Text List

Quaestio 9

Quaestio 9

Utrum omne idem patri sit omnibus modis idem patri.

VLtimo circa distinctionem Etrigesimam tertiam Quero pro istamet distinctione. Utrum omne idem patri sit omnibus modis idem patri

quod non quid aliquid idem patri distinguitur a patre et non est pater sicut hoc idem patri demonstrando filium et aliquod idem patri est pater et non distinguitur ab eo sicut essentia diuina et etiam generans igitur aliquo modo est essentia vel generans vel pater idem pateri quo hoc idem patri non est sibi idem demonstrando filium. probatur nihil est omnibus modis idem patri quia nihil est hoc modo idem patri quo modo lapis est idem sibiipsi quia iste modus est realiter iste lapis et nihil per lapidem est idem patri vel ipso lapide.

⁋ Contra si non igitur aliqud idem patri aliquo modo non est idem patri et adquo modo est idem patri vtpote idem sibi essentialiter non idem sibi personaliter quod non videtur quia distinctio personalis et ydemptitas essentialis penitus idem sunt tamen distinctio est illud quod distinguitur et ydemptitas illud quod est idem distincto et ydemptitas alicuius eiui dem respectu alicuius eiusdem nullo modo distinguntur et per consequens iste modus distinctionis est iste modus ydenptitatis et econtra. et per consequens quod isto modo est idem patri scilicet ydemptitatis etiam isto modo est idem filio scilicet distinctionis quia si non isto modo esset idem sibi et iste modus est iste modus non esset isto modo qui datur idem ipsi.

⁋ De distinctione et ydemptitate in diuinis satis dictum est in octo q. praecedentibus nec hec est inducta hic nisi vt ista distinctio habeat suam q. que habet tot aliarum distinctionum quaestiones. Ad presens igitur est dicendum quod non sicut sufficientur probat secunda ratio principalis ymo et ipsa probant quod nec pater est idem sibiipsi omibus modis nec aliqua res sibiipsi.

⁋ Contra si a. non omnimodo est idem sibiipsi igitur a aliquo modo non est idem sibiipsi igitur a. aliquo modo distinguitur a seipso negatur vltima consequentia.

⁋ Contra nihil requiritur plus quod a. distinguitur. a. b. nisi quod a. sit et quod b sit et quod a. non sit b. igitur a. simili. Uidetur quod si a. aliquo modo non est idem sibiipsi et est igitur distinguitur aliquo modo a seipso. Dicendum quod non est simile sicut nec sequitur quod ideo a.e aliquo modo distiguitur quia ab a. est et non est idem sibiipsi contingenter vel no est idem sibiipsi necessario. Dices si. a. est et aliquomodo non est idem sibiipsi igitur aliquo modo est non idem sibiipsi consequentia tenet quia a negatiua de prdi cato finito posita constantia subiecti etc.

⁋ Dicendum quod ista regula frequentur fallit sicut patet hic sor non est homines et est igitur sortes est non homines. Similiter in praedica tis compositis non sequitur sor non est album lignu et est igitur sortes est non album lignum. Et licet argumenta ad primam partem concludant verum primum tamen tangit dubium illud. An idem patri vno modo distinguitur a patre alio modo et est dicendum quod sic quia hoc ide patri essentialit demonstrando filium v spitu sancto distinguitur ab eo personaliter

⁋ Ad argumentum in contrarium Dicendum quod licet ydenptitas qua filius est idem patri essentialiter et distinctio qua distinguitur ab eo personaliter sit omnino idem non tamen oportet quod eo quo e idem essentialiter illi sit idem personaliter nec quod a quo distinguitur persona liter ab eo distinguitur essentialiter sicut licet similitudo qua sortes albus est similis platoni albo et dissimilitudo qua sortes est dissimilis socrati nigro sint omnino idem non tamen ideo est sor. albus illi similis cui est dissimilis nec econuerso etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9