"Omnes uero infames esse dicimus quos leges seculi infames
appellant et omnes qui culpis exigentibus ad sacerdotium nonprouehi possunt. Indignum enim est ut illi eos accusent qui esse
non possunt quod ipsi sunt. Quoniam sicut maiores a minoribus non iudicantur
ita nec criminari possunt"