Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO. XXV Resolita huius distinctionis diuisio, in qua de ordinum collatione & receptione determmatir.
SOLET etiam quaeri. Postquam Magister determinauit de ordinum differentia, & distinctione; nunc in ista. 25. dist tractat de ordinum collatione, & receptione. Et diuiditur in duas partes: nam primo tractat de conferentis potestate. Secundo de recipientis habilitate, ibi. Sacri inquit. Prima in duas: quia primo, ostendit quomodo ad ordinum collationem se habeant haeretici. Secundo quomodo ad idem se habeant illi, qui emptione, vel vo ditione efficiuntur Simoniaci, ibi, De Simoniacis vero. Prima in tres: quia primo mouet hanc quaestionem, vtrum haeretici possint tradere ordinis sacramentum. Secundo ad vtramque potestatem quaestionis ex multis auctoribus ducit argumentum. Tertio respondet ad quaestionem iuxta variarum opinionum varium documentum Secunda ibi, videtur enim quidam tertia, ibi, Haec auten ita Secunda istarum diuiditur in duas partes: quia primo, arguit ad partem negatiuam, secundo ad partem affirmatiuam, ibi, E contra autem alij. Tertia pars, in qua respondet ad quaestionem, diuiditur in a partes, secundum quod Magister adducit. 2. opiniones. Secunda ibiAlii vero. Tertia ibi, Quidam vero. Quarta, ibi Nonnullivero. Sequitur illa pars, De Simoniacis vero. Et diuiditur in duas partes: nam primo peccati Simoniae innun grauitatem. Secundo, iuxta triplicem Simoniae speciem, ostendit inflictam a lure multiplicem poenalitatem, ibi Simoniace. Prima in tres: nam primo ostendit Simonia tae prauitatis deformitatem. Secundo innuit rationi scientiae, & ignorantiae in Simonia esse magnam varietatem. Et tertio cuiusdam instantiae tollit difficultatem. Se unda ibi, Differunt tamen. Tertia ibi, Si vero. Circa am distinctionem quaero.
On this page