Circa textum
Circa textum
DISIINCTIO XLII. Lucida buius distinctionis diuisio, in qua no xiarum, criminumque differentiae ma nifestantir.
VM AVTEM VOLVNTAS Haec est distinctio quadragesimase cunda, in qua Magister petractat. aliqualiter peccatorum distinctiua. Et diuiditur in duas partes, quia primo mouet aliquas questio . nes, Secundo procedit ad modorum peccandi distinctiones, ibi, Modi autem peccatorum Prima diuiditur in duas, setudum quod duas mouet questiones, quarum prima est, vtrum mala voluntas, & exterior operatio, secundum huiusmodi malam voluntatem, sit tantummodo vnum peccatum. Secunda, vtrum, cessonte actu, quo committitur peccatum, adhuc remaneat ipsum peccatum. Secunda ibi, Praeterea solet quaeri. Prima in duas, quia primo mouet quaestionem, & respondet ad eam secundum vnam opinionem. Secundo penes aliam opinionem obiicit contra datam responsionem ibi, Alij vero dicunt. Et haec in tres, secundum quod tres obiectiones adducit, & cuilibet obiectioni iuxta primam opinionem responsionem adiungit. Secunda ibi, Sed adhuc eidem. Tertia ibi, Item adhuc. Sequitur illa pars Praeterea quaeri solet &c. Et diuiditur in tres partes, quia primo mouet quaestionem. Secundo dat responsionem. Tertio cuiusdam termini inresponsione accepti ponit distinctionem. Secunda ibi, Sed non est ignoradum. Tertia ibi, Reatus autem Sequitur illa pars, Modi autem peccatorum. Et diuiditur in tres, quia primo Magister distinguit poccata modaliter, Secundo vocaliter. Tertio generaliter. Secunda ibi, Variam quoque Tertia, Praeterea sciendum. Pri. ma in tres, secundum quod tres modales ponit distinctio. nes, Secunda ibi, Alibi vero. Tertia ibi, Dicitur quoque homo peccare Sequitur illa pars, Praeterea sciendum. Inqua Magister primo distinguit septem capitalia, seu generalia vitia. Secundo ostendit, quod omnia alia peccata oriuntur ex superbia, & auaritia, ibi, Ex superbia tamenCirca istam lectionem quero hanc quaestionem.
On this page