Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO XLIIII Facilis huius distinctionis diuisio, mn qua de resurgen tium conditione pertractatur.
OLENT AVTEM NONNVIEI. Postquam magister determinauit de mortuorum resurrectione, nunc vuli determinare de resurgentium conditione. Et diuiditur in duas partes: quod primo insinuat resurgentium conditiones indistincte, & vniuersaliter. Se gtaei cundo easdem conditiones declarat distincte, & specialiter, ibi, Hoc autem in corporibus sanctorum Prima in duas: quia primo manifestat resurgentium conditiones, quantum ad eorum staturam, & aetatem, Secundo, quantum ad corporum suorum integritatem ibi. Non enim perit Deo, Sequitur illa pars, Hoc autem Et diuiditur in tres partes: quia primo magister tangit pecialiter conditiones beatorum. Secundo damnatorum. Et tertio, abortiuorum. Secunda ibi, De reprobis autem, Tertia, ibi, lllud etiam inuestigari oportet. Istarum secunda diuiditur in duas partes: Qua primo ostendit, qualiter damnati dispositi erunt incorpore, Secundo qualiter se habebunt ex parte animae, ibi, Cum autem constet. Prima in duas; Quia primo tractat de conditionibus huiusmodi corporum. Secundo. incidenter determinat de cru citatibus demonum, ibi, Quaeri etiam solet Prima in duas Quia primo tangit huiusmodi corporum deformitate. Secundo innuit eorundem corporum incorruptibilitatem ibi, Si vero quaeritur. Et haec est diuisio istius 44. distin & sententia in generali, circa quam quaeritur in speciali.
On this page