Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An baptismi effectus aeque cunctis conueniat baptizatis.

Quaestio 1 An baptismi effectus aeque cunctis conueniat baptixatis.

VTRVM effectus baptismi aequaliter conueniat om- V nibus baptixatis. Et videtur, quod sic Quia ad aequalitatem, & vniformitatem causae sequitur aequalitas, & vniformitas in effectu, sed tanta est aequa litas baptismi ad omnes baptixatos, quod dicitur omnium vnus baptismus, iuxta illud Apostoli. Vna fides, vnum ba baptisma

Contra res baptismi non se habet aequaliter ad omnes bapti ratos: ergo nec effectus baptismi. Consequentia patet: quia effectus baptismi est res, baptismi. Antecedens etiam patet per Magistrum in littera: quia, vt ipse dicit, quidam recipiunt sacramentum, & rem sacramenti; quidam sacramentum, & non rem: quidam vero rem, & non sacramentum. Hic quattuor sunt videnda. Primo quid hic in proposito dicatur res sacramenti. Secundo qui sint hi, qui recipiunt sacramentum, & rem sacramenti. Tertio qui sint hi, qui recipiunt sacramentum, & non rem sacramenti. Quarto videndum est de his, qui recipiunt rem sacramenti, & non sacramentum. Et ex lis patebit ad principale quaesitum.

RES OLVTIO. Paruuli quidem cunmcti haptixati sacramentum ex rem sacramenti aeque vecipiunt: Atque idem omnes adulti (iusi Dei gratiae obiicem opposiant ) consequi perhibentur.

Articulus 1

Quid hic dicatur in proposito res sacramenti

ARTICVLVS I. Quid hic dicatur in proposito res sacramenti.

QVANTVM ad primum sciendum, quod res sacramenti quandoque accipitur magis large, quandoque magis stricte. Primo modo, res sacramenti dicitur omne illud, quod confertur ex diuina institutione, seu ordinatione, homini pro tempore, quo suscipit sacramentum ipsius baptismi, siue sit gratis datum, siue gratum saciens becundo modo, res sacramenti restringitur ad illud tantum, quod est gratum faciens. Primo non accipitur hic res sacramenti: quia vt sic, etiam ipse character dicitur res sacramenti, quem omnis homo suscipit, qui vere baptismi suscipit sacramentum, vt infra patebit dist. 9. Cum igitur Magister in litt era dicat aliquos recipere sacramentum, & non rem sacramenti: planum esse videtur, quod secundo modo hic accipitur res sacramenti. Vnde primo, & principaliter per rem sacramenti hic debet intelligi gratia gratum faciens: ex consequenti vero per rem sacramenti hic debet intelligi omnis culpae priuatio, aeternae poenae remissio, & virtutum infusio: haec enim infallibiliter consequuntur gratiam baptismalem in tantum, quod si aliquis confestim moreretur, postquam, mediante sacramento baptismi, recipit gratiam baptismalem, tais immediate ad vitam aeternam euolaret absque omni urgatorio. Quod quamuis ratione probare non possimus: tamen sanctorum auctoritatibus patet in littera istius distinctionis, & in multis alijs locis.

Articulus 2

Qui sunt hi qui recipiunt sacramentum et rem sacramenti

ARTICVLVS II Qui sunt hi qui recipiunt sacramentum, & rem sacramenti.

QVANTVM ad secundum articulum pono duas ci clusiones. Prima est, quod omnes paruuli, qui ba ptixantur, recipiunt sacramentum, & rem sacramenti

Quia quicumqe intrat vitam aeternam, necesse est, u habeat gratiam, & virtutes, & sit emundatus a culpa, & ibsolutus a poena, quae sunt res sacramenti, vt patet ex prlcis: sed paruuli, qui immediate moriuntur post baptismum sine omni interuallo purgati, intrant vitam eternam: itfide tenemus

Sed contra istud sunt primo aliqui haeretici, qui dicun aruulos non esse capaces baptismi.

1 Quia, qui non credit, non baptixatur: sed puer paulus non credit. Maior patet: quia dicitur Marci vlti. Qu trediderit, & baptix atus fuerit, hic saluus erit. Ex quo paret, quod credere praesupponitur ad baptismum. Sed minor etiam patet: quia, qui non habet vsum liberi arbitrij, non potest credere: nam secundum Augustinum, nullus credit nisi voles: sed paruuli non habent vsum liberi arbitri

2 Praeterea, obligatio non potest fieri nisi ab eo, qui est suae voluntatis arbiter constitutus, vt iura dicunt: sed in baptismo hominis fit obligatio ad ea, quae sunt fidei Chr shanae seruanda; cum ergo puer non fit suae voluntatis, se luitur, quod non possit baptixari

3 Praeterea, si paruuli baptigarentur, vel hoc fieret, vt firgarentur a culpa, vel vt perficerentur virtutibus, qu tatia. Non potest dari primum: quia nullam culpam h nent: non enim habent culpam actualem, vt de se patet tum non habeant vsum liberi arbitrij, sine quo numquam intrahitur culpa actualis. Nec habet culpam originalem Tprobat lulianus haereticus, cuius rationes adduxi libu dist. 30. art. 1. conclusione prima. Nec potest dari secur lum: quia paruuli non habent sidem: ergo non sunt ca faces gratiae. Probatur consequentia: quia quicumque ha set eratiam, placet Deo, sed sine fide impossibile est plrre Deo, vt ait Apostolus ad Heb Probatur etiam ante edens: quia habens aliquem habitum, cum perueneri dannos discretionis, potest exire in actum secundumi im habitum: hab itibus enim vtimur, tum volumus, vi licitur 3. de anima: sed paruulus, cum venerit ad anno lscretionis, non potest exire in actum credendi, nisi do eatur de nouo, sicut vnus alius, qui fuisset Paganus, veidaeus: ergo cum erat paruulus non habuit habitu fidei¬

4 Praeterea, un paruuli attingunt annos discretionis roniores sunt ad actus vitiosos quam virtuosos ergo non seceperunt virtutes in baptismo. Antecedens patet in Qe bi dicitur Sensus nm & cogitatio humani cordis prona unt ad malum ab adolescentia sua. Consequentia etiam htet quia habitus inclinant hominem ad tales actus, qui unt secundum illos habitus : Propter quod dixit Arist. 1 netaph contra Platonem, quod impossibile est haberobilissimos habitus, & latere nos. Et 2. ethicorum dici st, quod signum est acquisiti habitus habere delectatio em in opere.

Sed contra istos haereticos Diony sius li, de ecclesiastiPhierarchia. c. vlt, allegat ipsos Apostolos dicens. Diuini estri duces, scilicet Apostoli, probauerunt infantes reci had baptismum.

a Praeterea, circumcisio dabatur infantibus: sed ba pimus datur loco circumcisionis: ergo si pueri non pos ent baptix ari, tunc essent in peiori statu in noua lege, iam in veteri, quod est absurdum dicere.

Ad primum ergo dicendum, quod licet pueri paruuli no abeant actum fidei: habent tamen habitum fidei, & co erarum virtutum, quae ipsis infunduntur in baptismo. icit expresse ponit noua decretalis in septimo libro. Forte dicet haereticus, quod textus cuangelij loquitur de actu. Vnde sequitur ibidem. Qui vero non crediderit, condemnabitur,

Respondeo, dupliciter dicimur credere. Vno modo actualiter. Alio modo habitualiter. Et isto secundo modo intelligendus est textus ille¬

Quod patet: quia alias si existens in caritate dormiens moreretur, tunc damnaretur: quia dormienti non com petit credere actualiter, sed solum habitualiter. Et huiusmodi credere habitualiter competit paruulis, & vniuersaliter omnibus habentibus habitum fidei. Ad probationem minoris dicendum, quod ad credere habituale non requiritur actualis vsus liberi arbitrij. Et cum Augustinus dicit, quod nullus credit nisi volens, verum est de credere actuali: habituale tamen credere potest habere etiam homo dormiens, quamuis eius voluntas actualiter nullum actum eliciat

Ad secundum dicendum, quod duplex est obligatio Vna, per quam homo obligatur ad talia, ad quorum obseruantiam tenetur, dato, quod talis obligatio non fieret Alia, per quam obligatur ad talia, ad quorum obseruantiam non teneretur, si non fieret huiusmodi obligatio. Tunc ad formam argumenti dico, quod maior est vera, loquendo de obligatione secundo modo accepta, & non primo, sed minor in quantum est ad propositum, procedit de obligatione primo modo dicta: quia non obligatur paruulus in baptismo, nisi ad ea, ad quae qlibet homo tenetur, qui sic ordinate viuere voluerit, vt fine vltimum aeternam scilicet beatitudinem consequatur. Patet ergo, quod mutatur medium in ratione predicta, & per consequens nihil concluditur

Ad tertium nego minorem. Ad probationem dicoquod paruuli nascuntur cum originali peccato, & hoc pi baui in secundo libro, & rationibus haereticorum ibidem respondi, & a tali peccato mundantur in haptismo.

Ad illud, quod arguunt de fide, quamuis pateat ex dictis ad primum argumentum: tamen propter illud, quod additur de annis discretionis, dico, quod cum peruenerit ad annos discretionis, tunc indiget doctrina; non ppter defectum fidei: quia habet lumen fidei, sed propter ignorantiam terminorum, ad quos debet applicari huiusmodi habitus. Et cum dicitur, habitibus vtimur, cum volumus verum est, loquendo de habitibus acquisitis, in quorum acquisitione semper praesupponitur notitia terminorum, alias non possent acquiri: sed non est verum, loquendo de habitibus infusis, qui nec ab obiecto, nec ab intellectu dependent effectiue, sed solum ab ipso Deo, qui tales habitus infundit

Forte dicetur, quod Deus est obiectum fidei; ergo dicers qlhabitus fidei sit effectiue a Deo, & non ab obiecto, vi detur esse oppositum in adiecto.

Respondeo, quod licet Deus sit obiectum sidei: tamen Deus non est causa fidei sub ratione obiectali, sed sub ratione ideali: nam omnis virtus infusa est per creationem & ideo ratio, secundum quam producitur, non est obiectalis, sed potius idealis. Haec est etiam causa, quare sinnotitia terminorum potest talis habitus infundi, quod nequaquam fieri posset, si crearetur sub ratione obiectali¬

Ad quartum nego consequentiam: quia somes peccati, qui inclinat in actus vitiosos, licet aliquo modo vin tute baptismi debilitetur, tamen non plenc ligatur, nec totaliter extirpatur: Et ideo etiam adulti, qui valde suni virtuosi, quandoque patiuntur difficultatem in resistendo peccatis, sicut saepius fatetur de seipso ille gloriosus Apostolus, qui erat vas diuinae electionis. Ad probationem dicendum, quod huiusmodi auctoritates omnes sunt intelligendae de habitibus acquisitis, non autem de insusis: quia enim consuetudo inclinat ad modum naturae, vt ai Comentator 1. physicorum: ideo omnis habitus acquisitu per assuefactionem operum inclinat habente tale habitum

Forte dicetur, si habitus infusus non inclinat ad actum, tunc habitus morales frustra infunderentur homini hati ato: quia talium habituum, scilicet moralium perfectio, & tilitas consistit in hoc, quod inclinant ad opera virtuosu

Respondeo, quod secundum philosophum 3 ethic ha bitus morales habent duplicem modum circunstantionandi actum, quorum modorum vnus se tenet ex parte agentis, alius se tenet ex parte ipsius actus. Circunstantiae se tenentes ex parte operantis consistunt in hoc, quod operatur faciliter, agiliter, ac delectabiliter, & ad huiusmodi circunstantias faciunt virtutes acquisitae propter inclinationem ex consuetudine derelicta. Sed circunstantis se tenentes ex parte actus consistunt in hoc, quod actus elicitur in ordine ad debitum finem, vt oportet, vbi opon tet, quando oportet, & sic de alijs ad actum virtuosum non cessario requisitis. Licet ergo virtutes morales infusae non faciant ad circunstantias primo modo dictas: tamen faciunt ad circunstantias isto secundo modo dictas, & hoc perfectiori modo, quam quaecumque virtutes acquisitae facere possint: & ideo non sunt frustra

Secundo, contra praedictam conclusionem est quaedam opinio antiqua, quae ponit, quod in baptismo paruulis solum remittitur originalis culpa:gratia autem non datur.

Quia secundum ber in lib de libs arbi. duo sunt ad salutem necessaria, scilicet, dans, & liberum arbitrium. Et subdit, quod tam non potest esse salus nostra sine voluntate consentientis, quam non potest esse sine gratia dantis: sed paruulus non potest elicere consensum voluntatis: ergo non potest recipere gratiam, per quam saluetur.

2 Et hoc confirmatur per Augustinum dicentem. Qu creauit te sine te, non iustificabit te sine te: ergo paruum lus non potest recipere gratiam, per quam homo iustificatur, cum suae voluntatis motu nihil possit ad hoc sacere,

Sed nec istud valet. 1 Quia si ista opinio esset vera: tunc posito, quod paruulus baptixatus moreretur: inter duo sequeretur vnum scilicet quod vel talis paruulus damnaretur sine omni culpa, vel saluaretur sine gratia quorum primum repugnat diuinae bonitati: secundum repugnat ordinationi diuinae ac etiam iustitiae.

2 Praeterea, in naturali generatione puer sine actuali consensu suae voluntatis maculatur per culpam: ergo in spirituali regeneratione, quae fit in baptismo, sine suae vountatis actuali consensu potest iustificari per gratiam Consequentia patet: quia non apparet quare in receptio ne gratiae magis requiratur actualis consensus, quam in receptione culpae.

Ad illas duas auctoritates Dern. & August. dicendum quod sunt intelligendae de adultis, & non de paruulis.

Forte dicetur, quod ad minus in paruulis talibus, qui non sunt electi ad vitam aeternam Augustinus est contra tuam praedictam conclusionem: quia, vt allegat Magister hic in littera, Augustinus dicit, quod sacramenta in solis electis efficiunt, quod figurant

Per illud verbum Augustini mota fuit quaedam falsa opinio ad hoc, quod posuit, paruulis perituris, nec peccatum dimitti, nec gtatiam infundi¬

Sed hanc opinionem expresse refellit Augustinus in li pro enchirid, dicens. A paruulo vsque ad decrepitum se nem, vt nullus prohibetur baptismo: ita nullus est, qui non peccato moriatur.

Cum ergo ait Augustinus, quod sacramenta in solis electis efficiunt, quod figurant, verum est actualiter, & final ter: sed in non electis, licet sacramenta efficiant actualier, quod figurant: hoc tamen non efficiunt finaliter: quia non electi finaliter pdent gratiam, & in peccatis suis morientur.

quarto contra praedictam conclusionem est quaedam opinio, quae dicit, quod quamuis paruulis baptixatis remittatur culpa, & detur gratia: tamen virtutes ipsis non infunduntur;

1 Quia virtures respiciunt potentiam in ordine ad operationem: sed paruuli habent ligatas potentias, & non possunt exire suis potentiis in aliquas operationes.

2 Praeterea, si paruuli aliquam virtutem haberent, homagis videretur de fide: cum fides sit fundamentum omnium ceterarum virtutum: sed fidem non habent quia dicit Augustinus libro de baptismo paruulorum. Paruulos & si nondum fides, quae in credentium voluntate consistit: ia tamen ipsius fidei sacramentum fideles facit.

3 Preterea, dicitur in ethicis, quod virtus est quae habentem perficit, & opus suum bonum reddit: sed paruuli. nec bene, nec male poterunt operari

4 Praeterea, paruuli non sunt capaces virtutum intellectualium: ergo nec moralium. Antecedens patet: quia paruuli, nec habet habitum scientiae, sapientiae, vel artis & sic alios, quos enumerat philosophus ethic. Conseuentia patet: quia potentia, quae est origine prior, primo debet perfici: sed intellectus est origine prior ipsa voluntate: ergo &c.

Sed nec ista opinio stare potest. 1 Quia ex determinatione sanctae matris ecclesiae habe mus, quod gratia, & virtutes, infunduntur paruulis baptixatis

2 Praeterea, sicut superius dictum est ex virtute bapti mi reformantur potentiae animae, quae ex originali peccato fuerant vulneratae: sed hoc non potest fieri sine virtutibs

Ad primum ergo dicendum, quod virtutes non solum infunduntur potentijs propter operationem, sed etiam ropter potentiarum decorem, & perfectionem. Item, vis tutes infunduntur potentijs non solum, vt actualiter ope rationem eliciant: sed etiam, vt suo tepore possint elicere¬

Ad secundum nego minorem. Ad probationem dicer dum, quod fides quandoque sumitur pro habitu fidei, quandoque pro actu, quo quis actualiter credit, & hoc secundo modo negat Augustinus fidem esse in paruulis: non autem primo modo.

Ad tertium dicendum, quod in illa descriptione virtutis sunt duae clausulae. Vna quae habentem perficit: & semper conuenit sibi actualiter, siue sit in paruulis, siue in adultis. Alia, quae opus suum bonum reddit. haec non sem er conuenit sibi actualiter: sed solum pro eo tempore, quando habet opus: sicut apparet in dormientibus, & phroi neticis, qui quamuiscumque multas habeant virtutes: tamen pro tunc quando durant huiusmodi passiones, virtutes eorum non reddunt aliquod opus bonum actualiter sed solum habitualiter: sic de pueris &c

Ad quartum dicendum, quod antecedens non est vsquequaque verum: quia si Deus infunderet paruulo virtutes intellectuales, anima eius esset capax huiusmodi virtutum. Vnde sicut Salomoni dormienti Deus infudit perfectum habitum sapientiae, vt patet 3. Regum 4. sic potest etiam paruulis infundere: sicut apparuit de anima Chriti, quae ab instanti primo suae creationis perfecta fuit habitibus intellectualibus.

Forte dices, Si anima paruuli est capax sapientiae, & scientiae: quare Deus non infundit illi istos habitus

Respondeo, quod virtutes, salte theologice, sunt paruulo magis necessariae: quia sine ipsis non poterit Deo esse carus. Etiam habitus morales, qui sunt ad finem debitum consequendum, & ad obtinendum salutem, magis sunt necessarij, quam habitus cognitiui

Sunt etiam quidam alij, qui dicunt, quod paruulis in b aptismo dantur virtutes in sua radice, puta, in gratia, in ua virtutes radicaliter comprehenduntur: sed non dantur in sua propria specie, & natura: nam cum potentiae ant mae in paruulis sint ligatae: ideo non influit gratia ad habilitationem potentiarum, donec fuerint solutae ad vsum & operationem.

Sed nec istud valet: quia, vt patet ex praecedentibus, liatio potentiae non impedit habitum virtutis; licet impediat actu virtutis, seu vsum, vt apparet in dormiente, &furioso.

Alij dicunt, quod virtutes possunt accipi duobus modis. Vno modo, secundum suum esse incompletum, puta, vt sunt quaedam dispositiones praeuiae ipsis habitibus. Alio nodo, secundum suum esse completum, puta, vt sunt habitus de prima specie qualitatis. Primo modo infunduntur paruulis in baptismo,; sed non secundo modo.

Sed nec istud valet, quia dona Dei non sunt imperfecta. Etiam, qua ratione anima paruuli esset capax illius dispositonis, seu imperfectae virtutis, eadem ratione esset capax ipsius habitus, seu perfectae virtutis.

Conclusio secunda est, quod omnis adultus, qui baptipatur non ponens obicem gratiae Dei, recipit sacramentum, & rem sacramenti. Quia si illud, quod minus videtur inesse, inest, & illud, quod magis: sed minus hoc videtui de paruulis, quam de adultis obicem non ponentibus, & paruuli, vt declaratum est, recipiunt sacramentum, & rem sacramenti: ergo &c. Qui autem sint adulti obicem non ponentes, patebit in sequenti articulo ex opposito sensu, cum dicetur de his, qui obicem ponunt gratiae Dei.

Articulus 3

Qui sunt hi qui recipiunt sacramentum et non rem sacramenti

ARTICVLVS III Qui sunt hi qui recipiunt sacramentum & non rem sacramenti.

QVANTVM ad tertium articulum est aduertendum, N¬ quod duo possunt accidere impedimenta circa baptismum, quae quandoque impediunt sacramentum, & rem sacramenti, quandoque impediunt rem sactamenti licet non impediant sacramentum. Vnum impedimentum est dissensus ipsius baptixati ab his, quae fiunt circa eum in baptismo. Aliud impedimentum est fictio eiusdem baptixati

Duo ad primum est sciendum, quod non consentienpotest dupliciter se habere. Vno modo tantummodo ne gatiue, puta, quia non praebet consensum. Alio modo, contrarie, puta, quia actualiter dissentit, & vult actu positiuo oppositum illius, de quo agitur. Primum adhuc dupliciter: quia, vel talis non consentiens priusquam bapti aatur, consensit: licet pro tunc non eliciat actum consensus, quando actu baptixatur, quod potest accidere propter inaduertentiam, vel propter impedimentum superueniens, puta, quia forte dormit, quando baptixatur, vel furiosus, seu phreneticus effectus est

Vel numquam ante consensit. Et istud secundum adhuc dupliciter: quia talis, qui nec tunc, nec ante consensit, vel est capax rationis, vel non. Si est capax: tunc nec recipit sacramentum, nec rem sacramenti: quia nullus, qui est capax rationis sine suo actuali, vel saltem habituali consenu recipit sacramentum bantismi. Si non est capax rationis, hoc dupliciter: quia, vel ante fuit capax rationis: tunc non recipit sacramentum, eo quod tunc non consentiat propter impedimentum, nec ante consensit, quando non habuit impedimentum. vel numquam fuit capax rationis: sicut sunt illi, qui sunt nati naturales fatui: tunc di tali iudicandum est, sicut iudicatur de paruulis: quia eo ipso, quod ipse non est, nec fuit compos sui ipsius: fides, & consensus parentum vel patrinorum, vel sanctae matri ecclesiae sufficiunt illi ad hoc, quod percipiat sacramentum, & rem sacramenti, sicut etiam haec sufficiunt paruulo. Si autem priusquam veniret ad baptismum consensit ad hoc, vt baptixaretur, si ille consensus non interrumpitur per aliquem dissensum, tunc virtute praecedentis consen us talis baptixatus recipit sacramentum, & rem sacramenti Propter reuerentiam tamen sacramenti dormiens, vel phreneticus, non debent baptixari: quamuis constet de consensu eorum, quem praebuerunt antequam dormi rent, seu in phrenesim inciderent, nisi vrgeat extrema neces sitas, puta, si phreneticus est in periculo mortis, vel etiam dormiens sit in mortis periculo. Quandoque enim lethargica passio tantum inualescit, quod homo dormit vsque ad mortem.

Etiam laesus a serpente, qui dicitur Dipsas moritui dormiendo. Huiusmodi igitur casibus euenientibus tales homines congrue poterunt baptixari, quando constat eos prius voluntatem habuisse ad hoc, quod baptixarentur. Si autem talis, qui baptixatur habet actum contrarium, puta: quia dissentit ab his, quae fiunt circa ipsum: hoc potest esse dupliciter: quia vel dissentit omnino, ita quod nullo modo consentit, & tunc quamuiscumque bapti. retur, nec recipit sacramentum, nec rem sacramenti. vel simul consentit, & dissentit aliter tamen, & aliter: puta, consentit timore poenae: tamen si posset transire impune, ipse non consentiret, tunc dicitur consentire: quia si non esset ibi plus de volito, quam de nolito, prius fustine ret omnem poenam, quam consentiret. Exemplum de proiicientibus merces in mare ne submergantur.

Et hoc casu posito talis recipit sacramentum, licet non recipiat rem sacramenti sicut patet extra de baptismo, & eius effectu, cap: maiores, vbi sic scribitur.

Qui terroribus, atque suppliciis violenter attrahitur, & ne detrimentum sui incurrat baptismi suscipit sacramentum: talis, & is, qui ficte accedit ad baptismum characterem suscipit Christianitatis impressum, & ipse tanquam condicionaliter volens, licet absolute non velit, cogendus est ad fidei obseruationem.

Quo ad secundum, scilicet de fictione est sciendum, quo circa baptismum duplex potest esse fictio vna quantum d receptionem ipsius baptismi, puta, aliquis accedens ad acramentum baptismi exterius simulat se velle recipere baptismum: interius tamen omnino non vult recipere baptismum. Et talis fictor nec recipit sacramentum, nec re sacramenti. Alia quantum ad dispositionem, puta, exteius simulat se sufficienter esse dispositum ad sacramenti susceptionem: tamen interius non est dispositus.

Quod dupliciter contingere potest. Vno modo; quia deficit in fide. Alio modo: quia intendit aliquos mortale peccatum non dimittere. Et ista fictione non ob stante, dummodo non sit fictus quo ad ipsam receptionem, talis recipit sacramentum, quamuis non recipiat rem sacramenti. Et de isto secundo modo ficto intelligenda est illa decretalis superius allegata.

Cessante autem huiusmodi sictione, puta, quando tais homo, qui fictus erat, ad veram fidem reducitur, & debitam poenitentiam egerit de tali peccato, in quo pertinaciter mancre proposuit, tunc veraciter recipiet rem sacramenti. Quia cessante causa cessat & effectus, sed tota causa quare talis homo non recipit rem sacramenti fuit fictio, & infidelitas, seu mortale peccatum: ergo &c.

praeterea, Augustinus dicit, & habetur hic in littera, tunc baptismus valere incipit, quando fictio veraci conessione recesserit.

1 Forte dicetur, quod ad productionem effectus in ctu requiritur causa in actu: sed baptismus, quo baptixa batur ille homo, non est in actu: transiuit enim iam in non esse : ergo res sacramenti, quae est effectus baptismi, non potest cessante fictione isti homini conuenire¬

2 Praeterea, cessante fictione, aut talis homo virtute acramenti absoluitur ab omni culpa, & ab omni poena, aut non. Si sic, tunc fictus ex sua fictione, seu malitia reportaret commodum: quia si sine fictione recepisset batismum, tunc modo teneretur ad satisfactionem illorum eccatorum, quae contraxit postquam fuit baptixatus. Si non, tunc Deus dimidiaret veniam.

Ad Primum dicendum ad minorem, quod licet actus baptismi, scilicet ipsa bapticatio transicrit in non esse, tamen effectus baptismi, scilicet character, qui est dispositio ad ea, quae superius dicta sunt res sacramenti, & tirtus diuina, quae operatur effectus sacramentales non transierunt: sed praesentes sunt ad causandum gratiam baptismalem, & cetera, quae huiusmodi gratiam consequuntur.

Ad secundum dicendum, quod cessante fictione remittitur absolute omnis culpa praecedens receptionem batismi, & omnis poena satisfactoria pro tali culpa. Remittitur etiam per poenitentiam culpa sequens baptismum, & manet ille homo obligatus ad faciendum confessionem de talibus culpis, quas post baptismum perpetrauit, & ad atisfaciendum pro eisdem secundum consilium confesoris, quamuis ad confessionem, & satisfactionem earum culparum, quae baptismum praecesserunt minime tencatur. Et sic patet, quod talis homo ex sua fictione nullum reportat commodum

Articulus 4

Qui sunt hi qui recipiunt rem sacramenti et non sacramenti

ARTICVLVS IIII Qui sunt hi qui recipiunt rem sacramenti, & non sacramentum.

SVANTVM ad quartum articulum est aduertendum, quod secundum Magistrum hic in litter. triplex est baptismus, scilicet fluminis, flaminis, & sangunis. Quid sit baptismus fluminis patet per praecedentia Daptismus autem sanguinis est, quando aliquis moritur pro fide catholica. Sed baptismus flaminis est quando al quis per Dei misericordiam iustificatur, vel sanctificatur, siue hoc fiat in vtero materno: sicut legitur de Virgino gloriosa, de loanne Daptista, & de Hieremia; siue postquam conuersatus est in hoc mundo sanctificetur per sancti spiritus infusionem, sicut fuerunt sanctificat i Apostoli, & alimulti sancti; siue mediante virtute poenitentiae iustificetur, sicut fit in conuersione cuiuslibet peccatoris: omnes enim isti dicuntur bapticati baptismo faminis, id est, b ptismo spiritus: quia omnes isti quamuis tamen secundi magis, & minus recipiunt iustificationem, & sanctificatio nem a spiritu sancto. Inter hos vero baptismos solus baptis mus fluminis, de quo facta est mentio superius, dicitur sacramentum. Istis praemissis pono duas conclusiones

Prima est, quod omnis homo baptixatus baptismo sar guinis, vel flaminis, & non baptismo fluminis, habet ren sacramenti, licet non habeat sacramentum

Quia omnis, qui habet gratiam gratum facientem, habet rem sacramenti: sed baptixatus baptismo flaminis, vel sanguinis nondum baptixatus baptismo fluminis habet gratiam gratum facientem: ergo habet rem sacramenti, & non sacramentum: quia non est baptixatus baptismo fluminis, qui solus dicitur sacramentum.

Secunda conclusio est, quod quamuiscumque aliquis homo sit baptixatus baptismo faminis: tamen ipse tenetur, quantum in se est, suscipere baptismum fluminis:

1 Quia quilibet tenetur ad illud, sine quo salutem consequi non potest: sed sine baprismo fluminis nullus potest consequi salutem, si potest huiusmodi haptismum suscipere, & non suscipit. Maior patet. Minor etiam habetur in loam vbi ait Saluator. Nisi quis renatus fuerit ex aqua, & spiritu sancto non introibit in regnum caelorum. Cum enim logice loquendo ad veritatem copulatiuae propositionis necesse sit ambas partes esse veras: ergo ad introitum regni caelorum necesse est hominem non solum esse renatum spiritu sancto, quod est esse baptixatum baptismo fia minis: sed oportet eum renasci etiam ex aqua, quod est es se baptixatum baptismo fluminis.

2 Praeterea, ad obseruantiam diuini praecepti non solum peccatores, verum etiam iusti tenentur: sed baptismus fumimis est de praecepto Dei vt patet ex iam dicta aucto ritate: quia sine illo potest quis saluari, quod non est de Dei praecepto: sed sine baptismo fluminis non potest aliquis saluari, supposito, quod in sua potestate sit suscipere talem baptismum. Et ista est expressa intentio Augustiniui ait lllis solis prodest baptismus siaminis, in quibus sa ramentum excludit necessitatis articulus, non contemptus religionis,

Sed contra hanc conclusionem potest argui sic 1 Iusto non est lex posita: sicut ait Apostolus: sed baptixatus baptismo flaminis est iustus: ergo non obligatur ad praeceptum, seu legem de baptismo fuminis.

2 Praeterea, in loan. ait Saluator. Omnis, qui viuit, & tredit in me, non morietur in aeternum: sed adultus baptixatus baptismo flaminis viuit, & credit in Christum: ergo &c.

3 Praeterea, in Matth. dicitur. Non est opus valentibus medicus: sed baptix atus baptismo flaminis est iustifi tatus, & valens: ergo non indiget medico, nec perconse¬ quens sacramento, quod est ipsa medicina¬

4 Praeterea, mundatus ab actuali peccato non indiger poenitentia: ergo mundatus ab originali peccato non indiget baptismo. Antecedens patet: quia curato morbo non indiget quis medicina: sed poenitentia est medicina actualis peccati. Probatur consequentia: quia sicut poenitentia est remedium contra peccatum actuale, ita baptismus est remedium contra originale: sed quilibet baptixatus baptismo flaminis est mundatus, ab originali peccato, & etiam ab actuali: ergo non solum non indiget baptismo, verum etiam nec poenitentia

3 Praeterea, si baprixatus baptismo faminis necessario esset obligatus ad susceptionem baptismi fluminis, tunc si baptixatus baptismo faminis moreretur antequam ba ptixaretur baptismo fluminis ipse damnaretur, Consequens est falsum: quia nullus decedens in gratia gratum saciente damnari potest: sed baptixatus baptismo fiaminis habet gratiam gratum facientem. Consequentia patet: quia nullus potest saluari sine illo, ad quod necessario obligatur:

Sed contra, est quaedam haeretica opinio, quae dicitur haeresis Ceorgiana, quae ponit, quod ad salutem nulli prodesse potest baptismus flaminis sine baptismo fuminis & sanguinis. Existimant enim isti Qeorgiani, quod baptis mus saguinis, flaminis, & fluminis sint tria baptismata necessario ad salutem cuiuslibet hominis requisita. Propter quod vt paruulus baptixandus recipiat baptismum daminis, primo signant eum in fronte cum igne; deinde vt recipiat baptismum sanguinis tollunt de spatulis eius vnam corrigiam, Et vltimo baptixant eum baptisme duminis

Sed isti haeretici primo peccant in hoc, quod creduni tria baptismata necessario esse requisita ad salutem, cum ad hoc sufficiat vhum baptisma, in quo renascitur homo ex aqua, & spiritu sancto : propter quod ait Apostolus. Vnus Deus, vna fides, vnum baptisma

2 Deficiunt etiam secundo in hoc, quod non credunt in articulo necessitatis sufficere baptismum flaminis sine baptismo fluminis: dummodo non stet per hominem, quin libenter vellet baptixari baptismo fluminis si posset: quia hoc casu posito Deus acceptat voluntatem pro facto. Vnde super illo verbo Psal. Etiam in corde iniquitates ope- tamini, dicit glosa, quod non potes facere, & vis, Deus actum reputat.

3 Etiam tertio deficiunt: quia in hoc non consistit baptismus sanguinis, quod sanguis alicuius effunditur, sed in hoc, quod mortem pro fide patitur, siue moriatur in igne, siue in aqua, siue quocumque altero modo patiendi

Ad primum argumentum dicendum, quod duplex est ex, scilicet puniens, & praecipiens. Prima non est positusto: quia ipse non tenetur ad poenam secundum quod iustus est: sed secunda bene est posita iusto, quia ad obseruantiam legis diuinae tenetur obligatus omnis iustus viuens in hoc mundo

Ad secundum dicendum, quod ille, qui posset baptixa ri baptismo fluminis, & sua sponte dimitteret, iam non esset viuens, nec fide formata in Christum credens: quia atione contemptus diuini praecepti, quod posset implere, & non impleret, gratiam, qua spiritualiter viuebat, perderet, & per consequens fidem informe haberet, quae non sufficit ad salutem.

Ad tertium dicendum, quod in iustificatis & baptixatis baptismo flaminis, licet cesset indigentia medicinae, seu remedij: tamen manet obligatio praecepti : Propter quod tenetur quilibet taliter baptixatus baptixari baptismo ssuminis, vt satisfaciat praecepto Saluatoris, quod innuit, cum ait. Nisi quis renatus fuerit &c.

Ad quartum patet per iam dicta: Vel dicendum, quod intecedens non verum: quia iustificatus per contritionem de peccato actuali, adhuc ratione praecepti tenetui ad poenitentiam quantum ad confessionem, & satisfactio nem: sic iustificatus baptismo flaminis a peccato originali adhuc tenetur ratione praecepti ad baptismum ssuminis vt ibi recipiat characterem, qui est signum distinctiuum populi Dei ab his, qui non sunt populus Dei¬

Ad quintum dicendum, quod consequens non est falsum, hoc posito, quod ipse posset baptixari baptismo fluminis, & non baptixaretur eo. Ad probationem dicendum que ratione contemptus, quo negligeret implere praeceptum Dei, ipse perderet gratiam, & per consequens non decederet in gratia¬

Ex praedictis patet ad principale quaesitum. Quia vel quaeritur de paruulis, uel de adultis. Si de paruulis bapti atis, tunc omnibus conuenit effectus baptisimi aequaliter, quantum est de communi lege, quamuis de priuilegio fragulari vni Deus possit plus infundere de gratia, & virtutibus, quam alteri.

Forte dices, quod bona, & ordinata natura est congrus disposito ad gratiam, sed vnus paruulus habet meliora naturalia, quam alter: ergo congruum esse videtur, quod etiam de lege communi vni plus infundatur de gratia, & virtutibus, quam alteri.

Respondeo, quod bonitas humanae naturae potest dupliciter intelligi, scilicet quantum ad corpus, & quantum ad animam. Primo modo vnus paruulus est melioris naturae, quam alter, secundum quod vnus melioris complexionis, quam alter. Sed non secundo modo: quia sicut ostendi lib. 2. dist. 31. artic. 2 omnes animae rationales sunt aequales in sui primordio quantum ad essentiam, & proprietates ipsam essentiam naturaliter consequentes. Respondi etiam ibidem duobus articulis Parisiensibus, qu aliquo modo videntur oppositum sonare

Ad formam igitur argumenti dico, quod bonitas ip fius habitus non sequitur dispositionem remotam, sec propinquam, sed nunc est ita, quod bona disposito voluntatis est dispofitio propinqua ad gratiam, corporalis vero complexio est disposito remota. Vnde saepe contingit, quod illi, qui habent meliorem complexionem corporalem, minus habent de gratia propter malam dispositionem voluntatis, quam ex malo vsubonae complexionis acquirunt. Ergo non obstante varietate complexionis in paruulis, cum sit in eis aequalitas voluntatis, aequalem recipiunt gratiam, quantum est ex communi lege¬

Si vero quaeritur de adultis, tunc inter illos, qui reciiunt sacramentum, & rem sacramenti, vnusquisque de hoc effectu baptismi, qui est gratia Dei, recipit plus, vel minus secundum quod in sua voluntate est melius, vel minus bene dispositus

Ad principale argumentum dicendum, quod maior non est vera, nisi illa quae recipiunt influxum ipsius causae sint aequaliter disposita. Idem enim Sol eodem modo agens, quantum est ex parte sui, vnam rem denigrat, & aliam dealbat, vnam humectat, & aliam exciccat, secundum quod res sunt aliter & aliter dispositae. Modo ita est, quod licet paruuli sint aequaliter dispositi, tamen adulti sunt inaequaliter dispositi.

PrevBack to TopNext