On this page
Quaestio 14
Quaestio 14
Utrum fruitio beatifica sit actus intellectus.
QUarto decimo circa distiIctionem primam et vltimo queritur vtrum fruitio beatifice sit actus intellectiuus
quod sic quia ex 10. Ethicorum felicitas consistit in speculationem optimi obiecti sed speculatio pertinet ad intellectum igitur et felicitas igitur et fruitio quia fruitio vie et patrie ad eandem potentiam pertinent igitur.
⁋ Oppositum habitus et sua propria operatio ad eandem potentiam pertinent sed fruitio est operatio ad quam per se inclinat charitas Charitas autem est actus nobilissimus et est absolute in voluntate igitur et fruitio.
In questione ista primo su pono quod fruitio et felicitas beatifica principaliter pertinent ad eandem potentiam quecunque sit illa et quod sint tales potentie multe in natura eadem beatificabili et quod fruitio beatifica est perfectio potentie nobilissime ex eisdem Ita enim. 10. ethicorum ca. 6 in principio quod felicitas est operatio secundum optimam virtutem hec autem erit optimi siue vtique intellectus hec siue aliud quod vtique secundum naturam videtur principiari et dominari.
⁋ Primus articulus dubitatur vtrum intellectus sit nobilior voluntate quod sic quia ibidem consequenter dicit philosophus etenim intellectus eorum que in nobis sunt est optimum.
Item ibidem felicitas est optima operatio secundum optimam virtutem et ibidem probat quod optima operatio est speculatiua dicens existimamus oportere delectationem adiunctam esse felicitati delectabilissima autem earum que secunduvirtutem operationum que secundum sapientiam concessa est videtur enim philosophia admirabiles delectationes habere puritatem et firmitatem.
⁋ Ad idem est processus philosophi primo ethicorum capitulo penultimo et commentator ibidem commento 62 circa medium sic dicit Sicut in corpore visus bonus cognitiones entium prebens et decorans ita intellectus in anima cognitionem intelligentium dans et decorans ipsam super omnem potentiam
Preterea augutinus de vera religione c. 12 et. 2 de libero arbitrio capitulo nono probat quod intellectus est nobilior et prestantior sensu per hoc quod intellectus iudicat de sensu et eius actione vtrum sic sit sicut esse debet. Sed idem medium est verum de intellectu in comparatione ad voluntatem igitur intellectus est nobilior voluntate
iuxta hoc potest argui pro prius actus intellectiuus est nobilior proprio actu voluntatis igitur Antecedens probatur quia actus intellectiuus est regula secundum quam iudicamus de actione voluntatis vtrum sit bona vel mala igitur consequentia patet per augustinum secundo de libero ar bitrioec. 23. vbi probat quod veritas secundum quam iu dicamus de hiis que sunt in mente nostra est melior et nobilior quam mens nostra per hoc quod nisi esset superior quam mens non secundum illam sed de illa iudicaremus igitur similiter in proposito.
⁋ Confirmatur quia actus voluntatis non est rectus nisi quia conformatur rationi recte sed vnumquodque propter quod etc. igitur actus intellectus est magis rectus igitur nobilior Preterea illud est melius quod natura liter magis amatur sed iudicium rectum intellectus est huiusmodi respectu delectionis que tam magis diligitur inter illa que sunt in voluntate vt patet per augustinum in quodam loco de ciuitate dei quod vnusquisque mauult sana mente lamentari qua letari in amentia.
⁋ Contra actus voluntatis est melior igitur et voluntas Antecedens patet quia pro actio ne voluntatis principalius debetur premium et est ipsa voluntas vel sola mereretur vel principalius facit ad meritum igitur.
Preterea optimus habitus siue optima virtus voluntatis est melior optimo habitu intellectus igitur et voluntas intellectu per consequentiam aristotelis supra in argumento primo et secundo prime partis assumptum probatur quia charitas est melior sapientia nam secundum apostolum spes fides charitas tria hec sed maior horum est charitas.
Preterea potentie principaliter merenti in via principaliter debetur premium in patria sed voluntas est huiusmodi igitur minor patet per hugonem et ponitur in prima quetione in solutione secundi dubii principalis nec a liqui es hoc negat.
Hic hyb. cum sco. contra tho in scripto quod voluntas est nobilior potentia quam intellectus Et arguit contra thomam dicens quod intellectus est altissima potentia in anima quero inquit aut intelligit per altissimam nobilissimam aut priorem secundum ordinem. si primum tunc contradicit sibi ipsi in responsione ad primam argumentum dicit quod mens habet intellectum et voluntatem quorum duorum intellectus est altior secundum ordinem et voluntas secundum perfectionem. si secundum tunc illud quod ipse accipit pro se noto est falsum scilicet quod optima operatio sit altissime potentie nisi per altissimam intelligat nobilissimam quia potentie nobilissime est operatio nobilissima sicut etiam vult philosophus 10. ethicorum ca. 8 Ecundo ad vim sermonis teneo contrariam conclusionem scilicet quod intellectus non est potentia nobilior voluntate nec econverso quia idem omnino est intellectus quam voluntas et econuerso. Nam omni alio circunscripto ab hac natura intellectuali ipsa nata est intelligere igitur hoc natum velle est natum intelligere et econtra igitur intellectus est voluntas et econuerso. Ex hoc enim quod talis natura est nata vel potens intelligere dicitur intellectus
vel ex hoc quod est potens vel nata ad volendum ipsa dicitur voluntas et hoc non solum dicerem in homine de intellectu et voluntate sed etiam de omni sensu cui consonat auctor de spiritu et anima d. c 3 Sensus vero vnus est in anima et ipse non sit corpus corporeus dicitur et tamen non sit nisi vnus
verum tamen propter varia exercitia varie nuncupatur. Diter namque sensus ymaginatio ratio intellectus intelligentia et hec omnia in anima nihil adsunt quam ipsa et ca to anima est spiritus intellectualis rationalis bone maleque voluntatis capax secundum benignitatem creaturarum atque secundum sui operis effectum variis nuncupatur nominibus dicitur namque anima dum vegetat spiritus dum contemplatur sensus dum sentit animus dum sapit mens dum intelligit ratio dum dissoluit vel discernit memoria dum recordatur. dum vult voluntas. ista tamen non dis ferunt in substantia quemadmodum in nominibus quando omnia ista vna est anima
Preterea non videtur rationale quod solum per vnum accidens medium anima sit receptiua beatitudinis quia tunc accidens esset bea tum. Preterea frustra ponitur per plura quod eque faciliter potest saluari per pauciora vbi nec obuiat scriptura nec ratio sed per eandem simplicet naturam intellectualem sine omni tali distinctione reali prae uia primis actibus modo quo illam expressit auctor ille facillime poterunt saluari omnia per per quae alii ponunt potentias anime distingui igitur etc. quod autem non obuiet patet etiam per scotum secundo libro vbi de isto puncto inuestigat de reportatione parisiensi. auctoritates autem que oppositum praetendunt faciliter glosari possunt vna per aliam
hoc est declaratur exemplo oe deo qui habet potentiam creativam gubernativam reparativam predestinativam que nullo modo distinguuntur in eo Sed eadem omnino dei essentia varie nominatur a variis effectibus suis sed magistrum sepe li. primo.
preterea si distinguerentur aut ratione solum et hoc non quia talis distinctio causaretur per actum intellectus sed voluntas et intellectus precedunt omnem actum intellectus aut ex natura rei et hoc non quia vel hoc esset propter diuersitatem actuum vel propter diuersum modum principiendi non primum quia tunc essent tot potentie intellectiue quot actus intelligendi secundum speciem distincti quod non est verum nec propter secundum quia principiare libere et necessario conueniunt eidem potentie respectu diuersorum vt patet de voluntate diuina que necessario vult se et contingenter creaturam. Similiter voluntas nostra vt prius vi sum est quosdam actus mere naturaliter principiat et quosdam libere.
⁋ Item augu. 10 libro de trinitate distinctione tertia ca 7 memoria intellectiua et voluntas non sunt tres vite sed vna vita.
Contra hanc conclusionem sunt multe auctoritates propter quas tenet scotus distinctionem formalem inter potentias dicunt enim auctoritates quod potentie fiuunt ab essentia et quod sunt passiones anime et huiusmodi.
Preterea. 8 ethicorum dicitur cap. secundo dictum est supple in primo duas esse partes anime rationem habens et irrationabile. Nunc autem de rationem habente dicuntur et supponuntur duo vnum quo speculamur talia entium aliud quo contigentia ad eandem quia genere alia et anime particulari alteri generum ad vtrumque aptum natum.
⁋ Item secundum augustinum secundo de trinitate et ponit M libro primo distinctione tertia cap. secundo mens proprie dicitur non ipsa anima sed quod in ea est excellentius.
Preterea. M vbi ponens ca. 12 dicit quod dictum augustini scilicet quod memoria intelligentia voluntas sunt vna vita et non videtur esse verum iuxta proprietatem sermonis quia mens et spiritus rationalis essentia est spiritualis ista vero tria naturales proprietates sunt seu vires ipsius mentis et a se inuicem differunt quia memoria non est intelligentia vel voluntas
⁋ Item anselmus ve concordia ca. 3 sicut habemus in corpore membra et sensus et singula ad suos vsuapta quibus quasi instrumentis vtimur vt sunt manus apta ad capiendum visus ad videndum et ita in se anima quasdam proprietates seu vires quibus vtitur velut instrumentis ad vsus cognitionum. Est namque ratio qua sicut vtimur sed eo instrumento et voluntas qua ad volendum non enim est rationalis voluntas tota anima sed vna queque aliquid in anima.
⁋ Item aristoteles in cathegoreema. suis dicit quod principia operationum anime sunt potentie que sunt in secunda specie qualitatis igitur sunt accidentia
⁋ Ad primum istorum dicendum quod augustinus et multi alii rationabiliter dixerunt quod intellectus me moria et voluntas sunt ipsa substantia anime licet magi ster et aliqui alii senserint aliter et ideo cum dicant quod potentie anime sunt accidentia ipsi habent consequenter tenere quod fiuunt vel oriuntur ab essentia anime sicut nos tenemus communiter de calore ignis et aliis accidentibus consequentibus naturaliter totam spem aliquam et non est timendum eos negare et cum augustinus teneat contrarium. Sed si quis velit tales auctoritates violenter glosare poterit dicere quod ista vocabula voluntas intellectus et similia significant naturam quandam non per se sed prout ipsa est secundum suam rationem productiua quarundam certarum operationum et tales operationes ista nomina potentialia significant per se puta intellectionem et volitionem et illa pullulant vel fiuant ab illa natura sicut loquuntur illi doctores. Principale igitur significatum huius no minis intellectus est ipsa intellectio licet tamen supponat pro anima sicut album secundum aristotelem solum qualitatem significat quod intelligendum est principaliter non tamen in propositione pro qualitate supponit sed pro subiecto sicut dictum est de intellectu ita suo modo dicendum est oe voluntate et similibus. Ql autem dicunt intellectum et voluntatem esse passiones anime intelligendum est sicut communis schola tenet quod risibile est passio hominis et tamen res pro qua supponit risibile non distinguitur ab homine licet risus quem ly risibile per se significat distinguitur ab homine.
⁋ Ad secundum dicitur quod non sunt realiter partes anime sed equiualenter id est tantundem valet vna natura intellectualis ad intelligendum et ad volendum et omnia alia faciendum sicut valeret vnum compositum ex partibus distinctis quare vna posset precise intelligere et huiusmodi et alia velle igitur etc.
Et hec responsio sufficiat. Uidetur quod opinantes contrarium non ponunt in homine duos intellectus et tamen secundum augustinum et eos in intellectu est duplex portio superior et inferior vt tractat in libro secundo distinctione 24 que nec secundum veritatem nec secundum eos differunt realiter sed habitudine vel aptitudine ad actus varios respectu diuersorum obiectorum genere quasi distinctorum nam anima ideo dicitur portio superior quia potest vaccare circa diuina et in ferior quia potest circa temporalia gubernanda Simili modo glosari possunt alie auctoritates exprimentes potentias anime esse partes eius.
⁋ Ad tertium per ide ymo illud fortificat partem istam cum nullus ponat in homine duos intellectus quorum vnus sit solum circa eterna et alius circa contingentia.
⁋ Ad quartum similiter quod aliquid dicitur anime excellere per equiualentiam propter excellentes actus circa obiecta excellentia.
vel dicitur quod magister intelligit quod ista predicatio non est essentialis et per se memoria est intelligentia vel voluntas quia hec intensiones memoria intelligentia et voluntas significant essentiam anime per modum naturalis proprietatis et ideo essentialiter sub eius propria ratione non predicatur per se de aliqua illarum sub illis intentionibus nec aliqua illarum de alia et hoc intelligit magister eo quod modus aliorum auctorum est loqui in propositionibus de per se.
Ad sextum dictum anselmi glosari potest de habitibus vel de actibus vt dictum est in secunda de partibus non vere sed secundum equiualentiam.
⁋ Ad septimum non est inconueniens quod anima ex hoc quod est natura substantialis pertineat ad predicamentum subetur et ex hoc quod naturalis potentia ad secundam spem qualitatis etc. Et hic in simili est opinio augustini qui etiam eam ponit esse aristotelis. Etiam auctoritas ista et similes glosari possent de speciebus et habitibus in anima que sunt quedam naturales potentie habitantes animam ad actus tales.
Ex dictis patet corresponsiue quod ad proprietatem sermonis eundo dubitatio ista nulla. Est enim felicitas actus immediate receptus in nuda substantia anime et non in aliqua potentia realiter distincta a tali natura vel ab aliqua eius potentia.
⁋ Ad primum conceditur consequens tamen modus loquendi non est prope sermo artis et scientie eo quod tales propositiones non sunt per se sed per accidens sicut dicitur secundo phisicorum et septimo metaphisice quod aliter policletus vel homo vel musicus est causa statue et aliter statue factor.
⁋ Ad secundum dicitur quod philosophus ibi vult quod obiecta sunt notiora actibus et actus potentiis quia per eos cognoscimus quantum valet substantia anime equiualenter et inquantum potest etc. Diceres. philosophus dicit vt supra recitatum est quod felicitas est optima operatio et optimi principum igitur rationalis est dubitatio cuius optime potentie in homine felicitas sit operatio.
⁋ Dicendum sicut prius quod loquitur ibi oe vno principio operationum scilicet de anima tanquam de multis principiis propter equiualentiam etc. vt prius. Iuxta modum loquendi pre dictum est rationalis dubitatio que potentia sit nobilior intellectus scilicet an voluntas quia hoc non est aliud querere ad vnum intellectum quam quod genus actuum est nobilius volitiones scilicet vel intellectiones vel ex quibus eius actibus magis innotescit talis nature nobilitas.
⁋ Ad hunc sensum respondeo quod ex actibus virtuosis volendi et meritoriis in via et ex dilectione et ex delectatione fruitiua in patria magis innotescit nobis eius nobilitas intellectualis nature quam preci se ex actibus cognitionis et similiter est de habitibus correspondentibus quia nullus est habititus nobilior caritate. Ex quo patet quod nobilius est animam esse voluntatem quam ipsam esse intellectum. hoc possunt concludere rationes principales pro secunda parte primi articuli sed rationes pro prima parte adducte sunt soluende.
⁋ Ad primam secundam et tertiam loquendo de partibus anime secundum equiualentiam vt predictum est di citur quod in illis auctoritatibus appetitus rationalis siue voluntas et intellectus comprehenduntur sub eadem anime particula quam ymaginantur distingui a parte anime sensitiua
Ad quartam patet per idem imaginando quod anima per vnam particulam velit et intelligat et quod per illam possit cognoscere actus particule sensitiue et non econtra
et ita procedit ratio augustini concludens bene quod anima prout est anima intellectiva nobilior est quam prout est anima sensitiua quia prout est intellectiua iudicare potest de sensitiua et actibus eius et non econtra. Sed hoc non tenet oe voluntate et intellectu quia natura potest haberi intellectio oe volitione quin eam bona vel melior possit haberi volitio de intellectione.
⁋ Ad quintum dictum est quod augustinus loquitur ibi de veritate increata que est deus sicut esse alibi anselmus facit et illa nobilior est mente nostra similiter et licet anima prout est iudicatiua de actibus voluntatis sit melior quam prout volitiva et prout vt sit de eius actibus iudicatur hoc subiectum est secundum quid quia tales excellentias mutuas multas bene contingit reperire inter intellectum et voluntatem et econuerso ymaginando talem particularitatem anime isto enim modo secundum quid materia prima secundem conditionem incorruptibilitatis et simplicitatis dici potest nobilior homine et tamen simpliciter loquendo homo est nobilior sua materia.
⁋ Ad sextum dicitur quod actus volendi est magis rectus idest eius rectitudo est magis laudabilis tamen cum hoc stat quod actus intellectus est magis rectus id est quod eius rectitudo secundum naturam sit prior quia secundum veritatem recitando actus intelligendi ordinatur ad rectitudinem actus volendi sicut declarat anselmus et cur deus homo capitulo primo et ordine natura li numquam ordinatur nobilius ad vilius sed econtra vt apparet primo ethicorum vbi per hoc probat philosophus quod felicitas est nobilissima actio quia omnes alie operationes humane sunt gratia ipsius igitur