Text List

Circa textum 1

Circa textum 1

DISTINCTIO II Tractatus de creaturarum conditi one absolutissima dunsio, atque praesentis distinctionis perspicua subdiuisio, m qua, & tempus, & locus ange iorum ereationis explicatir.

E ANGEIICa itaque natura &c Postquam Magister determinauit de creatione rerum in generali, hic de ea prosequitur in speciali & diuiditur in tres partes: nam primo determinat de creatura pure spirituali: Secundo de creatura po re corporali, Et tertio de partim sbi rituali, & partim corporali, puta de homine: qui secundum corpus conuenit cum creatura corporali, & secundum animam cum spirituali. Secunda incipit ibi, Haec de angelicae naturae Tertia ibi, His excursis. Prima induas; quia primo tractando de spirituali creatura praemittit procedendi ordinem: Secundo inxta praemissum ordinem annectit executionem ibi, Quaedam auctoritates: & haec in duas; nam primo ostendit quando & vbi ipsi angeli sint creati: Secundo, in quali natura sint creati & quibus perfectionibus decorati ibi, Ecce ostensum est. Prima in duas: quia primo tractat de tempore creationis ipsorum angelorum, Secundo de loco creationis eorum ibi, lam ostensum est. Quantum ad primum est aduertendum, quod cirea initium creationis ipsorum angelorum aliquae auctoritates sacrae scripturae sibi mutuo videntur repugnare, ideo Magister sic procedit, quia primo ex huiusm odi auctoritatibus inducit dubitationem circa angelorum rreationem, Secundo ponit suam responsionem, Tertio suae resposionis subiungit probationem, Quarto auctori. tate Heronvmi inducit obiectionem, & quinto illius obiectionis subdit absolutionem. Secunda ibi, videtur itaque Tertia ibi, Quod antem simul. Quarta ibi Hicronymus tamen super epistolam. Quinta ibi. Nos autem quod prius. Et haec est sententia istius primae partis distinctionis secundae in generali, circa quam quaero hanc quaestionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum 1