Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO NxIIL Tractatus de perfectionibus tam capiti, quam membris competentibus vniuersalis diuisio, ac presentis distinctionis peculiaris subdiusio imn qua peculiariter de habitu fidei sermo incboatio.
VM VERO SVPRA &c. Postquam Magister superius determinauit de condicionibus redeptori, & capiti nostro conuenientibus, nunc incipit determinare de perfectionibus tam eapiti, quam mebris inexistentibus. Et diuiditur in duas partes, quia primo tractat de perfectionibus se habentibus per modum habitus. Secundo de perfectionibus habentibus se per modum actus ibi, Sed iam distributio. Prima in duas: nam primo determinat de diuersis virtutum habitibus distincte. Secudo de eorum ad inuicem connexione ibi, Solet etiam quaeri. Prima in duas: quia primo tractat de virtutum habitibus. Secundo de donis spiritus sancti ibi, Nunc de septem donis. Prima in duas: nam primo prosequitur de tribus theologicis virtutibus Secundo de quattuor cardinalibus ibi, Post praedicta de quattuor &c. Prima in tres: nam primo determinat de ude. Secundo de spe. Tertio de caritate. Secunda ibi, est autem spes. Tertia ibi, Cum autem Christus fidem & speprima in duas: nam primo tractat de habitu fidei absolute, Secundo quodammodo comparatiue ibi, Hic quaecitur si fides. Prima in duas: nam primo ostendit quid esi fides diffinitiue. Secundo de quo est fides obiectiue ibi, Notandum quoque est. Prima in tres: nam primo ponit fidei descriptionem. Secundo membrorum descriptionis explanationem. Et tertio incidentium dubitationum determinationem. Secunda ibi, Accipitur autem fides. Tertia ibi, Si vero quaeritur vtrum. Et haec in duas: nam primo determinat dubitationem potentem oriri circa fidei permanentiam, & stabilitatem. Secundo respondet ad dubitationem, quae posset oriri circa fidei vnitatem ibi, Cumque diuersis modis Sequitur illa pars. Notandum quoque est. Et diuiditur in tres partes: nam primo Magister ostendit, uoe fides obiectiue, seu materialiter est de non apparentib Secundo declarat hoc per descriptionem fidei, quam dat Apostolus. Tertio inquirit vtrum spei sit communicabilis huiusmodi descriptionis modus. Secuda ibi, Ait enim Apostolus. Tertia ibi, Si vero quaeritur &c. Haec est diuisio, & sententia 23 distinctionis in generali, Circa quam quaero hanc quaestionem in speciali.
On this page