Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO vi. Perspitua huius distinctionis diuuisio, in qua agitur de congruo Paptismi vsu.

VNC QVIEVS LICEAT. postquan magister determinauit de baptismo secundum se, ac etiam comparatiue, hi prosequitur de baptismi congruo vsit, seu frequentatione. Et diuiditur in duas partes: quia primo tangit quaedam impedimenta accidentia circa ea, quae sunt de baptismi necessitate. Secundo tangit quaedam existentia de baptismi solemnitate, ibi, Agnoscendum est etiam. Prima in tres quia primo tangit aliqua impedimenta contingentia ex parte baptixantis. Secundo ex parte baptixati. Tertio ex parte modi baptixandi. Secunda ibi, lllud etiam ignoramdum non est. Tertia ibi, Quaeri etiam solet. Prima in duas quia primo praemittit quaedam, quae sunt de baptismi honestate. Secundo tangit quoddam dubium eueniens ex baptixantis prauitate, ibi, De illis etiam, qui ab haereticis. Et haec in duas: quia primo magister ex dictis sanctorum ostendit, quod baptixatus ab haeretico, seruata tamen forma, quam tenet ecclesia, non est rebaptixandus. Secundo recitat opinionem contrariam, quam tenuit sanctus Cvprianus, & respondet ad eam, ibi, Sunt tamen nonnulli doctorum. Tunc sequitur illa pars, lllud etiam ignorandum non est. Vbi primo magister ostendit, quaod puer non baptixatur existens in vtero materno, dato etiam, quod mater baptixetur. Secundo inducit quandam obiectionem, & respondet ad eam, ibi. Si vero opponitur. Tun sequitur illa pars, Quaeri etiam solet. Et diuiditur in tres partes. Primo enim ostendit magister, quid faciendum sit, cum forma verborum aliqualiter corrumpitur, Secum do, cum baptixator alicuius hominis penitus ignoratur Tertio cum aliquis in nomine trinitatis iocose, & sine intentione bapticatur, Secunda ibi, Praeterea sciendum est Tertia ibi, Solet etiam quaeri. Sequitur illa pars. Agnofcendum est etiam. Et diuiditur in tres partes: quia primo ostendit de baptismi sollemnitate esse temporis dererminationem. Secundo fidei professionem. Et tertio catechixationem, & exorcixationem. Secunda ibi, Porro cuncti. Tertia ibi. llla autem interrogatio. Hic nota, quod catechicatio idem est, quod instructio. Et dicitu a catichis, grece. quod est instructio latine. Et inde catecumenus dicitur ille, qui de articulis fidei instruitur priusquam baptixetur. Exorcixatio idem est, quod adiuratio. Et dicitur ab exorcimon, grece, quod est increpatio, vel adiuratio latine. Et inde dicitur exorcista ille, qui facit adiurationes super daemones ad hoc, vt ab hominis vexatione desistant. Hec sent. istius sextae, distinctionis in generali, circa quam quaero hanc quaestionem in speciei

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum