Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO. XXXI Resoluta huius distinctionis diuisio, in qua agitiui de causa finali ipsius matrimonij.

OST haec de bonis. Postquam Magister determinauit de causa formali, ac efficiente ipsius matrimonii, nuc tractat de eius causa finali, puta de bonis ipsius matrimoni. Et, diuiditur in duas pai tes: nam primo, vniuersaliter tradi ctat de tribus bonis matrimoni, Secundo specialiter considerat de vno illorum, puta de bono fidei, ibi, Quod vero sine consensu. Prima in duas partes: nam primo ostendit, quae sint bona matrimonii secudo innuit, qualiter illa bona excusant peccato actu carnalis commercii, ibi, Cum igitur haec tria. Prima it tres: quia primo ostendit, quod matrimonii triplex est bonum. Secundo, quod istud triplex bonum non concomitatur quodlibet matrimoniale coniugium. Tertio specialiter ostendit, quomodo aliqui, sine intentione prolis, contrahunt matrimonium Secunda; ibi. Et est sciendum. Tertia, ibi, Solet quaeri cum masculus. Et haec in tres: nam primo ostendit, quod absque prolis intentione potest contrahi matrimonium, Secundo, quod intentio vitandi prolem exciudit matrimoniale coniugium, & tertio, quando reputandus sit homicida, qui procurat abortum. Secunda ibi. Qui vero Tertia, ibi, Hic quaeri so et Sequitur illa pars, Cum igitur haec t ia. Et diuiditur in duas partes: nam primo ostendit, quomodo sides, pro les, & sacramentum, quae sunt tria bona matrimonii, excusant actum carnalis copulae a peccato secundo innuit, quomodo ambo coniuges parem habent potestatem in actu isto, ibi, Sciendum etiam est: Prima in duas, quia primo ponit intentae veritatis determinationem. Secundo adducit contrariam obiectionem, ibi, Sed si concubitus Et haec in tres, secundum quod tripliciter obiicit, &cui¬ libet obiectioni suam responsionem adiungit. Secunda, ibi, Sed forte aliquis dicet. Tertia, ibi, videtur tamen Dpreg. Haec est sententia istius ;i, distin in generali; circa quam quaero in speciali,

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum