrilegii - quanto magis qui partem sui corporis et illibate anime puritatem amplexibus summi regis non parat, punietur, si negligens fuerit." Sed non punitur nisi peccatum. Ergo negligentia est peccatum et actus vitii alicujus.
Et videtur, quod indifferens sit. Proverb. xn, 4: Muler diligens corona est viro suo. Et constat, quod loquitur de diligentia domus, de qua dicitur, Proverb. xxx1, 27 Consideravit semitas domus sue, et panem otiosa non comedit. Constat, quod illa diligentia cui opponitur negligentia, non sit actus meritorius virtutis, cum sit circa temporalem custodiam, Ergo opposita negligentia non est actus vitii demeritorii. Et sic videtur, quod sit indifferens secundum Theologum, licet apud civilem aliquid habet reprehensionis.
Contra videtur,quod sit veniale. Eccli. vu, 34: De negligentiatua purga te cum paucis.In lege sacrificia ordinata sunt magna et multa contra mortalia peccata, pauca et parva contra venialia. Si ergo de negligentia expurgatur homo cum paucis, negligentia erit veniale peccatum, et non indifferens neque mortale,
Sed contra hoc videntur esse auctoritates Jeremie et Malachie supra inducte, ex quibus expresse videtur concludi, quod sit mortale peccatum.
Solutio. Attendenda est auctoritas Augustini super illud Jacobi, m, 2: Si quis in verbo non offendit, hic per fectus est vir. Hoc tractans in libro de Natura et gratia sic dicit : "Non hoc dicit Apostolus Jacobus ideo, ut in nos mali dominationem per negligentiam permanere patiamur, sed ut ad domandam linguam divine gratie poscamus auxilium: ut quod nos nostris viribus non valemus, adjutorio Dei suppleamus." Secundum hoc ergo dicendum est, quod negligentia proprie dicit privationem diligentie et eligentie circumstantie actuum nostrorum, scilicet quando, ubi et quomodo oportet facere actus nostros. Et secundum hunec modum non est vitium, sicut nec diligentia virtus.
Ad id quod objicitur de Jeremia et Malachia, dicendum quod pro certo aliquando est veniale, et aliquando est mortale, etiam aliquando indifferens, sicut et otiosum. Quando enim est circa verba communia in quotidianis locutionibus et indifferentibus, indifferens est, sicut dicitur in VIII Ethicorum, quod amici convenientes in collocutionibus talibus conterunt totos dies. Et difficile esset dicere, quod peccarent mortaliter in talibus, vel venialiter: quia de indifferentibus sunt collocutiones amicorum. Et talis negligentia non privat nisi rationem considerationis theorice sive intellectus theorici, non considerans quid, et quando, et ubiloquendum sit. Veniale autem peccatum est, quando est circa actus venialium, sicut in cibo, et potu, et aliis hujusmodi, in quibus homo delectatur citra Deum. Quia difficile esset dicere, quod ipsi actus essent peccata venialia, et inconsideratio sive negligentia circa ipsos est mortale peccatum, Mor tale vero peccatum est, quando negligitur circumstantia loci vel temporis cadens in precepto, sicut quando aliquis negligit dare eleemosynam quando debet, et ubi debet, et cui debet, hoc est, tempore necessitatis : quia tunc perimit charitatem. I Joan. m1, 17: Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? Tunc enim est mortale peccatum. Proverb. xxv, 21: Si esurierit intimicus tuus, ciba illum : si sitierit, da et aquam bibere. Unde alibi dicitur : "Pasce fame morientem: si non paveris, occidisti." Et per hoc patet solutio ad totum.