Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO II. Facilis, ac resoluta diuisio secunde distinctionis, in qua quidem diuinae assumptionis modus, & ordo insimuatur.

TQVIA IN MOMIME &c. Postquam visum est de persona naturam humanam assumente: hic Magister vult determinare de assumptionis modo, & ordine. Et diuiditur in tres partes. Quia primo, quo ad modum assumptionis, ostendit Magi ster, quod filius Dei assumpsit humanam naturam integre. Secundo quo ad ordinem ostendit, quod assumpsit eam ordinate; puta carne anima mediante. Tertio ostendit, quod non obstante illo ordine, tamen totam naturam, scilicet corpus & animam assumpsit simul tempore. Secunda ibi, Assumpsit igitur Dei filius. Tertia ibi. Si autem quaeritur vtrum. Et haec in duas. Nam primo circa huiusmodi libertatem mouet dubitationem. Secundo circa hoc ponit suam determinationem ibi, verissime & absque vlla ambiguitate. Circa istam secundam distinctionem moueo hanc quaestionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum