On this page
Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum aliqua sit certa regula vel ars per quam solvi possint communiter paralogismi facti et talibus similes circa materiam Trinitatis.
TErtio circa distictionem trigesimam tertiam. Quero iterum pro quarta di. Utrum sit aliqua regula vel ars per quam consequenter solui possunt paralogismi facti circa materiam trinitatis. et talibus similes
et videtur quod non quia si aliqua talis esset cum rectum sit iudex sui et oblid ipsa esset illa per quam regulantur sillogismi perfecti quiseipsis sunt euidentes forme arguendi nullo alio indigentes vt appareant boni secundum philosophum primo priorum. Et iterum sillogismus est oratio in qua quibusdam positis et concessis necesse est aliud euenire.
⁋ Sed illud dari non potest eo quod forma sillogistica videtur defficere circa materiam trinitati sicut patet inductiue currendo per omnes modos trium figurarum et per sillogismos qui videntur expositorii.
⁋ Contra omnis paralogismus circa materiam trinitatis peccat in materia vel in forma si in materia fides regulat vel scriptura si in forma solui poterit per artem soluendi sophismata talia et per regulas logicales.
⁋ Quo ad primum dicendum ad qd quod sic et quia vt pretetigi rectum est iudex sui et regula obliqui igitur regula per quam tenet omnis discursus bonus sillogisticus est etiam regula et ars pertinendi defectum in proposito cuiuslibet peralogismi circa materiam trinitatis.
⁋ Regula autem per quam omnis bonus sillogismus tenet quo ad omnes modos trium figurarum est secundum philosophum primo priorum dici de omni vel dici de nullo. ymo addo quod per hanc regulam equiualenter etiam probantur sillogismi expositorii quia licet philosophus aliam regulam exprimat quo ad istos videt quod medio existente hoc aliquid necesse est extrema coniungi tamen medius terminus fit existens hoc aliquid et sufficienter sumitur.
⁋ Aut proprius equiualet medio termino iuxta primam regulam distributo quia talem infert et ex tali infert. verbi gratia. iste hoc currit et iste ho disputat demonstrando sor. vtrobique igitur disputans currit si praedictus sillogismus sit bonus bene sequitur iste hoc currit igitur omnem quod est iste homo currit et econuerso quae ad primam premissam et suo modo quo ad secundam vel da quod non erit tunc iste sillogismus regulatus per secundam regulam nec expositorius verbi gratia ymaginando naturam humanam communem etc.
Dicitur autem iste sillogismus regulari per dici de omni qui habet praemissas sic vniuersales et conclusionem debite dispositas in modo et figura et per istam vniuersalem denotetur quod nihil esset sumere sub subiecto quin conueniat sibi praedicatum. Et ille sillogismus regulatus per dici de nullo qui componitur ex praemissis et conclusione sic disponit in modo et figura quod praemissarum illa quae est vniuersalis negatiua denotet quod nihil sit sumere sub subiecto a quo non remoueatur praedicatum si igitur capiatur vna propositio pro maiori vniuersali affirmatiua vel vniuersali negatiua quae non hoc denotet et per consequens que non sit sufficientur vniuersalis vniuertalitate requisita ad regulandum sillogismum vel dato etiam quod maior sit sufficientur vniuersalis ad regulandum affirmationem illatam sui praedicati de omni eo pro quo subiectum suum distribuitur si sit affirmatiua vel illationem negatiuam remotiuam eius dem praedicati a quolibet pro quo subiectum maioris eiusdem distribuitur si tamen sumatur sub aliquid pro quo subiectum maioris non est distributum non valet ex forma illatio predicati illius maioris de tali sub sumpto in conclusione vel remotio praedicati a tali in conclusione et per consequens talis illatio non erit ex forma regulata per dici de omni vel per dici de nullo.
⁋ Ad propositum igitur dico quod ideo peccant omens paralogismi facti in hac materia. quia non regulantur per dici de omni vel per dici de nullo. vel quia medium non est hoc aliquid i e. proprium sed commune extremis et hec regula ad priores reducitur.
⁋ Nec est dicendum quod in diuinis defficiant forme sillogistice quia hoc esset dare infidelibus occasionem in fide catholica blaphemandi eo quod forma si logistica secundum philosophum primo posteriorum et secundum veritatem nullo alio indiget vt evidens fiat. tales autem paralogismi peccant per eum per fallatiam consequentis et antecedentis et figure dictionis.
⁋ Ad primum igitur dicendum quod ibi est fallatia anenencedentis et consequentis quia medium non est hoc aliquid sufficienter sed commune respectu extremorum quorum ydemptitas infertur in conclusione.
⁋ Aliter etiam dici potest quod omnis sillogismus expositorius tenet per dici de omni vel dici de nullo equiualenter.
⁋ Sciendum tamen quod licet praedicta conclusio non sequatur ex premissis illis aliqua tamen sequitur scilicet ista igitur idem quod est paternitas est filius vel idem paternitati est filius quod patet quia ex opposito contradictio huius conclusionis vel similis et altera premissarum sequitur contradictoria alterius premisse in sillogismo euidenter regulato per dici de nullo. sic arguendo nihil quod est paternitas est filius hec essentia est paternitas igitur hec essentia non est filis
quia medium respectu illius conclusionis est sufficientur hoc aliquid quia quoddam hoc vt ita loquar et non communis. extremis sed conuertibile cum altero eodem nam omnem quod est hec essentia est illud quod est paternitas diuina et econuerso
similiter dici potest ad argumenta de generare vel communicabilis vel distingui verbi gratia iste pr generat vel est incommunicabilis vel distinguitur a filio iste pater est essentia igitur essentia generat distinguitur vel est in communicabilis non sequitur sed sequitur igitur aliqud quod est essentia generat distinguitur et est incommunicabile vel sequitur igitur essentia est distinctum et incommunicabile neutraliter sumpto praedicato et tunc conclusio est vera.
⁋ Ad secundum peralogismum dicitur quod non regulatur per dici de omni vel per dici de nullo vere vel equiualenter eo quod praemisse non equiualent vniuensalibus vniuersalitate sufficienti pro tali conclusione inferenda qualis infertur sed equiualent particularibus Uerbi gratia ista hec essentia est filius non valet istam omne quod est hec essentia diuina est filius quia hec falsa est et prima vera sed valet particularem aliquid quod est hec essentia diuina est filius vel vniuersalem que non est de omni secundum hunc modum loquendi et ideo non regulat sillogismum plusquam particularum respectu illius conclusionis illate
similiter secunda praemissa hec paternitas non est filius non valet istam nihil quod est paternitas etc.
⁋ Aliter dici potest quod subiectum maioris non est sufficienter hoc aliquid et singulare singularitate requisita ad regulandum sillogismum licet autem iste praemisse conclusionem istam non inferant inferunt tamen aliquam aliam scilicet istam indirectam aliquid quod est hec essentia non est hec paternitas quod patet arguendo ex contradictorio huius conclusionis etc. et causa pretacta est quia medium respectu illius conclusionis est sufficienter hoc aliquid
⁋ Ad primum argumentum principale vbi dicit quod sicut in creaturis commune se habet vt quale quid singulare vero vt hoc aliquid ita hec essentia communis personis habet rationem qualis quid et per eum in dictis sillogismis est quale quid et non hoc aliquid.
dicendum est quod ibi est figura dictionis quia voce tenus est illatio ista similis illationi regulate per dici de omni et tamen non sic regulatur et iter est ibi fallacia antecedentis et consequentis. sicut alibi ibi arguitur ex particularibus ex quibus secundum philosophum
nihil sequitur quia maior no est sufficienter vniuersalis nec etiam minor vniuersalitate requisita ad bonitatem sillogismi inferentis conclusionem vniuersalem vel etiam particularem de praecisis terminis praemissarum licet aliquam aliam etc. et ideo non regulatur sufficienter per dici de omni
et hoc patet quia dicendo omnis essentia diuina est filius multa contingit sumere sub subiecto quibus non conuenit predicatum vt pote pater et spiritus sanctus
⁋ Similiter tamen dicimus negatiue non tamen oportet nullus pater est filius hec non est de nullo sufficientur ad regulandum sillogitrmum inferentem conclusionem de praemissis terminis premissarum quia contingit aliquid sumere sub subiecto a qua non remouetur predicatum scilicet deitatem communem personis.
Diceres aristoteles sic exemplificat omne b. est a omne c. est b. igitur omne. c. est. a. qua si diceret applices vbi volueris et similis sillogismus erit bonus cuius tamen oppositum patet ex premissis.
⁋ Respondetur si aristoteles sciuisset aliquam rem vnam esse plures res aliter dixisset sed hoc non sufficit eo quod platonici posuerunt quidditates communes igitur dare debuit logicam communem et indifferentem alias non fuisset formalis propter quod dico.
⁋ Hic secudum verbum in quo latet calculus huius secundum primum modum respondendi quod aristoteles non semper fecit talia argumenta in talibus terminis generalibus quia si vt pluries talis forma in eo inueniatur ascribendum est hoc defectu transtatoris vel intelligendum est sicut alias exprimit se frequenter quando exemplificat in terminis generalibus habet istum modum loquendi vel equiualentem omen in quo b. ei in quo a. idem. oem in quo .c. ei in quo. b. idem igitur omnem in quo .c. ei in quo a. idem quod est dictum. omne idem ei quod est b. est idem ei quod est a. sed omen idem ei quod est .c. est idem ei quod est b. igitur omne idem ei quod est .c. est idem ei quod est a. vel simplicius sic omne idem. b. est idem a. omnem idem . c. est idem b. igitur omne idem .c. est idem. a. et ita consequenter de omnibus respectu omnium figurarum et talis forma non capit instantiam.
⁋ Et ideo vlterius esset dicendum quod vbicumque termini simplices equiualent terminis taliter circumlocutis valeret illatio in talibus terminis simplicibus sine circumlocutione et vbi non. hoc semper memoriter habito pro regula quod si per maiorem denotetur quod cui cumque conueniat subiectum conueniat et praedicatum et bene sumatur sub suo modo etiam de negatiuis.
⁋ Ex his patet quod licet omnis affirmatiua simpliciter. vniuersalis et de omni inferat exclusiuam de terminis transpositis tamen ista consequentia non valet omnis essentia diuina est pater igitur tantum pater est essentia diuina quia antecedens non est simpliciter vniuersale et de omni.
⁋ Ex hoc sequitur correlarie quod iste discursus non valet licet habeat subiectum circumlocutum omne illud quod generat generat. sed omnis essentia diuina est illud quod generat igitur omnis essentia diuina generat quia maior non est sufficienter vniuersalis de omni cum ipsa sit vera et tamen praedicatum suum non conuenit cuilibet cui subiectum. nam deitati communi conuenit subiectum cui tamen repugnat maior autem vniuersalis sufficienter pro ista conclusione inferenda esset hec omne idem illi quod generat generat et hec est falsa per idem patet quod iste discursus non valet omnem illud quod est pater est pater sed omnis filius in diuinis est illud quod est pater igitur omnis filius in diuinis est pater quia subiectum maioris pluribus conuenit quam praedicatum.
⁋ Similiter secundum ponentes communitatem realem ad indiuidua eiusdem speciei non valet iste discursus omne illud quod ditinguitur a sorte distinguitur a sorte sed homo communis est illud quod distinguitur a sorte scilicet plato igitur hoc communis distinguitur a sorte.
⁋ Secundus modus subtilior et forte verior soluendi est scilicet concedere omnes istas maiores que videntur esse sufficientur vniuersales et de omni ad propositum et tamen illi paralogismi non regulantur per dici de omni quia non fiunt sub minore pro quo fiebat distributio in maiore nec pro quo supponebat subiectum maioris et tunc diceretur quod illa vniuersalis est de omni in qua subiectum pro nullo supponit vel de notatur ex vi sermonis supponere quin sibi conveniat praedicatum sed non oportet quod conueniat omni illi quod est res significata per subiectum nec oportet quod hoc denotet et secundum hoc ista omnis deitas est pater est vniuersalis et de omni nec habet nisi vnam singularem hac. scilicet hec deitas communis etc. quae vera est et tunc minor quae dicit quod omnis filius in diuinis est deitas non sumitur sub quia let filius sit deitas ista. tamen pro filio non supponit subiectum maiorum nec pro patre nec pro alia personam.
⁋ Similiter dicetur in aliis ebi gratia. subiectum istius maioris omne illud quod est pater est pater non supponit pro filio licet filius sit illud quod est pater maior enim illa est vera et per consequens non denotatur ibi conuenire praedicatum alicui ni si cui conuenit subiectum cuius modi non est filius nec supponit subiectum istius pro filio licet vere filio conueniat et tamen ibi distribuitur pro quolibet pro quo supponit cuius modi sunt deitas et spiratio actiua et omnem in diuinis commune tribus personis. quia omne tale est pater. Sed quid si arguitur sic omne illud quod est pater est pater omnem illud quod est essentia est illud quod est pater igitur omne illud quod est essentia est pater.
⁋ Respondetur quod ibi sit distributio pro pluribus in minore quam in maiore quia in maiore fit distributio tantum pro essentia communi et patre et in minore pro eisdem et simul cum hoc pro filio spiritu sancto et sic non recte sumitur sub secundum hoc quasi daretur iste sensus maioris omne illud pro quo supponit iste terminus illud quod est pater est pater. Minor autem non denotat quod pro filio supponat illud subiectum sed quod illud pro quo supponit nec enim omne illud quod est essentia nec omne illud quod est filius est illud pro quo supponit iste terminus illud quod est pater in maiore etiam posset dici quod minor sumpta secundum predicationem formalem falsa esset vera tamen est secundum predicationem ydemptificam.
⁋ Sed tunc non sufficit cum maiore ad inferendum conclusionem talem sed contra hoc est regula allegata superius quod vniuersalis affirmatiua infert exclusiuam de terminis transpositis.
⁋ Ad primum conceditur ista consequentia omnis deitas est pater igitur tantum pater est deitas nec exclusiua debet exponi per istam nihil quod non est pater est deitas sed sic pater est deitas et nihil aliud a patre est deitas.
⁋ Ad secundum dicendum quod ista est de omni per quam notatur quod omne illud pro quo distribuitur vel supponit suum subiectum est illud pro quo supponit suum predicatum sed non oportet quod omne quod est idem pro quo supponit vel distribuitur subiectum quod tali conueniat praedicatum omnis igitur sillogismus bonus regulatur per dici de omni vel de nullo vel per proprietatem termini medii vel minoris extremitatis sufficientem
⁋ Ad quartum paralogismum principalem dicendi sicut ad tertium quod nec sua affirmatiua est de omni nec negatiua de nullo nec sufficienter vniuersalis respectu talis conclusionis inferende
⁋ Ad quattuor sequentes respectu verbi adiectiui dicendum est per omnia sicut ad istos quattuor primos diceres pater generat igitur essentia generat hic arguitur ab inferiori ad superius affirmatiue respondetur quod non debite infertur sed bene sequitur igitur essentia est res que generat nec etiam ly pater est per se inferius ad ly essentia vt prius notatum est
eo quod contradicunt negatur quod contra dicant nec sequitur ista propositio essentia generat est antecedens ad istam aliquid quod est essentia est res que generat que est contradictoria prioris negatiue igitur ipsa est eius contradictoria quia non oportet omne quod contradicit consequenti contradicere antecedenti sicut ista nullus homo currit contradicit isti aliquis hoc cui rit non tamen isti sor currit. Unde ista essentia generat habet se per modum singularis.
⁋ Ad nonum de actu signato supposita distinctione communi et sumpto subiecto maioris personaliter vel verius materialiter pro sibi simili in alia supponente personaliter ad hunc sensum id est de hoc signo hec essentia pro deitate communi verificatur quod sit filius verbi gratia in ista hec essentia est filius dicendum est vltra per omnia sicut supra ad primum paralogismum
⁋ Ad 1i. de actu excercito in plurali numero dicendum est quod illa conclusio non sequitur sed ista igitur idem est illud quod generat et quod generatur Unde licet secundum platonicos sor. et plato sunt idem scilicet homo communis et sor generet et plato generetur non tamen ille idem homo communis generat et generatur
et ideo aristoteles nondum improbat opinionem platonis loquens adhuc indifferenter ad suam opinionem et platonicam dixit in prologo mediante quod actus et omnes generationes circa singulare sunt non enim hominem medicas sanat nisi secundum accidens sed an talliam aut socratem aut aliquid sic dictorum cui esse hominem accidit et septimo metha. quando non valent ydee vel quidditates communes ad generationem per hoc in nuit quod non oportet vt propria propriorum conueniant communi saltem mediante verbo adiectiuo
⁋ Ad 12 dicendum quod non sequitur illa conclusio ista de his que significant idem verificantur contradictoria.
⁋ Ad 13. quando autem pro nullo eodem verificantur etc. negatur discursus sed bene sequitur quod isti termini pater et essentia non sunt idem eo quod in minori qua dicitur oe paternitate et essentia verificatur contradictoria ly paternitate et essentia suppo nunt materialiter pro sibi similibus supponentibus personaliter Uerbi gratiam istis proportionibus pater generat essentia non generat si autem in minore dicitur pro patre et essentia verificantur contradictoria tunc sequitur ista conclusio quod pater et essentia non sunt idem vel quod pater est aliqua res que non est essentia vel quod essentia sit aliqua res que non est pater et illa conclusio disiunctiua verificatur pro tertia parte. Consimiliter respondendum est ad omnes formas consimiles
⁋ Tertius articulus Primum dubium isti termini conuertuntur homo et idem quod est homo deus et idem quod est deus et sic de aliis que igitur necessitas docendi modum istum arguendi omne illud quod est deitas vel idem deitati etc. Probatur
sic arguendo per circumlocutionem deficit sillogismus igitur antecedens patet hoc omne illud quod est generans generat deitas est illud quod est generans igitur deitas generat.
⁋ Ad primum negatur quod illi termini conuertuntur patet quia pater in diuinis est illud quod est homo quia est deus qui est homo vel deitas que est homo et tamen pater in diuinis non est homo.
⁋ Ad secundum negatur maior sed secus est sic arguendo omne illud quod generat generat etc. quia tunc dicendum est quod ista circumlocutio non sufficit plusquam terminus simplex nec illa propositio in tali discursu est sufficienter de omni ideo oportet ista circumloqui quod habeatur simpliciter vniuersalis propositio et de omni sic scilicet omne idem ei quod generat. generat et tunc erit simpliciter de omni sed falsa sicut et conclusio illata et ideo generaliter dicendum est quod oportet sic circumloqui terminum medium ad hoc quod propositio sit de omni simpliciter vel regulariter de nullo et tunc numquam deficiet discursus.
⁋ Secundum dubium est contra secundum modum soluendi praetactum quo dicebatur quod hec est sufficienter vniuersalis omnis deitas est pater quia sic tunc conuerteretur in istam omne non pater est non deitas quod patet falsum de filio et spiritus sancto consequentia tenet quia omnis vuiuersalis potest conuerti per transpositionem in vniuersalem affirmatiuam de eisdem terminis infinitis sequitur enim omnis homo est animal igitur omne non animal est non ho
⁋ Probatur omnis vniuersalis negativa est conuertibilis simpliciter ex primo priorum sed ista nulla deitas communis tribus personis generat non est conuertibilis quia hec falsa nihil quod generat est deitas et similiter ista nullum generans est deitas Respondetur quod iste instantie multum facerent pro primo respondendi supra ad tertium paralogismum sed sufimendo secundum modum dicendum esset quod regule conuersionum non tenent vniuersaliter nisi vbi est predicatio affirmatiua formalis seu per inherentiam non autem vbi solum modo est predicatio ydentifica qualiter est in proposito et ambabus instantiis
⁋ Aliter respondetur quod non sunt sufficienter vniuersales ad hoc quod valeat talis conuersio sicut nec sunt sufficienter vniuersales ad regulandum sillogismos de quibus dictum est.
⁋ Nota quod nulla propositio in qua verbum vel nomen adiectiuum immediate et formaliter dicitur de subiecto Uerbi gratia homo est albus homo generat etc. Et idem est iudicium oe participio formaliter siue de sua forma est conuertibilis quia tale predicatum adiectiuum nominale vel verbale vel participiale non est natum supponere in propositione ita vt possit esse subiectum propositionis si tamen ipsa talis resoluitur in aliquam propositionem vbi tale adiectiuum implicite vel explicite determinat substantiuum sibi adiunctum a parte predicati et mediante illo subiecto dicitur de subiecto tunc est conuertibilis in tali forma patet igitur quod hec non est conuertibilis de sua forma nulla essentia e generans vel generat ssi additur in predicato res vel ens etc. tunc est conuertibilis sed est falsa.
⁋ Si vero additur ly essentia dicendo nulla essentia est essentia generans tunc manet vera et conuertitur in hanc veram nulla essentia generans est essentia. Ex hoc patet quod verbum potest este predicatum cum quo stat quod est nota eorum que de altero dicuntur vel formaliter vel illative etiam conuersio per contrapositionem de qua in primo argumento non est formalis vt patet in terminis transcendentibus.
⁋ Tertium dubium an ista circumlocutio illud quod est deitas vel consimilis sufficiat ad regulandum sillogismos in diuinis videtur quod sic quia quelibet talis sufficienter est de omni vel de nullo eo quod per quaelibet talem de subiecto distributo denotatur predicatum conuenire cuilibet cui conuenit subiectum vel remoueri a quolibet de quo vere dicitur subiectum vt si sic dicatur omne illud quod est. a. est. b. vel nihil quod est. a. est. b.
⁋ Sed contra in isto discursu deficit omne illud quod est pater est pater filius est illud quod est pater scilicet essentia igitur filius est pater.
Dicendum sustinendo primum modum quod predicta circumlocutio non sufficit vt probant argumenta licet quidam dicunt contrarium et concedant discursus positos ad partem oppositam sed maiores dicunt esse falsas mirum est autem apud me quod aliquis theologus neget maiores illas cum in qualibet earum predicatum vere conueniat cuilibet pro quo subiectum supponit in tali propositione et quelibet singulario sit vera vt patet inductiue etiam nullus sanctus aut doctor negat talem aliquam nec etiam omnis schola cum sua contradictoria est falsa.
⁋ Ad argumentum in oppositum dicitur quod per talem propositionem non denotatur quod predicatum conueniat cuilibet cui conuenit subiectum sed quod conuenit cuilibet pro quo in ista propositione supponit subiectum vel cautius loquendo predicatur de subiecto vniuersaliter sub sua propria forma distributo et hoc susficit ad veritatem propositionis habentis subiectum distributum sed non sufficit ad vniuersalitatem regulantem omnem sillogismum.
⁋ Iuxta secundum modum respondendi diceretur quod omnes tales propositiones omne illud quod est essentia diuina est pater et omnis essentia diuina est pater et consimiles sunt vnibiles et sillogibiles quando minor debite subsumitur scilicet pro illo pro quo supponit subiectum seu cui conuenit et tamen pro eo in maiori non supponit et eo modo est dicendum de sillogismis expositoriis.
⁋ Ex predictis patet quod ista circumlocutio illud quod est non sufficit si precise ponatur ad subiectum nec sufficit si simul apponatur tam subiecto quam predicato vt patet sic arguendo omne illud quod est pater est illud quod generat filius est illud quod est pater igitur filius est illud quod generat.
⁋ Secundo dico quod nec sufficit hec circumlocutio quod est illud quod est vt patet hic omne quod est illud quod generat generat filius est illud quod generat igitur filius generat
⁋ Tertio dico quod circumloquendo tam subiectum maioris quam predicatum per ly quod est illud quod est numquam capit instantiam sed circumlocutio est nimis longa.
⁋ Quarto dico quod hec circumlocutio sufficit illud quod est idem patri vel illud quod est idem ei quod est pater etc. sufficit enim circumloqui sicut fecit aristotelis aliquotiens in libro priorum et etiam de celo et mundo et aliis locis. d in quo a in quo b. in quo c. pro quibus capio idem. a. idem b. idem .c. nec capit instantiam sumpto ly idem neutraliter.
⁋ Ex dictis etiam soluitur illud argumentum omnis res in diuinis est pater vel fi. vel spiritus sanctus trinitas est aliqua res in diuinis igitur trinitas est pater vel si. v spiu sanct quia si maior accipitur secundum completam vniuersalitatem falsa est quia tunc equiualet isti omnis res in diuinis et omnia vel omnes res que sunt aliqua res in diuinis est vel sunt pater vel filius vel si
⁋ Et si in ista aliquam res in diuinis non est pater vel filius vel spiritus sanctus subiectum accipitur correspondenter cum priori ipsa est eius contradictoria et est vera quia significat quod aliqua res in diuinis vel alique res que sunt vna res in diuinis non est vel non sunt pater vel fi. vel ss et hoc est verum.
⁋ Si autem subiectum precise accipitur singulariter in limitibus suis communibus tunc non est contradictoria prioris
⁋ Si autem in dicta maiori non est vniuersalitas completa tunc negatur discursus. Similiter negatur iste hec tri, non est pater vel filius vel spiritus sanctus hec trinitas est aliqua res in diuinis igitur aliqua res in diuinis non est pater vel filius vel spiritus sanctus intelligendo saltem conclusionem prout subiectum eius solum accipitur singulariter secundum limites suos si autem accipitur ita ample sicut dictum est potest concedi conclusio.