Circa textum
Circa textum
DISTINCT. NNVIL ETNENVII Plana harum distinctionum diuisio in quibus agitin de personis omnimno non valentibus con trabere matrimontum.
VNTigitur quidam ordines Postquam magister determinauit de personis non omnino illegitimis ad contrahendum matrimonium: nunc de er minat de his, quae omnimode sunt illegitimae ad contrahendum matrimonium. Et diuiditur in duas parNAAAe Amaea tes, quia primo tractat de his, qui nullo modo possunt contrahere, quia habent impedimentum respectu cuiuslibet personae. Secundo de his, qui non habent impedimentum vniuersale respectu cuiuscumque personae: tamen omnino habent impedimer tum contrahendi mutuo inter se ibi, Post haec dispari cu tu. Prima in duas, quia primo tractat de impedimentis prtum habentibus ex statuto ecclesiae. Secundo de impedimentis insurgentibus ex iustitia legis diuinae ibi, Nunc de voto. Prima in duas: nam primo tractat de impedimento ordinis. Secundo de impedimento criminis ibi, His adiiciendum. Sequitur dist. 38. In qua magister. &c. Et diuiditur in duas partes, quia primo magister tractat de impedimento voti. Secundo de impedimento l gaminis prioris coniugii, ibi, Cum vir, & mulier. Prima in tres, quia primo magister ostendit, quid sit votum. Secundo innuit, quale votum impedit matrimonium. Et tertio agit de poenitentia post huiusmodi votum matrimonium contrahentium. Secunda ibi, Sciendum vero. Tert ia ibi. Non est igitur praetereundum. Sequitur illa pars, Cum vit, & mulier. Et diuiditur in tres partes: nam primo ostendit, quod praecedens matrimonium impedit sequens coniugium. Secundo, si sequens matrimonium per ignorantiam vtriusque fuerit contractum, quid contrahentibus restat faciendum. Tertio, si fraus vnius interuenerit, quid illi sit consulendum Secunda ibi, Hic quaeritur. Tertia ibi, Sed si quis relicta. Circa istas distinctiones quaero.
On this page