Text List

Circa textum 3

Circa textum 3

Tertiae particulae huius distinctionis non obscura subduusio, n qua emolumenta fucharistia intrinsecus existentia aperiuntur.

ED CAVEA T. Postquam magister determinauit de accidentibus in isto sacramento extrinsecus apparentibus, nunc determinat de vtilitatibus intrinsecus causaliter existentibus. Et diuiditur in tres partes: quia primo ad eu, qui sumit istus sacramentum Magister facit commendabilem exhortationem. Secundo ostendit rei sumptae vtilem fructificationem. Tertio monet, & soluit incidentem quaestionem circa istius sumptionis frequentationem, secunda ibi Institutum est enim. Tertia ibi. Si autem quaeritur Prima in duas: quia primo volentem accedere ad istud sacramentum magister per suam exhortationem reddit cautum. Secundo mouet quaestionem circa Christi immolationem, vt eundem reddat deuotum, ibi. Post hoc quaeritur. Et haec in tres: quia primo, iam dictam mouet quaestionem. Secundo dat motae quaestionis responsionem. Tertio datae responsionis subdit probationem, seu confirmationem. Secunda, ibi. Ad hoc breuiter dici potest Tertia, ibi. Vnde Aug. Haec est sententia istius lectionis in generali, circa quam quaero in speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum 3