Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO. XXI. Perspicua huius distinctionis diuisio, m qua de remissione peccatorum, quo ad futuram vitam peragitur.
SOLET etiam queri. Postquam Magister determinauit de peccatorum remissione, quantum ad statum praesentis vite, nunc in ista:1. dist. incipit tractare de eadem re- missione, quantum ad statum vita futurae. Et diuiditur in duas partes: nam primo ostendit in vita futura aliquorum peccatorum fieri remissionem. Secundo declarat quaedam obseruanda in hac vita circa confessionem, ibi, Post haec considerandum est. Prima in duas: nam primo, circa venialium peccatorum remissionem, qua fit in alia vita, ponit suam determinationem. Secundo contra huiusmodi determinationem adducit, & tolli duplicem obiectionem, ibi, Hic obiici potest. Prima in duas: nam primo ostendit, quod quaedam peccata in vita futura relaxantur Secudo, quomodo huiusmodi pec ratorum quaedam i purgatorio citius, quaedam vero tardius expurgantur, ibi, In illo autem igne. Sequitur illa pars, Hio obiici potest. Et diuiditur in duas partes, secundum quod adducit duplicem obiectionem, quarum cui libet adiungit suam solutionem: Secunda ibi, Sed forte dices. Tunc sequitur illa pars, Post haec considerandum Et diuiditur in tres partes nam primo ostendit, quae peccata, & qualiter sint confitenda Secundo, de quibus peccatis non est confessio facienda. Et tertio, quomodo per cata sacerdoti confessa sunt ab eo sub sigillo secreti tenem da, & per petuo subticenda, puta nec signo, nutum, vel verbo prodenda. Secunda ibi Sicut auten poenitens Tertia, ibi, Caueat autem sacerdos. Hec est diuisio, & sententia istius distinctionis in generali circa quam in speciali quaero hanc quaestionem.
On this page