Circa textum 1
Circa textum 1
DISTINCTIO x. Non obscura huius distinctionis diuisio, in qua eo rum haeresis improbatur, qui corpus christi asserunt in altari reperiri veluti in signo.
VNT AVTEM AL11. Postquam magister reprobaut errorem illorum, qui dicebant, quod corpus Christi tantum modo sumitur a bonis, & a non a malis: hic incipit reprobare que errorem illorum, qui dixerunt verum corpus Christi non esse in sacramen ga to altaris. Et diuiditur in duas partes: quia primo istum errorem cum suis motiuis recitat Secundo eundem errorem testimoniis veritatis improbat, ibi, Haec, & his similia. Prima est praesentis lectionis, Et diuiditur in duas: nam magister primo adducit istius erroris probationes. Secundo ad huiusmodi probationes dat veras resposiones ibi, Quae ex eadem ratione. Prima in duas: quia primo ostendit hunc errorem accepisse fundamentum ex dictis euangelij. Secundo ostendit hoc adem ex dictis Augustini, ibi, Sunt etiam & alia. Sequitur alla pars, Quae ex eadem ratione. Et diuiditur in tres partes: quia primo auctoritatum adductarum pro illo errore ponit expositionem. Secundo ostendit vnam auctoritatem Augustini in praesenti proposito facere singularem dubitationem. Et tertio illius auctoritatis innuit declarationem. Secunda ibi, Deinde addit. Tertia, ibi, Attende his diligenter. Quia iste error maxime se fundabat in hoc, quod corpus Christi est in coelo: ideo non potest esse in altari, cum vnum corpus non possit simul esse in pluribus locis; igitur quaero hanc quaestionem.
On this page