Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An Ioannis baptismus fuerit sacramentum

Quaestio II An Ioannis baptismus fuerit sacramentum.

VTRVM baptismus Ioannis fuerit sacramentum. Videtur, quod non. Quia sacramenta posteriora sunt prioribus perfectiora: sed baptismus Hoannis fuit posterior circumcisione, & tamen non erat perfectior eas ergo &c. Maiorpater: quia pro tanto sacramenta nouae legis sunt perfectiora, immo perfectissima sacramenta; quia iunt omnium sacramentorum postrema. Et confirmatur: quia quae sunt priora generatione, sunt posteriora perfectione. Datet etiam minor: quia per sacramentum circumcifionis conferebatur gratia; per baptismum autem loannis non conferebatur gratia; ergo &c.

Contra Augo. super loannem, ait. Accedit verbum ad elementum, & fit sacramentum: sed in baptismo loannis accessit verbum ad elementum: quia, vt patet Actu t 1S. Ioannes baptiaabat in aqua eos, qui ventebant ad eum, dicens, vt crederent in eum, qui venturus est. Hic quattuor sunt videnda. Primo vtrum baptismus loannis. contulerit gratiam. Secundo vtrum gratia sacramentalis, & gratia virtutum sit eadem realiter;. Tertio de eo, quod quaeritur. Et quarto vtrum baptixati bantismo loanis fuc rint rebaptix andi haptismo Christi.

RE SOLV PIO. Non equilem ex operato, sed ex operantis opere Toannis Paptis mutus, qui D aptixantur, gratiam conferebat, quae sane gratia si secundum sui essentiam consideretur vna & indistincta esse conuincitur: At si secundum sui vedundantiam accipiatur in ea pot est esse vealis destinctio, cuius quidem gratiae, cum loannis Eaptismus signum extit erit, sacramentum quoque, vocutari potiit.

Articulus 1

Utrum baptismus Ioannis contulerit gratiam

ARTICVLVS I. Vtrum baptismus Ioannis contulerit gratiam.

QVANTVM ad primum est aduertendum, quod in boptismo loannis possumus duo considerare, puta, vel opus operatum, quod fuit illa ablutio tel intinctio facta per soannem, & opus ipsius operautis, quod fuit loam nis deuotio, ac illius, qui bapticabatur, ordinata affectio. Et secundum hoc pono duas conclusiones

Prima est, quod ex opere operato baptisimus loannis non conferebat gratiam ipsis baptixatis. Quia nulli confertur gratia fine spiritu sancto: sed baptismo Toannis non conferebatur spiritus sanctus pensato opere operato: ergo &c. Maior patet. Probatur minor; quia ex balneatio ne corporis non confertur spiritus sanctus, nisi ex diuin ordinatione hoc esset institutum: Sed licet tale statutum, seu pactum sit in baptismo Christi, tamen non fuit in batismo loannis: Propter quod ait Christus discipulis suis, loannes quidem baptix auit aqua : vos vero baptixabimini spiritu sancto non post multos hos dies. Et dixit loannes ad phariseos. Ego baptixo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. Et subdit infra. Hic est, qui baptix at in spiritu sancto.

Sed contrarium istius conclusionis aliqui videntur probare per hunc modum.

1 Viri perfecti nihil inutiliter debent operari: sed si bapticatus baptismo loannis non consequebatur gratiam: tunc inutiliter loannes cum balneasset, & frustra. Maior patet. Probatur minor: quia tunc opus alicuius est frustra, & inutile, quando nullum finem consequitur ipso opere. modo planum est, quod loannes baptixando non intendebat exteriorem lotionem corporis ipsius baptixati tanquam finem: quia tunc Toannes fuisset vnus balneatori. Si ergo ad baptixationem illam non sequebatur aliquis finis intrinsecus, & spiritualis: tunc talis operatio erat sine fine, & per consequens frustra, & inutilis.

2 Praeterea, circumcisio conferebat igratiam: ergo & baptismus loannis. Antecedens patet ex praecedentibus. Consequentia probatur: quia quanto aliquid est perfectiori propinquius, tanto videtur esse perfectius, & per consequens debet habere effectum perfectiorem: sed baptismus loannis erat propinquior baptismo Christi, quam circumcisio, qui quidem baptismus Christi est sacramentum perfectius omnibus sacramentis ipsum praecedentibus: ergo &c.

3 Praeterca, omne sacramentum ad hoc instituitur, vt vel gratiam significet, vel conferat: sed gratia sufficienter. fuit significata per sactamentum veteris legis : ergo si baitismus loannis non contulit gratiam, tunc frustra fuit institutus.

4 Praeterea, secundum Augustinum in libro contra Donatistas: loannes baptix auit in remissionem peccatorum, vt ab eo baptixatis in spe remitterentur peccata: sed spes de peccatorum remissione non potest haberi, nisi per gratiam: ergo baptismus loammis contulit gratiam.

3 Praeterea, Mar. 1: dicitur, Erat loannes baptixans, & praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum: sed remissio peccatorum non fit sine gratia: ergo &c & Praeterea, Dam. dicit. Purgat loannes spiritum per aquam: sed purgatio spiritus est per gratiam: ergo &c.

Ad primum nego minorem. Ad probationem dicendum, quod loannes per baptisinum intendebat praefigurare baptismum Christi: intedebat etiam populum aliuefacere per suum baptismum, ne baptismum Christi tanquam factum extraneum, & alienum, homines refutarent & fugerent. Et quia hos fines intendebat, & consequebatur, ideo non fuit frustra, quamuis ex opere operato non conserret gratiam.

Ad secundum nego consequentiam. Ad probationem dicendum, quod maior non est vera loquendo de his, quae efficaciam solum habent ex ordinatione instituentis, & maxime quando illud, quod est perfectioni propinquius, instituitur immediate ab eo, qui est limitatae perfectionis: illud autem, quod est remotius, instituitur ab eo, qui est illimitatae perfectionis: sicut est in propofito

Ad tertium patet per ea, quae dicta sunt ad primum. Ad quartum dicendum, quod sicut baptixati per loannem habebant spem de futura remissione peccatorum fien da per baptismum Christi, ad quod loannes reduxit sua praedicatione dicens, ille baptixabit in spiritu sancto: sic etiam habebant spem de futura gratia per Christum conferenda, qua delerentur peccata.

Ad quintum dicendum, quod quamuis in illa auctoritate Iy baptixans referendum sit ad baptismum loannis: tamen Iy praedicans debet referri ad baptismum Christi, & sic non plus concluditur, nisi quod baptismo Christi pec cataremittebantur: Si quis tamen vtrumque voluerit re ferre ad baptismum loannis: tunc dico, quod baptifimus oannis praeparatiue fecit ad remissionem peccatorum, in quantum pobulum praeparabat, & assuefacicbat ad baptismum Christi, quo vere remittebantur peccata, & con erebatur gratia,

Ad sextum dicendum, quod baptismus loannis purgabat spiritum non effectiue immediate: sed praeparatiue, scu lispositiue¬

Secunda conclusio est, quod ex opere operantis, puta ex deuotione, & incitamento virtutis ipsius baptixantis saepius Deus conferebat gratiam ipsis baptixatis: Nam loan nes hortabatur eos ad fidem, & ad deuotionem, & ad di gna opera poenitentiae facienda: & quia talia qui agunt, a Deo gratiam recipiunt: ideo verisimile est, quod tam baprixantis exemplo incitati, quam verbo praedicationis initructi gratiam receperunt, Ioanne baptizante.

Articulus 2

Utrum gratia sacramentalis, et gratia virtutum sit eadem realiter

ARTICVLVS II Vtrum gratia sacramentalis, & gratia virtutum sit eadem realiter.

QVANTVM ad secundum articulum est aduertendum, quod prout communiter distinguitur, duplex est gratia. Vna, quae dicitur gratum faciens. Alia non gratum faciens, quamuis sit gratis data

De prima procedit praesens inquisitio: quia tam gratia sacramentorum, quam gratia virtutum, loquendo de infu sis virtutibus, est gratia gratum faciens. Et haec, scilicet gratia gratum faciens potest dupliciter considerari. Vno modo secundum suam essentiam. Alio modo secundum redundantiam. Primo modo perficit essentiam animae. Secundo modo perficit potentias animae. Et istud adhuc potest dupliciter fieri: Quia vno modo redundat gratia ab essentia animae in potentias ipsas sanando praestans medicinam contra peccatorum vulnera. Alio modo redundat in potentias ipsas inclinando praestans adiumentum quo ad virtuosa opera.

Primo modo gratia est causa quorundam sacramentaium effectuum, quibus potentiae destructae per peccatum. reformamntur, qui cum proprio nomine careant, dicuntur gratia sacramentorum.

Secundo modo gratia est causa virtutum, quae ab ipsa gratia persiuunt, secundum quod gratia ab essentia redundat in potentias. Et hae etiam virtutes predicatione causali dicuntur gratia virtutum. His premissis, sic procedafiPrimo posam duas conclusiones. Secundo recitabo quas lam opiniones praedictis contrarias, & eorum motiuis re spondebo

Prima conclusio est, quod gratia gratum faciens considerata secundum suam essentiam, prout perficit essentiam. antmae, est vna, & indistincta: Quia sicut se habet anima ad corpus, quod viuificat: sic se habet gratia ad animam, cui vitam sprritualem praestat: sed vnius corporis vna est anima ipsum viuificans: ergo vnius animae vna erit gratia gratum faciens, quae sibi praestat vitam spiritualem. Secunda conclusio est, quod accipiendo gratiam secundum sui redundantiam modo praedicto: tunc in gratia po teit esse realis distinctio. Quia non est minoris efficaciaelux spiritualis ad principiandum diuersos effectus, quam lux corporalis: sed a luce corporali resultant diuersi effectus non obstante vnitate suae essentiae, puta, ab eodem radio solis simul resultat liquefactio cerae, & exiccatio, seu aresactio terrae: ergo non obstante vnitate essentiali ipsius gratiae, quae est lux spiritualis rationalis animae, poterunt ab ea resultare diuersi effectus, quorum aliqui sint potentiarum animae a malo sanatiui, alij ab his realiter differentes sint ad bonum inclinatiui. Et quia secundum doctores per gratiam sactamentorum, & gratiam virtutum intelliguntur isti distincti effectus, scilicet sanatiui, & inclinatiui: ideo corollarie infero ex praedictis, quod gratia sacramentalis, & gratia virtutis differunt realiter. Ei hoc confirmo tali medio: Illa, quorum vtrumque dicit aliquid absolutum, seu entitatem absolutam & vere ab inuicem poterunt separari, illa realiter differunt: sed gratia sacramentalis, & gratia virtutis, sunt huiusmodi Maior patet. Probo minorem: nam, quod vtraque dicat entitatem absolutam, patet: quia respectus, seu relatio nec potest esse principium actionis nec terminus, vt patet. 5. physic. sed isti effectus, qui dicuntur gratia sacramentorum, & gratia virtutum, vere terminant actionem Dei, qua producuntur in esse. quod etiam vere possint ab inuicem separari, patet: quia quilibet iustificatus, antequ de facto recipiat sacramenta, habet in se gratiam virtutum attamen nondum habet gratiam sacramentorum: quia talis gratia pro huiusmodi effectibus sanatiuis a primo confertur cum ipsis sacramentis.

Sed contra praedicta primo est quaedam opinio, qua dicit, quod ista distinctio nulla est, qua dicitur, quod quaedam est gratia gratum faciens, alia est gratia gratis data¬

1 Quia, quando vnum membrum distinctionis clauditur in alio, tunc distinctio nulla est: sed sic est in proposito. Maior patet: quia inclusum coincidit cum includente: ideo vbi vnum membrum clauditur in altero, illi membra distinctionis necessario coincidunt. Minor eti atet: quia omnis gratia gratum faciens est gratia gratis data: Propter quod Apostolus, loquens de gratia gratu faciente, ait, quod si ex operibus ia non est gratia: ergo &c.

2 Praeterea, si praedicta distinctio esset bona: tunc distinctione ordinata pars distingueretur contra totum, species contra genus & vnumquodque inferius contra suum superius, quae omnia videntur satis abusiua

Respondeo, quod istae istantiae non sunt contra me; quia ego distinguo gratiam per extrema contradictionis, puta per faciens gratum, & non faciens gratum: huiusmodi autem membra numquam coincidunt: sicut nec extrema contradictionis coincidere possunt. Sed doctores communes, qui simpliciter diuidunt gratiam in gratum facientem, & gratis datam, ad istas instantias habent respondere. Ideo dicta istorum venerabilium doctorum declarando, dico, quod illud idem, quod ego in praedicta distinctione explicite pono, extrema contradictionis explicando: hoc ipsi ponunt implicite. Ad cuius intellectum est aduertendum, quod secundum philosophum in librou topi. quandocumque aliquibus duobus est vnum nomen commune, si vnum illorum habet nomen proprium, & non alterum: tunc ei, quod caret nomine proprio, remanet illud nomen commune tamquam proprium: Exemplum de hoc nomine proprium, quod quamuis sit commune proprio substantiali, & proprio accidentali: tamen quia proprium substantiale habet nomen per se, & dicitur diffinitio : ergo hoc nomen proprium per se prolatum solum intelligitur de proprio accidetali, puta, de propria passione: Sic in proposito posito, quod esse gratis datum sit commune omni gratiae: tamen quia quae dam est gratia, quae formaliter facit nos gratos Deo, & per consequens ex suo effectu formali vindicat sibi nomen proprium, & dicitur gratia gratum faciens: ideo hoc nomen commune, quo dicitur gratia gratis data, remanet tam quam proprium pro altero extremo contradictionis, puta, pro omni gratia, quae non facit formaliter Deo gratum Et per hoc patet ad instantias praedictas: quia nec membra concidunt, vt praetendit prima instantia, nec inferius distinguitur contra suum superius, vt praetendit secunda: sed extremum contradictionis distinguitur contra alterum extremorum, & fi non explicite, tamen implicite, sicut praedixi¬

Secundo contra praedicta est quedam opinio quantun ad illud, quod dixi gratiam gratum facientem perficere essentiam animae: quia ponit gratiam immediate perficere potentias animae. Quod probant sic.

1 Illud, quod est principium meritoriae operationis, immediate perficit potentiam animae, gratia est huiusmodi. Maior patet: quia potentia est immediatum principium operandi.

2 Praeterea, opposita apta nata sunt fieri circa idem: set culpa immediate inficit potentiam : ergo gratia, quae est culpae contraria, immediate perficit potentiam.

3 Praeterea, id, quo primo conuertimur ad Deum, est immediatum subiectum gratiae: sed potentia volitiua, seu libero arbitrio primo conuertimur ad Deum.

4 Praeterea, illud, quod superadditur naturalibus, hos non mediat inter naturalia: sed gratia est donum supernaturaliter additum, & potentia animae est connaturalis suae essentiae : ergo gratia non potest immediate perficere essentiam: quia tuuc mediaret inter essentiam, & potentiam.

3 Praeterea, lib. 2. distin. 28. Magister concludit es dictis beati August. sic dicens. Voluntas hominis praeparatur, & praeuenitur gratia Dei, vt bonum velit, & adiuuatur, ne frustra velit

e Praeterea, gratia est idem realiter, quod caritas: ergo immediate perficit voluntatem. Antecedens patei per quendam doctorem, scilicet Scotum. Consequentia patet: quia caritas subiectiuc est in ipsa voluntate: ergo &c Et quia ista opinio est contra doctrinam communem; ideo arguam contra eam sic. Si gratia gratum faciens non fundaretur immediate in essentia animae, tunc, uel funda retur in una potentia tantum, uel in pluribus. Non in una tantum: quia gratia communiter respicit operationes omnium potentiarum. Nec in pluribus, quia unum accidens non potest esse in pluribus subiectis, sed gratia, secundum essentiam suam, est unum accidens in uno homine, eo quod unus homo per unam gratiam gratum facientem fit gratus, numquam enim multiplicatur forma uno existente actuali formali

2 Praeterea, illud, quod dat animae uitam spiritualem, hoc immediate fundatur in essentia animae: sed gratio piritualiter uiuificat animam. Maior patet, quia esse immediate respicit essentiam, sicut operari potentiam: sed uiuere uiuentibus est esse; ut dicitur 2. de anima. Patet etiam minor quia non solum gratia uiuificat animam, sed propter eius uiuificatiuam proprietatem dicitur ipsa uita. luxta illud Apostoli. Sratia Dei uita aeterna, scilicet in uia initiata, & in patria consummata

3 Praeterea, secundum P. August. esse refpicit essentiam, sicut posse potentiam: sed, ut dictum est, esse spirituale est a gratia; iuxta quod ait Apostolus, gratia Dei sum id, quod sum

4 Preterea, sicut in generatione naturali prius res genita accipit esse, quam operari possit, quia agere naturaliter praesupponit esse; sic in generatione spirituali, & supernaturali necesse est ipsam animam prius in sua essentia capere esse supernaturale per infusionem gratiae, quam potentia possit supernaturaliter agere supernaturali sibi infusa uirtute.

Ad primum alterius opinionis dicendum, quod licet formaliter gratia det esse gratum Deo, primo essentiae animae, & per consequens potentiis, & omnibus meritoriis operationibus elicitis a potentiis: tamen huiusmodi ope rationes non sunt effectiuae, ab ipsa gratia, nisi mediantitibus virtutibus perficientibus ipsas potentias: ideo non oportet gratiam esse immediate in potentia ad hoc, vt modo praedicto sit principium meritoriae operationis.

Ad secundum dicendum, quod non est fimile de cula, & de gratia, nam culpa non est a Deo, sed inmascitur ab inordinata operatione hominis; ideo immediate culpa respicit potentiam, a qua procedit huiusmodi operatio uantum ad sui inordinationem, haec autem principaliter est mala voluntas, ergo culpa habet esse in mala vo¬ luntate, loquendo de culpa actuali, secus enim est de culpa originali, quae homini aduenit sine proprio actu; illa enim primo inficit essentiam animae, & mediante essentia inficit potentias, sicut dixi lib. 2. dist. 5.

Ad tertium dicendum, quod sicut in naturali generatione disposito ad formam substantialem immediati fundatur in ipso composito: quia forma accidentalis ess compositoni contingens: vt ait Auctor 8. principiorum forma autem disponens est accidens: ipsa tamen forma substantialis recipitur immediate in essentia materia eo, quod hyle sit proprium subiectum generationis: vt dicit Aristo. 1. de generatione: Sic quamuis quidam impo tus a Deo facti, qui sunt gratia gratis data, disponentes ad gratiam gratum sacientem fiant a Deo in libero hominis arbitrio, quibus mediantibus homo conuertitur ad Deum per ipsum liberum arbitrium: tamen gratia, ac quam disponunt huiusmodi impetus, recipitur immediate in ipsa essentia animae.

Ad quartum dicendum, quod licet maior sit vera, loquendo de eo, quod superadditur naturalibus per nostra operationem, tale enim non potest immediate fundar in essentia, eo quod semper potentia mediat inter operationem, & essentiam: tamen non est vera, loquendo de his, quae superadduntur naturalibus ex infusione diuina: quia talis infusio immediate attingit omnia: Attingit enim a fine vsque ad finem fortiter: & disponit omnia sua uiter: vt dicit Sapiens

Ad quintum dicendum, quod Iy praeuenitur non debet referri ad voluntatem respectu essentiae animae, sed tantummodo respectu aliarum potentiarum: Nam omnium operationum humanarum voluntas est causa, vel elicitiue, scilicet quantum ad suas proprias operationes vel saltem imperatiue quantum ad operationes aliarum potentiarum : ergo gratia, prout respicit operationes, im mediatius respicit voluntatem: quam quascumque alias potentias: & propter hoc dicitur praeuenire voluntatem prae parando, & adiuuando.

Ad sextum patet ex his, quae dixi lib. 2. dinst. 28. art. 2. conclusione 2.

Tertio contra praedicta quantum ad illud, quod dixi gratiam esse causam virtutum, quae ab ipsa proffuunt, est quidam modernus doctor, qui ponit, quod gratia non sit cat sa virtutum, nec virtutes profluunt, vt ipse ait, a gratia sed potius econuerso gratia profluit a virtutibus. Quod probat sic¬

1 Si virtutes fluerent a gratia, vel hoc esset tanquam a subiecto vel efficiente, vel forma. Nom potest dici primum: quia gratia. cum sit qualitas, non potest esse subiectu. Et confi matur: quia virtures sunt subiectiue in potentijs animae: sed gratia non est potentia. Nec secundum: quia, secundum Aug. solus Deus operatur in nobis virtutes. Item, s gratia efficeret virtutes, vel hoc esset per infusionem: & tunc crearet eas: quod est falsum: cum creatura non possit creare: aut educeret de subiecto, & hoc non quia cum virtutes solum possint esse per creationem: ideo non sunt educibiles de subiecto. Nec tertium: quia effectus formalis non differt formaliter a forma, secundum Aui¬ cennam 5. meth. suae.

2 Praeterea, nihil profluit a seipsa: sed virtutes, & donfunt formaliter ipsamet gratia: ergo non profluunt ab ea Probat minorem: quia, vel dicitur gratia, quia gratis datur vel quia gratum faciens: sed virtutes, & dona, & sunt gratis data, & faciunt animam Deo gratam.

3 Praeterea, si virtutes profluunt a gratia, vel hoc fit libere, vel ex necessitate naturae. Non primo modo: quia gratia, cum sit qualitas secundum istos, non poterit essi domina sui actus. Nec secundo modo: quia Virginitas, &S paupertas sunt virtutes, & tamen non in sunt cuilibet, cui inest gratia.

4 Preterea, gratia est quedam similitudo diuinarum perfectionum: ergo non est quaedam qualitas in anima existens, Deo gratum faciens, vt aliqui immaginantur

3 Praeterea, sicut gratia corporalis se habet ad corpus ita gratia spiritualis se habet ad animam: sed gratia reddens corpus gratum, non est vna qualitas, sed est aliquid consurgens ex diuersis, puta, ex figura, colore, mansuetu dine, verecundia, & honestate, ergo gratia spiritualis consurget ex multis virtutibus in anima. Et addit iste doctoi quod gratia non est nisi quaedam extrinseca denominatio ab actu acceptantis: fundamentum autem denomin: tionis sunt virtutes, & dona. Iste doctor assumit multa dubia, quae causa breuitatis tangam in soluendo.

Ad primum ergo dicendum, quod causalitas gratiae, respectu virtutum, est aliquo modo de genere causae efficientis: quia, vt superius dixi disposito, quae est ratio recipiendi aliquid & non ratio receptiua, reducitur ad causam efficientem respectu illius, sed Deus per gratiam quam infundit essentiae animae taliter eam qualificat, & disponit, quod potentiae naturaliter fundatae in essentia animae actualiter erunt capaces virtutum, & de facto recipiunt eas, sic tamen, quod gratia non est ratio recepriua virtutum, cum non sit subiectum earum; ergo solum erit ratio recipiendi, & per consequens aliquo modo gratia est causa efficiens respectu ipsarum virtutum, quas Deus infundit potentijs mediante gratia praeinfusa ipsi essentiae.

Ad ambas probationes dicendum, quod bene concludunt nihil aliud a Deo esse causam efficientem principa liter productiuam ipsarum virtutum, loquendo de virtutibus infusis; tamen non probant, quin dispositiue aliud possit esse causa etiam in genere causae efficientis respectu talium virtutum.

Forte dicetur, cum gratia sit in essentia animae, non vi detur esse disposito ad virtutem, quae est in potentia animae, quia forma, quae est in vno subiecto non disponit ad formam: quae est in alio subiecto, quia solum qualificat subiectum: in quo est.

Respondeo, quod quando duo subiecta sic se habent, quod vnum naturaliter fundatur in altero: tunc nihil repugnat quin illud, quod formaliter est disposito fundantis, possit redundanter, & per consequens quodammodo efficienter facere ad dispositionem fundati; bona enim dispositio oculi formaliter existens in oculo, redundanter facit ad bonitatem virtutis visiue, quae fundatur in oculo; propter quod ait Aristo. 2. de anima, si senex haberet oculum iuuenis, videret vtique sicut iuuenis. Vnde si Deus tales dispositiones, quales sunt in pupilla aquilae poneret in pupilla vespertilionis, tunc vespertilio videret sicut aquila Cum ergo potentiae animae naturaliter fundentur in essentia animae, sequitur, quod gratia perficies essentiam animae, dando illi esse supernaturale per sui redundantiam, aliquam dispositiuam efficaciam habeat re pectu virtutum, per quas ipsis potentijs competit super, naturaliter operari

Ad secundum nego minorem. Oppositum enim eius probaui libro secundo dist. 28.

Ad probationem dico, quod gratia perficiens essentiam animae subiectiue, pro tanto dicitur gratia, quia formaliter dat esse gratum, & hoc non conuenit alicui virtuti; quia formalis effectus virtutis non est esse gratum, sed est esse virtuosum. Vnde si virtutibus dicimur grati Deo, hoc habent originaliter ipse virtutes a gratia, quae primo dat esse gratum ipsi essentiae, & per consequens omnibus, quae fundantur in essentia, siue immediate sicut potentiae, siue mediate sicut virtutes, & dona. Ad tertium dicendum, quod profluxus virtutum a gm tia potest dici necessarius secundum ordinem, quem crodimus a Deo institutum: quia Deus nulli infundit gratiam, nisi eidem infundat virtutes, ad quas diponit gratia modo supradicto. Ad probationem dicendum, quod virginitas, & paupertas non sunt virtutes infusae; nos autem loquimur de infusis virtutibus.

Ad quartum nego antecedens quia illud, quod immediate terminat actionem realem, hoc non potest esse re latio, nec per consequens similitudo, sed gratia immedite terminat actionem Dei. Maior patet 5. & 7. physi. Minorem probo per dictum Augustini, qui, vt allegat Magi ster lib. 2.: dist. 27. super illo verbo Apostoli. Sratia Dei sum id, quod sum: sic ait. Hecte gratiam nominat, primum enim solam gratiam dat Deus, & non nisi gratiam, cum non praecedunt nisi mala merita, sed post per gratiam incipiunt bona merita: Et sequitur infra Plane cum data fuerit gratia incipiunt esse nostra merita bona per illam: tamen si illa defuerit cadit homo: Sed quod primo datur a Deo, hoc immediate terminat actionem Dei: ergo &c

Item, iste doctor negando gratiam esse qualitatem, contradicit sibi ipsi: quia in secuda ratione dixit virtutes esse formaliter ipsam gratiam: cum ergo virtutes sint qualitates: iuxta illud Augustini, virtus est bona qualitas mentis: ergo &c

Ad quintum dicendum, quod similitudo non currit per omnes pedes, & specialiter in eo, quod iste trahit similitudinem ad propositum est dissimile: quia, vt patuit ex dictis Augustini: gratia spiritualis datur primo a Deo inter omnia, quae spectant ad meritoriam actionem, vt meritoria est. Sed gratia corporalis non datur primo a natura

Et per hoc patet, quod iste falsum assumit, cum ait, quod gratia non sit nisi quaedam extrinseca denominatio: quia ficus lumen gloriae in patria non denominat animam extrinsece, sed formaliter, & intrinsece, sic nec lumen gratiae de nominabit extrinsece ipsam animam in statu viae, sed deno minabit eam formaliter, & intrinsece Quarto est quaedam opinio contra primam conclusio nem, quae ponit, quod in eodem homine sint plures gratiae gratum facientes. Quia quicumque homo deuote, qu non ficte accedit ad baptismum, prius habet gratiam, quam baptixatur, aut ergo in baptismo nullam recipit gratiam aut recipit eadem, quam primo habuit, aut recipit aliam. sed prima duo dari non possunt: ergo dabitur tertium, & per consequens simul habebit plures gratias gratum facientes.

Dicendum, quod nec recipit eandem gratiam, nec aliam sed recipit augmentum eiusdem gratiae: sicut contingi in ceteris formis recipientibus intensionem iuxta ea, quae dixi libro primo dist. 17

Et dato, quod gratia illius hominis post haptismum non reciperet magis intensiue, tamen reciperet magis extensiue: quia extenderet se ad effectus sacramentales, ad quos se prius non extendebat: nam ante baptisimum talis gratia solum extendebat se ad virtutes, & effectus virtutum.

Articulus 3

Utrum Ioannis baptismus fuerit sacramentum

ARTICVLVS III Vtrum Ioannis baptismus fuerit sacramentum

SVANTVM ad tertium articulum dicendum, quod baptismus loannis potest dici sacramentum Quia illud, cuius totus vsus, & institutio consistit in hoc quod est sacrae rei signum, iliud est sacramentum, sed totus vsus, & institutio baptismi loannis fuit ad significandum baptismum Christi, & praeparandum populum ad i sum recipiendum: ergo &c.

Forte dicetur, quod omne sacramentum, aut est leginaturae, aut Movsis, aut Euangelij, sed baptismus loanni non est de lege naturae, vt de se patet, nec de lege Moysis quia Vt patet in Matthaeo, lex terminata fuit vsque ad loat nem, nec de lege Fuangelica: quia praeuenit praedicatio. nem Christi. Dicendum, quod baptismus loannis, quamuis quo ad tempus mediauerit inter sacramenta veteris, qu nouae legis, tamen reducitur ad sacramenta nouae legis sicut praeparatorium reducitur ad genus illius, ad quod disponit, & praeparat

Articulus 4

Utrum baptizati baptismo Ioannis fuerint rebaptizandi baptismo Christi

ARTICVLVS IIII Vtrum baptizati baptismo Ioannis fuerint rebaptizandi baptismo Christi

SVANTVM ad quartum articulum dicedum, quod co, quamuiscumque aliquis esset baptixatus baptis¬ mo loannis, tamen adhuc debuit baptixari baptismo Christi.

1 Quia baptismus Christi fuit de praecepto vniuersali ergo omnes tenebantur ipsum suscipere.

2 Praeterea, baptixatus baptismo loannis non recipiebat characterem: ergo fuit rebaptixandus baptismo Chr sti. Antecedens patet. Probatur consequentia: quia ipse character baptismalis est primum fundamentum omnit sacramentalium effectuum: ergo nullus potest rite suscipere aliquod sacramentum, nisi prius baptixatus sit baptismo Christi, in quo confertur character sacramentalis

3 Praeterea, ista conclusio patet auctoritate Augustini qui super loannem sic ait. Dapti) auit ludas, & est baptica tum, baptixauit loan. & non est baptixatum.

Forte dicetur, quod Apostoli nihil de his omiserunt, qua spectant ad salutem, sed ipsi post baptismum loan. non videntur baptixati fuisse, nisi in spiritu sancto, iuxta quod ait Christus ipsis discipulis, soannes quidem baptixauit aqua, vos vero baptix abimini spiritu sancto non post mutos hos dies

Dicendum, quod sicut dicit glosa super illud, qui lotus est non indiget &c. Apostolos esse baptixatos baptismo Christi credendum est, quamuis hoc non legatur. Nec oppositum istius habetur per auctoritatem adductam in argumento: quia solum intendit ibi Christus baptismum siaminis comparare penes exceslentiam ad haprismum loannis.

Ad argumentum principale dicendum quod quamuis baptismus loannis non fuerit perfectioi circumcisione in essendo, & causando gratiam: fuit tamen perfectior in significando, & disponendo ad baptimum Christi, vt patet ex praedictis.

PrevBack to TopNext