Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO XVIII perspicua huius distinctionis diuisio, in qua de mu lieris formatione probe agitur.
N EODEM QVO QVE &c. Postquam visum est de viri productione, hic videdum est de mulieris for matione. Et diuiditur in duas partes: nam primo Magister determinat, qualiter mulier producta fuerit quantum ad corporis substantiam. Secundo, quomodo creata sit quantum ad animam, ibi; Quemadmodum mulieris. Prima in duas: nam primo ostendit, quomodo, & quare corpus fuae de costa ipsius Adae fuerit formatum. Secundo mouet quasdam quaestiones circa illius corporis materia, le principium, ibi, Solet etiam quaeri. Et haec in tres: nam primo quaerit Magister, cum corpus mulieris formatum tuerit de costa, vtrum aliqua materia fuerit illi costae addita. Secundo innuit, quod ministerio angelorum formatio illius corporis fuerit peracta. Tertio inquirit, vtrum i lud corpus praefuerit secundum rationem seminalem in costa memorata. Secunda ibi, lllud etiam. Tertia ibi, Sed quaeritur an ratio. Et haec in duas: quia primo ostendit, quod ea, quae naturaliter fiunt, sunt secundum rationem seminalem in potentia creaturae:. Secundo, quod ea, quae miraculose fiunt, non secundum rationem seminalem in potentia creaturae, sed solum in Dei potestate. Secuda ibi, Omnium igitur rerum causae. Circa istam distinctionem decimamoctauam quaero hanc quaestionem.
On this page