Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO XIII Preuissima huius distinctionis, duisio, in qua de distincta verum corporalium creatione incipit pertractari.

PRIMA distinctionis operatio &c. Post quam Magister determinanit de corporalium rerum communi, & quodammodo indistincta creatione; hic prosequitur de earum distinctione, seu distincta productione. Et diuiditur in tres partes Nam primo determinat de creatione lucis, quae est puri sima rerum corporaliter productarum. Secundo de productione rerum inanimatarum. Et tertio de productioni rerum viuentium seu animatarum. Secunda incipit ibi, Dixit quoque Deus. Tertia ibi, Dixit etiam Deus. Prima in duas; Nam primo tractat de lucis creatione. Secundi tangit aliqua de eius creatore ibi, Praeterea inuestigandi est. prima in tres. Nam primo tractat de lucis productio ne. Secundo de eius multiplici conditione. Tertio de eiua effectu & operatione. Secuda ibi, Si quaeritur qualis. Tertia ibi, Hic notandum est.: Et haec in tres, quia primo ostendit quomodo lux illa suo motu causabat diem artificiaem, & noctem. Secundo ex illa luce ostendit naturalit dierum ordinem. Et tertio mouet, & soluit duplicem quaestionem. Secunda ibi, Hic est naturalis. Tertia ibi, Solet at tem quaeri. Circa istam. 13. dist. quaero hanc quaestionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum