Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO XXVIII Tractatus de actualis culpaeradice suceinta ludsio, ac praesentis distinctionis non obstura subdiusio, in qua de voluntate, euisque fine disseruur.
POST PRADICTA &c. Postquam Magister determinauit de peccato actuali, & tetigit de eius radice breuiter, & succincte, hic prosequitur de eadem radice extensius & distincte. Et diuiditur is duas partes: quia primo determinat de immediata peccati radice; puta de humana voluntate. Secundo de eius germine, puta de malo operae, quod germinat ab humana voluntate ibi, Post haec de actibus &c. Prima in duas: nam primo Magister ostendit, vnde ista radix, scilicet humana voluntas inficitur, Secundo, quo modo & qualiter infecta efficitur ibi, Hic oritur quaestio satis &c. Prima in duas quia primo ostendit, vnde ista voluntas dicitur recta, vel vitiosa. Secundo inquirit, quae sit in¬ l ter voluntatem, finem, & intentionem differentia ibi, So I let etiam quaeri. Prima in duas: quia primo ostendit, quodl ex fine, quem intendit voluntas, cognoscitur, quicquidi in ea est rectitudinis, seu obliquitatis. Secundo quaerit vtium tantum vnus sinis sit ominis bonae voluntatis ibi, Sed uaeritur vtrum omnes. Et haec in tres: quia primo istius quaestionis po nit determinationem. Secundo contrariam obiectionem Et tertio obiectionis solutionem, Secunda ibi, verumtamen huic sententiae. Tertia ibi, Haec autem sibi non. Sequitur illa pars, Solet etiam quaeri, In qua Magister quaerit, quomodo differant ab inuicem voluntas, intentio, & finis. Et diuiditur in duas partes; quia prinio Magister determinat propositam quaestionem. Secundo causa praedictorum mouet aliam incidentem dubitationem ibi, Sed quaeritur vtrum. Circa istam distinctionem quero¬
On this page