Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO IX. Aperta buius distinctionis diuisio, in qua agitur tum de assumentibus, tum de conficientibus tucharistiam.
Tsicut duae sunt. Postquam magister tractauit de Fu4 charistiae sacramento quantum ad ea, quae ipsum in¬ tegrant, & perficiunt: non in ista nunc distinctione determinat de has, qui istud sacramentum sumunt, & conficiunt. Et diuiditur in duas partes. Quia primo tractat de istius sacramenti differenti sumptione: Secundo de panis, & vini transubstantiatione, & istius sacramenti confectione ibi. Si autem quaeritur qualis. Prima in duas: quia primo duplicem modum sumendi istud sacramentum insinuat Secundo quosdam errores improbat, ibi, Haec verba, & alia huiusmodi. Et haec diuiditur in duas partes, secsidum quod duos improbat errores. Secunda incipit in principio decimae distinctionis, ibi, Sunt item alij. Prima in tres: quia primo praemittit primi erroris recitationem. Secundo subiungit eius improbationem. Tertio subdit quorundam dubiorum declarationem. Secunda ibi. Sec indubitanter tenendum est. Tertia ibi, Secundum hos duos modoc. Et haec est sententia in generali istius nona distinctionis, circa quam erit iste titulus quaestionis.
On this page