Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

An peracto postremo iudicio corpora coelestia realiter alterari poterunt

Quaestio. 1 An peracto postremo iudicio corpora coelestia realiter alterari poterunt

TRVM, completo extremo iudicio, in coelestibus corporibus fit aliqua realis alteratio: Et videtur, quod non Quia illud, quod non est susceptiuum peregrinae impressionis, hoc ratione ex lI tremi iudicii, non potest realiter alterari. Sed coelum non est susceptinum peregrinae impressionis: ergo &c. Maior patet: quia nihil realiter alteratur, ni si vel acquirendo aliquam realem formam, quam prius non habuit, vel perdendo aliquam realem formam, quam prius habuit: quorum neutrum contingere potest in illi quod non est susceptiuum impressionis alienae, seu peregrinae. Etiam minor supponitur esse vera, tam a philosophis, quam a doctoribus theologiae¬

Contra, illud, quod post iudicium caret aliqua reali dil positone, quam post habuit, & habet aliquam perfectionem aliter, quam prius habuit, hoc realiter alteratur. Sed coelum post iudicium caret &c. Maior patet, Probo mino rem: quia sicut patet in vltimo. c istius distinctionis, coelum post iudicium non mouetur, & prius mouetur: ergo post iudicium caret ista reali dispositione, quae est motus. Et sicut patet eodem. c. Sol, & Luna, habebunt septempliciter magis de luce, quam habuerint ante iudicium : ergo habent post iudicium hanc perfectionem, quae est lux ali ter, puta, magis intense, quam habuerint ante iudicium¬

Hic primo videndum est, sub qua forma Christus apparebit in iudicio, Secundo de ipsius iudicii locali spatio. Tertio de eiusdem iudicii temporali momento, puta, vtrum possit ab aliqua creatura sciri certa hora illius iudicii. Et quarto de principali quaesito.

RESOLVTI O. Pertremi quidem iuditij, quod in valle lolaphat creditur consumari, in qua Dominus Tesus christus vtramque electus specie demonstr abit nulla sane creatura, anima christi excepta, absqu peculiari Dei veuelatione diem, aut horam certo scire potest, quo peracto coelest es orbes nonnulla perfici alteratione non in congruum erit.

Articulus 1

Sub qua forma Christus apparebit in iudicio

ARTICVLVS I Sub qua forma christus apparebit in iudicio.

QVANTVM ad primum est sciendum, quod cum Christus fuerit verus Deus, & verus homo, habens veram humanitatem, & veram deitatem: igitur querere, sub qua forma appareat in indicio, est quaerere, vtrum videatur in iudicio, secundum formam deitatis, vel secundum formam humanitatis. Item, quia in illo iudicio aliqui sunt beati, alsi vero nonbeati, sed potius danati: ideo ponendae sunt duae conclusioues.

Prima est, quod in illo iudicio Christus sub vtraquae forma apparebit ipsis beatis.

Quod enim appareat beatis, secundum formam humanitatis apparet: quia obiectum cognoscibile praesens potentiae cognitiuae persecte dispositae, & non impeditae, vere apparet illi potentiae, & cognoscitur ab ea. Sed humanitas Christi est praesens potentiae cognitiuae cuiuslibet beati, quae potentia in quolibet beato est perfecte disposita, & non impedita. Nam si esset in dispofita, vel imped ta, tunc non esset beata: ergo cuilibet beato apparet Christus in iudicio, secundum suam humanitatem. Quod autem beatis appareat Christus, secundum suam deitatem patet. Quia ille non est beatus, cui non apparet proprium obiectum vere beatitudinis, Sed deitas Christi est proprium obiectum vere beatitudinis: ergo si Christus in iu dicio alicui beato non apppareret, &c. tunc ille beatus non esset Beatus, quod est contradictio.

Forte dicetur, quod Beatus potest frui vna diuina por sona, non fruendo altera: ergo dato, quod Christus non appareat alicui beato, secudum suam diuinam naturam, tamen ille potest esse Beatus fruendo eadem diuina natura, secundum quod fruibilis est in alia persona

Respondeo, negando antecedens Causas autem negationis assignaui lib. 1. dist. 1: q4.5. art. 4. Et ibidem respondi ad probationes istius antecedentis.

Conclusio secunda est, quod damnatis Christus apparebit in iudicio, secundum humanam naturam.

uia non apparebit eis, secudum diuinam naturam: ergo secundum humanam Consequentia patet ex sufficieti diuisione, cum non sint in Christo, nisi hae duae naturae, Antecedens etiam patet per illud, quod dicit lsa. Tollatur impius, ne videat gloriam. Dei.

bed contra istud antecedens quidam arguunt sicDamnati in die iudiciij euidenter cognoscent, & videbunt Christum esse Deum: ergo euidenter, & manifest videbunt eius deitatem: Antecedens conceditur ab omnibus doctoribus theologiae. Probatio consequentiae: qud esse Dei idem est, quod deitas. Nam si esse Dei differet aleius essentia, tunc Deus non esset purus actus, & esset rea liter compositus. Sed qui manifeste videt aliquem essi Deum, ille videt esse Dei: quia esse Deum, & esse Dei, sunt idem in re, & significatione, quamuis differant in modo significandi: ergo si damnati manifeste vident Christi esse Deum: sequitur, quod manifeste videant eius deitatem

2 Praeterea, contra conclusionem potest argui sic. S Christus apparet damnatis in forma humanitatis suae, vel illa humanitas apparebit, vt est glorificata, vel vt est infit ma, & non glorificata. Sed nec sic, nec sic: ergo impiis non apparebit in forma humanitatis. Maior patet. Minor probat: quia nullus danatus potest videre Christum vrsione delectabili: quia damnatus est perpetuo separatus ab omn eo, quod delectat. Sed videre Christi humanitatem glorificatam, est valde delectabile. Ipse enim est, in quem desiderant Angeli prospicere, vt habetur. 1. Petr. ergo nullus damnatus potest videre humanitatemChristi glorifficatam Etiam non potest eam videre non glorificatam, quia natura humana Christi non est glorificata, ergo non potest videri non glorificata. Antecedens quilibet Christianus fateri tenetur. Et consequentia patet, quia esse visibile prae supponit esse. Nam quod non est, hoc videri non potest; ergo quod non est non glorificatum, hoc non potest absue illusione, & veridica visione videri non glorificatum.

Sed ista non concludunt. Quia congruum est Christum apparere in iudicio, secundum illam formam, secundum quam datum est ei iudicium facere, haec autem est humanitas, vt patet, in loan vbi dicitur. Sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit & filio habere vitam in semetip so, & potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est. Et quod ibi loquatur de isto iudicio patet, quia immediate sequitur. Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem fi- lii Dei, & procedent, qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. Et confirmatur ista minor, quia secundum illam formam da tum, est Christo, vt iuste iudicet, secundum quam ipse a Pilato fuit iniuste iudicatus. Sed secundum humanitate fuit Christus iniuste iudicatus; ergo &c. Minor patet ex. l euangelica Veritate. Sed maiorem habemus ex glosa, suer illo verbo. Causa tua, sicut impui, iudicata est ideo causam, iudiciumque recipies.

Ad primum igitur dicendum, quod consequentia non est vera, loquendo de intuitiua notitia Dei, de qua procedit argumentum. Ad probationem, dicendum ad mino rem, quod manifeste videre Christum esse Deum, potest duplici ter contingere. Vno modo, intuitiue, & sic minor est vera Alio modo, deductiue, puta quando ex signis, & operibus Christi euidenter alique deducit, ad hoc, quod cognoscit hac ppositonem esse veram, qua dr Christus est Deus, & sic mi- nor non est vera. Et isto secundo modo, damnati in iudicio cognoscent Christum esse Deum, & ideo in proposito minor est falsa. Ad probationem illius minoris dicendum, quod licet Deum esse, & esse Dei sint idem realiter, tamen non sequitur, si aliquis deductiue cognoscit Deum esse, quod propter hoc intuitiue cognoscat esse Dei, & per consequens, etiam non sequitur, quod intuitiue cognoscat. deitatem.

Ad secundum dicendum, quod humanitas Christi aparet damnatis glorificata. Ad probationem, dicendum ad minorem, quod quamuis videre humanitate Christi glorificatam sit amicis Christi delectabile, tamen inimicis Christi non est delectabile, sed potius afflictiuum, & conristabile. Nuc autem ita est, quod damnati sunt maxime inimici Christi: ergo non delectantur in illa visione, quia naturale est cuilibet malo, & peruerso tristari i gloria sui inimici. Et si aliquis homo in hoc delectatur, hoc magimputandum est gratiae, quam naturae. Quod autem damnatis appareat in iudicio humanitas Christi glorificata hoc expresse ponit August. primo de trin. Dei. Visio clari tatis eius, communis erit bonis, & malis.

Et si obbiicitur per illud loan. Videbunt in quem tramsnxerunt, super quo verbo dicit glosa, quod in ea carne ve turus est, in qua crucifixus est.

Respondeo, quod vtique videbunt, in quem transfixerunt: sed non videbunt eum sub apparentia infirmitatis, sed ad terrorem eorum videbunt eum in apparentia, & existentia claritatis, & maiestatis. Etiam quamuis in eadem carne venturus sit, quantum ad substantiam, non tamen.

Quantum ad easde qualitates, quia quamuis illa caro hapuerit qualitates passibilis corporis, quando fuit crucifixa, tamen in iudicio habebit qualitates impassibilis corporis.

Articulus 2

De iudicii postremi locali spatio

ARTICVLVS II De iudicij postremi locali spatio.

QVANTVM ad secundum articulum dicendum, quod locus iudicij videtur esse in valle losaphat, & circa huiusmodi vallem. Istud satis apparet in loel, vbi dicit dominus, In tempore illo, cum conuertero captiuitatem luda, & Hierusalem, congregabo omnes gentes, & deducam eas in vallem losaphat, & disceptabo cum eis ibi. Et infra eodem. c. ait, Consurgant, & ascendant gentes in vallem losaphat, quia ibi sedebo, vt iudicem omnes gentes in ci cuitu. Et sequitur ibidem, quantum ad signum praecedens iudicium, Sol, & Cuna obtenebrati sunt, & Stellae retraxerunt splendorem. Et circa finem eiusdem. c. quantum ad remunerationem bonorum dicitur, In die illa stillabunt montes duleedinem, & colles fuent lacte. Vbi, per monte stillantes dulcedinem, possumus intelligere ipsam deitatem cum tribus diuinis personis. Sed, per colles lacte flue tes Christi humanitatem integratam ex vnione purissim corporis, & animae rationalis, vt sic obiectum nostrae beatitudinis assimiletur terrae promissionis, quae dicitur lactet& melle manare, quatenus oues dominicae a damnandis haedis sequestratae ad dexteram iudicis collocatae ingrediendo, & egrediendo, pascua valeant reperire, pascuscilicet intus in deitate creatoris, & pascua similiter fori in humanitate Saluatoris. Et quantum ad afflictionem malorum, subditur ibidem, AEgvptus in desolationem erit &Idumaea in desertum perditionis. Quia omnes damna biles peccatores, vel peccauerunt ex timore male humiliante, & rationem obfuscante, vel ex amore turpiter inflammante, ficut patet per P. Augustinum super illo verbo, Incensa igni, & suffosa, ab increpatione vultus tui poribunt. Quorum primi intelligi poterunt per AEgvptum quae interpretatur tenebra, & alij per ldumaeam, quae interpretatur terrena, rufa, aut sanguinea.

Et si dicitur, quod ista vallis propter sui artitudinem non possit capere omnes in illo iudicio iudicandos

Respondeo, quod non erunt omnes in illa valle, sed etiam circa vallem, & superius in aere erunt electi, & maxime perfecti cum ipso iudice, secundum gradum suae dignitatis, & excellentiae nobiliter collocati. Forte etiam dicetur contra illud, quod dictum est de solis, & lunae obtenebratione, quia eclipsis solis, & eclipsis lunae, numquam possunt esse simul, quia eclipsis soli fit per inter positionem lunae inter nos, & solem: & ideo fol non potest eclipsari, nisi luna existente in maxima coniunctione cum sole. Econuerso vero eclipsis Cunae fit per interpositionem terrae inter Solem, & Lunam, nisi enim vmbra terrae prohiberet radios Solis contingere Cunam tunc Luna non eclipsaretur: igitur luna non potest eclipsi ri, nisi buna existente in maxima distantia a Sole. Sicui igitur Cuna non potest simul esse in maxima coniunctio ne cum Sole, & in maxima distantia a Sole: sic non potest simul esse eclipsis Solis, & Cunae.

Respondeo, quod quamuis eclipsis ex cursu natural proueniens, contingat modo iam dicto, & per consequens naturaliter numquam simul possint concurrere eclipsi Solis, & Lunae: tamen per Dei potentiam supernaturalem potest Sol simul eclipsari cum Funa, quandocumque placuerit ipsi Deo. Cum igitur Sol, & Cuna circa extremum iudicium eclipsentur, per supernaturalem Dei potentiam ideo instantia nihil concludit contra scripturam supradictam. Nam sicut tempore passionis Christi, per supernatu ralem Dei potentiam Sol fuit eclipsatus in plenilunio Luna existente in maxima distantia a Sole, vt testatur beatus Dionysius, & etiam patet ex scripturis, prout alias deduxi: sic etiam continget simul eclipsis Solis, & Lunae an te horam examinationis extremae.

Articulus 3

Utrum possit ab aliqua creatura sciri certa hora extremi iudicii

ARTICVLVS III Vtrum possit ab aliqua creatur sciri certa hora estremi iudicij

QVANTVM ad tertium articulum, pono duas conclusiones

Prima est, quod aliquacreatura, puta anima Christi di certo cognoscit diem, & horam extremi iudicij

Quia anima Christi, quamuis non cognoscit omnia per diuinam posentiamfieri possibilia, tamen cognoscit omnia fienda, vt probau. lib. 3. dist. 14. art. 5. sed hora extremi iudicij est de numero fiendorum: ergo &c

2 Praeterea, omnes doctores concedunt, quod anima Christi non proficiet in cognoscendo: ergo necessario habent concedere, quod nunc de certo cognoscit diem, & horam extremi iudicij. Consequentia patet, quia quando venerit illa hora, tunc de terto cognoscet eam: igitui si nunc non cognosceret eam tunc ex euentu illius horae proficeret in cognitione.

Forte dicetur, quod antecedens istius rationis repugne his, quae dixi lib. 3. dist. 14. art 4. conclusione tertia, vbi videbar dicere, quod Christus habuit scientiam de rebus acquisitam, ad quod videtur sequi, quod Christus profecerit in scientia, cuius oppositum habetur in antecedente istius rationis, ergo &c

Respondeo, quod hic nulla est contradictio: quia hic nego animam Christi proficere in cognoscendo, sic quod aliqua incipiat cognoscere, quae prius non cognouit, sed in tertio libro dixi, quod anima Christi in tempore acquisiuit habitus scientificos, quorum tamen obiectaa prim; instanti suae creationis perfecte cognouit per habitus infusos, ac etiam cognitione verbi. Propter quod Christus non incepit cognoscere ex habitibus acquisitis, quod prius non cognouit, quamuis aliquo modo in tempore cognouerit, quo modo prius non cognouit.

1 Forte adhuc dicetur, quod isti conclusioni contradicat textus scripturae, vbi ait saluator. De die autem illo, vel hara, nemo scit, neque Angeli, qui sunt in coelo, neque filius

2 Praeterea, Christus non audiuit a patre, quando ista hebeat esse: ergo non videtur scire quando huiusmodi hora debeat esse Consequentia patet, quia quaecunque Christus, secudum quoed homo nouit, illa a patre audiuit. Antecedens probatur, quia Christus dixit discipulis, Omnia, quae cunque audiui a patre meo, nota seci vobis. Sed quando ista hora sit ventura non notificauit eis, quia quantum ad hoc dixit eis. Non est vestrum nosse tempora, vel momenta quae pater posuit in sua potestate, ergo videtur, quod determinationem istius horae, a patre non audiuerit

Sed ista non concludunt Quia ad prudentem iudicem spectat discernere, & cognoscere, quando suum iudicium velit celebrare, vt patet ex dictis superius. Et ipse est prudentissimus, quia secundum Apostolum, in ipso sunt reci diti omnes thesauri sapientiae, & scientiae Dei: ergo &c

Ad primum igitur dicendum, quod filius dicitur, inquan tum homo est, non scire horam illam cognitione naturali, ex hoc tamen non habetur absolute, quod non sciuerit. vel adhuc non sciat huiusmodi horam: quia, & si non cognitione naturali, tamen cognitione, seu scientia visionis cognoscit horam illam, & omnia alia, tam facta, quam fienda. In tali enim scientia anima Christi aequatur verbo diuino, sicut patet per glosam Apoc. 5. super illo verbo; dignus est agnus, qui occisus est, accipere sapientiam &c¬ vbi secundum glosam iste agnus scilicet Christus, secundum quod homo est, habet cognitionem omnium, sicut ipsum uerbum, cui vnitus est. Quae glosa verissima est, supposito duplici temperamento. Quorum primum est, vt Iy omnium non extendat se ad possibilia fieri, quae cognoscuntur a Deo scientia simplicis notitiae, sed solum ad facta, & fienda, quae cognoscuntur scientia visionis, Secundum est uod Iy sicut, non sit nota similitudinis, vel aequalitatis in te nsiue, sed solum extensiue, quia quamuis notitia anim; Christi, quo ad facta, & fienda, aequetur cognitioni uerbi extensiue, puta quantum ad numerum scitorum, tamen quantum ad modum cognoscendi in infinitum, deficit ab ea quia eadem cognita in infinitum clarius, & perfectius co gnoscit ipsum verbum, quam cognoscat anima Christi.

An secundum, nego antecedens. Ad probationem, ditendum ad maiorem, quod ly omnia, non distribuit absoluti omnia, & singula a patre audita, sed solum talia audita, qua ad salutem, & informationem discipulorum spectabant & ideo dato, quod determinationem istius, horae discipuli non reuelauerit, ex hoc tamen non sequitur, quod huiusmodi determinationem a patre non audierit, quia reuelatio horae praedictae ad discipulorum salutem non spectauit

Conclusio secunda est, quod probabiliter teneri potest nullam aliam creaturam, excepta anima Christi determinate cognoscere horam predictam, absque speciali Dei reuelatione.

1 Nam eo ipso, quod hoc pater posuit in sua potestate, vt patet Actuum. 1. ideo nulla pura creatura hoc scire poterit, nisi a Deo sibi fuerit specialiter reuelatum. 2 Praeterea, fi illam horam de certo nosceret aliqua treatura, excepta anima Christi, & hoc sine speciali De reuelatione, vel nosceret eam cognitione naturali, vel ci gnitione beatifica, qua res videntur in verbo, seu in diuina essentia. Primum dici non potest, quia nec anima Christi naturali cognitione noscit illam horam, vt sancti doctores dicunt. Et patet etiam ratione, quia quod aliqua an ma cognoscit cognitione naturali, ad illius notitiam ceterae animae eiusdem speciei possunt attingere ingenio ni turali. Sed nullius hominis anima indagatione naturalis ingenij ad notitiam istius horae vmquam potuit perueni re Sene quidem aliqui presumptuosi Astrologi de hoc se intromiserunt Sed vt experimento didicimus, omnes ex rum calculationes penitus defecerunt. Nec secundum di ri potest, quia Mar. 15. notitia istius horae excluditur a Angelis, qui in coelo iunt, de quibus non est dubium, quit visione beata videant diuinam essentiam, seu verbum. Et confirmatur, quia nulla creatura cognitione beata cognoscit omnia futura contingentia relucentia in diuina essentia, excepta anima Christi: ergo nulla creatura cognitione beata cognoscit horam extremi iudicij. Consequentia patet, quia quantum ex auctoritatibus scripturae, ac etiam sanctorum doctorum dictis percipere possumus, in ter omnia futura nullum ita secretum esse videtur, sicut hora praedicta. Antecedens autem probatum est ex dictis lib. 3. dis. 14 artic. 3. Verumtamen istud antecedens multas patitur instantias, ad quas ibidem respondi, & etiam tangere propono de ista materia dis proxima sequenti, ideo de his transeo pro praesenti

Articulus 4

Utrum peracto estremo iudicio corpora coelestia realiter alterari poterunt

ARTICVLVS IIII. Vtrum peracto estremo iudicio corpora coelestia realiter alterari poterunt

VANTVM ad quartum articulum dicendum, licet celum proprie non alteretur, inquantum a teratio est quidam motus suceessiuus, quo qualitas realis acquiritur, tamen large loquendo de alteratione, inquan tum omne illud dicitur alterari, quod nunc aliter se habet, quam prius, sic coelum circa extremum iudicium, dupliciter alteratur, scilicet priuatiue, & positiue, quia mutatur de motu ad quietem mutatione priuatiua, & de mino ri luciditate, seu claritate, ad maiorem claritatem mutatione positua, & vtraqe istarum mutationum pro illo sta tu congruit ipsi coelo.

Nam motus celi deseruit ad generationem istarum rerum inferiorum, & principaliter ad generationem hominum, propter quos cetera generantur. Sed circa extremum iudicium cessat generatio hominum, vt fide tenemus: ergo congruum est protunc etiam cessare motum celi. Quam uis autem pro tunc cesset hominum generatio, tamen augetur electotum delectatio, & lumen delectat oculos, iuxta illud Eccl Quam dulce lumen & delectabile oculis videre solem: ideo augmentabitur lumen celi, vt etiam oculi corporales ipsorum electorum in eius intuitu delectentur,

bed quamuis ista sint vera, & dictis sanctorum conformia, vt apparet in littera circa finem istius distinctionis, tamen satis apparentet potest argui contra ea

Et primo, contra illud, quod dictum est de motu sic¬

Tempus non cessabit, ergo nec motus coeli cessare po terit. Consequentia patet, quia tempus est numerus motus secundum prius, & posterius, vt dicitur. 2. physi. Et loquitur ibi Aristoteles de motu coeli. Sicut igitur nulla res potest manere, cessantibus partibus suae diffinitionis: sic tepus non potest manere, cessante motu coeli. Antecedens probatur, quia si tempus desineret esse, tunc vel illa definitio mensuraretur tempore, vel instanti. Si tempore tunc tempus esset, postquam desiisset esse. Si instanti, tunc cum omne instans sic sit terminus teporis praeteriti, quod e est principium futuri, sicut patet. 2. physi. igitur post illud instans, in quo supponitur desinere tempus adhuc maneret tepus, puta tempus futurum, cuius huiusmodi instans esset principium. Et confirmatur, quia post iudicium, homines mouebutur, & loquentur: vel ergo isti motus mesurabuntur, & tunc necesse erit dare tempus, quia tempus est propria mensura motus; mesuratum autem non pot esse sine sua propria mensura, vel non mensurabuntur, & tunc erunt immensi, & per consequens, essent infiniti ergo &c 2 Praeterea, si Sol staret, & non moueretur circa terram, tunc alterum emisperium perpetuo maneret obscurum. Consequentia patet, quia sicut in nostro emisperio est noctis obscuritas, Sole existente in altero emisperio, sic in illo emisperio esset perpetua obscuritas, si Sol perpetuo staret super isto emisperio. Sed consequens videtur esse falsum, quia post iudicium, tunc partes mundi non mutantur in peius sed in melius, vt apparet ex dictis sanctorun in littera.

Praeterea, quando mundus melioratur, tuc celum non priuabit sua naturali perfectione, sed motus est naturalis perfectio celi, & vt dictum est, mudus in fine meliorat. ergo &c

4 Praeterea, motus coeli est coelo naturalis: ergo numquam coelum potest ad hoc peruenire, quod quiescat perpetuo. Antecedens patet ex his, quae dixi lib. 2. dist. 14. artic. 1. conclus. 2. Consequentia probatur: quia quandocur que alicui rei vnum oppositorum conuenit naturaliter, tunc eidem rei alterum oppositorum non potest conuenire nisi violenter: Sed motus, & quies, sunt opposita: ergo supposito, quod moueri conueniat coelo naturaliter, tunc quiescere non poterit sibi conuenire, nisi violenter Sed nullum violentum potest esse perpetuum, ergo &c

s Praeterea, ponere quandoque motum coeli cessare, videtur esse contra veritatem sacrae scripturae; ergo hoc nullatenus est ponendum. Antecedens probatur, quia in Oen. dicitur Fecit Deus duo luminaria, luminare maius vt praeesset diei, & luminare minus, vt praeesset nocti. Et ibidem dicitur, iant luminaria in firmamento coeli, vt diuidant diem, & noctem, & sint in signa, & tempora, & dies, & annos, Haec non possunt obseruari sine motu coeli; ideo &c. Item in Qenes: dicitur Cunctis diebus terra sementis, & messis, frigus & aestus, aestas, & hyems, nox, & dies, non requiescent

3 Praeterea, ubi motor non lassatur, ibi motus perpetuatur; Sed motor celi non lassatur, cum sit separatus a materia. Hanc rationem innuit Arist. 5. metaph. & 2. de cae. & mun¬

Preterea, contra illud, quod dictu est de augmento lucis, pot argui sic. Non minus lux coelestis facit ad generationem istorum inferiorum quam motus coelestis; igitur si posi extremum iudicium cessabit motus celi, popo cessationem gene rationis, tuc eadem rtione debet cessare lux, & per consequens non augebitur, sed potius minuetur, & corrumpetur.

S Praeterea, lsaias exprimens finalem statum mudi. co e sui libri, ait ad quemlibet electum, Non erit tibi amplius Sol ad lucendum per diem, neque splendor lunae illuminabit te, sed erit tibi dominus in lucem sempiternam ergo non videtur, quod lux augeatur

Sed ista non concludunt 1 Quia post verba iam dicta subdit lsa. Non occidet vltra sol tuus, & luna tua non minuetur: Sed si coelum, & sidera mouerentur, tunc planum est, quod Sol occideret, & etiam Cuna propter accessum ad solem minueretur.

2 Item, lsa. 30. dicitur, Et erit lumen lunae sicut lumen Solis, &lumen Solis erit septempliciter, sicut lux septem dierum. Ex quo euidenter habetur augmentum lucis ci ca finem mundi

Ad primum igitur dicendum, quod sicut est duples mensura motus, sic est duplex tempus. Supposito enim motu coeli, tunc quilibet motus citra primum motum dupliciter mensuratur. Vno modo, mensura intrinseca, & sic cuiuslibet motus propria distensio dicitur sua mensu ra. Alio modo, mensura extrinseca, & sic tempus, secundum quod est numerus motus primi mobilis, de quo tempore oquitur Aristotel. 2. physic. est mensura cuiuslibet motus. Prima mensura dicitur tempus proprium cuiuslibet motus: sed secunda dicitur tempus commune. Et haec distinctio expresse habetur a Simplicio in commento super lib praedicamentorum, vbi ait, quod sicut duplex est rocus, scilicet proprius, & communis: sic eodem modo duplex est tempus, scilicet, proprium, & commune. Et subdit, quod licet huiusmodi tempus proprium non inueniatur plane traditum, tamen necesse est assignari. Et istam eadem distinctionem temporis innuit Qilbertus in com mento super li, de consolatione Doetii, dicens, luxta numerum rerum, quae durant temporibus, est temporum numerus, quorum tamen aliqua decedentium, vel succedu tium continuatiuo, & simul essendi consortio vniuntur, ac per hocmulta tempora vnum tempus, vt vuus mensis vna dies; Quasi dicat, licet sint plura tempora propria ipsarum terum temporalium, tamen omnibus huiusmodi propriis temporibus simul existentibus respondet vnun tempus commune. Sicut enim vnus motus primi mobilis, quo coelum, semel circumuoluitur, correspondet omnibus motibus inferioribus, qui fiunt inferius, durantei sa reuolutione, sic tempus vnius naturalis diei, quod es mensura intrinseca illius reuolutionis, correspondet, tat quam mensura extrinseca, omnibus istis particularibus distensionibus quae distentiones sunt tempora propria in trinsece mensurantia istos motus inseriores, quorum mora, seu duratio continuabatur per vnam diem naturalem. Et sicut iam dixi de die: sic eodem modo imaginandum est de durantibus per momentum, vel per horam, per mosem, vel per annum, seu per quamcuque aliam quamuiscuque breuem, vel longam protensionem. Ista etiam est in tentio beati Augustiui lib confes. vbi arguit illos, qui dicunt solum motus coelestium corporum esse tepora: Nam vt ibidem dicit, si cessarent motus coelestes, & mouerentur aliqua alia, adhuc esset tempus, mensurans huiusmodi motus. Et eodem libro ait Augustinus, quod tempus non est aliud, nisi distensio motus. Et eandem diffinitio nem temporis ponit Algaxel in sua meta. & Simpliciu super praedicamenta, Cum igitur distensionem, quae est in trinseca cuilibet motui, possimus considerare, seu concipere, etiam posito, quod primus motus non esset: ideo bea tus Augustinus lib praedicto, tangens historiam, quae scribitur losuae. 10 ait, Nemo mihi dicat motus coelestium cos porum esse tempora: quia cuiusdam voto, dum bellum perageret, sol stabat, & tempus ibat. Quasi dicat Augusti nus. Supposito, quod illud bellum non fuerit mensuratum pro tunc mensura communi, quae est tempus, de quo loquitur Aristot. 2. physi tamen non defuit ei mensura propria, & intrinseca, quae potuit dici tempus. prout tempus dicit distensionem propriam, & intrinsecam culuslibet motus

His praemissis, dico ad formam argumenti, quod licet antecedens sit verum accipiendo tempus pro mesura pro¬ pria, & intrinseca cuiuslibet motus, tamen vt sic, consequentia est falsa, quia illud tempus non habet necessariam dependentiam a motu coeli, nisi motus, cuius est mensura intrinseca, dependeat a motu coeli dependentia essentiali, & necessaria. Ad probationem consequentiae patet, quia non procedit de tempore, quod est distensio propria & intrinseca motus inferioris, de quo dixi antecedens es se verum, sed procedit de tempore, quod est distensio motus primi mobilis, de quo loquendo, antecedens est falsum. Et quia antecedens sub illo sensu probatur: ideo ad probationem illam dicendum, quod huiusmodi definitio mensurabitur instanti, illud tamen instans ita erit terminus temporis praeteriti, quod tamen non erit initium ten poris futuri, sicut in principio creationis mundi erat vnum instans, quod ita fuit initium temporis futuri, quod tamen non fuit terminus alicuius temporis praeteriti. Nec dictu Aristot. quo dicit, quod omne istans sic est terminus temporis praeteriti, quod est initium futuri, est verum, cum, repugnet catholicae fidei, qua tenemus mundum quandoque incepisse, ac etiam quandoque desinere esse. Ad conm firmationem patet per iam dicta, quia omnes huiusmodi motus mensurabuntur mensura intrinseca, quamuis non mensurentur mensura extrinseca, quae pro tunc cessabit, cessante motu coeli: Sicut enim pannus est in se mensus & finitus propria extensione suae quantitatis continue dato, quod nullus esset baculus, seu vlna, quo, vel qua extrinsecus per coextensionem mensuraretur: sic in proposito &c. Est etiam aduertendum, quod li. 2. dist. 2. q4.1. aliua dixi de tempore, quae omnia intelligenda sunt de te pore, quod superius dictum est tempus commune: quia le illo praecise fuit ibi sermo.

Ad secundum, nego consequentiam. Ad probationem dicendum, quod secundum Iydorum, & alios sanctos doctores, sol stabit in oriente, & luna in occidente post diem iudicii, & ideo non solum illuminabunt istud emisperium; sed etiam aliud. Etiam stellae erunt tunc mirae claritatis, & luminositatis & aqua maris, quae in alio emisperio occupat totam terram, erit tunc limpidissima, & splendida, tam quam cristallum, & ideo propter reuerberationem radiorum a stellis refractorum super ipsam aquam, erit acr illius emisperii valde illuminatus

Ad tertium dicendum, quod motus non est perfectio coeli, nisi in ordine ad alterum, puta, in ordine ad generationem istorum inferiorum: & ideo cessante generatione istorum inferiorum, tunc quies erit de perfectione conli, & non motus, ideo &c

Ad quartum dicendum, quod motus, absolute loquendo, non est naturalis coelo, vnde secundum Auic. coelum nec mouetur naturaliter, nec violenter, Sed motus coeli ro tanto dicitur celo naturalis, quia supposito, quod caelum moueatur ab intelligentia, tunc magis est aptum ad hoc, quod moueatur motu illo, quo nunc mouetur, scilicet motu circulari: Nam cum nec sit graue, nec leue; ideo supposito, quod moueat, naturale est sibi quod moueatur circa medium, & non ad medium, sicut grauia, vel a medio, sicut leuia. Et eodem modo quies absolute non est sibi naturalis. Sed supposito, quod intelligentia desinat mouere caelum, tunc naturale est sibi, quod quiescai circa medium; Et ideo talis quies potest esse perpetua, quod nullatenus est violenta. Ad probationem antecedentis dicendum, quod cum iam dicto moderamine sunt illa, quae ibi dixi de motus coeli naturalitate intelligenda, sicut etiam ibidem patet. Ad formam etiam argumenti dicendum, quod concesso antecedente cum praedicto moderamine, tunc neganda est consequentia. Si autem antecedens accipitur absolute sine huiusmodi moderamine, tuno antecedens non est verum

Ad quintum nego antecedens: Ad probationem dice dum, quod omnes illae auctoritates sunt intelligendae, quantum ad decursum rerum, & ordinem a Deo institutum vsque ad completam generationem omnium electo tum, qua generatione completa, tuc salua veritate sacrae scripturae, oia cessabut, quae in istis auctoritatibs exprimunt

Ad 8. dicendum, quod licer maior esset concedenda, supposito, quod ille motor naturaliter moueret, & ex ni eessitate naturae, sicut aliqui philosophi intellexerunt de motore celi:tamen si mouet libere, & contingenter, tuns non est vera, quia propter sui libertatem. pot a mouendo & a motione desistere, quandocumque sibi placuerit, vel quando Deo placuerit, cuius amore mouetur ad mouendum, quia vt patet. 12. meta, primum mouens mouet alias intelligentias, Vt desideratum, & amatum. Cum igitur motor coeli non moueat ex necessitate naturae, sed libere propter amorem primi motoris: ideo quamuis non lassetur, tamen cessabit a motu quandocumque placuerit ipsi Deo, cuius amore mouet

Ad septimum dicendum, quod quamuis lux non mi- nus, quam motus faciat ad generationem, tamen etiam facit ad sanorum oculorum magnam delectationem: igitur cessante generatione, adhuc debet lux manere, & au geri, vt in ipso corporales oculi ipsorum electorum valeant delectari

Ad octauum dicedum, quod quamuis dominus, quamtum ad beatitudinem essentialem, sit pro tunc in lucem sempiternam cuilibe: electo, a sempiterno lumine sua essentiae creando lumen gloriae in mentibus beatorum, vt sic impleatur illud psal. Apud te est fons vitae, & in lumine tuo videbimus lumen, & quantum ad hoc, nec sol nec luna illuminet electos, tame n quantum ad delecta. tionem suorum corporalium oculorum, erunt sol, & luna, & omnia coelestia svdera in tua claritate mirabiliter augme tata. Nec etm lsa ibi negat lumen solis, & lunae, sed solum negat modum lucendi, scilicet cum noctis interpositone, quia pro tunc non lucebit solus sol per die ita, quod splendor lunae, & ceterorum Svderum luceas per noctem, sed omnia ista simul lucebunt per die, quia tunc habebimus diem vnam, quae erit sempiterna

Ad argumentum principale, dicendum ad minorem, quod licet coelum non possit alterari, & suscipere peregrinas impressio nes ab agente naturali, eo, quod in coelo non sit ratio seu potentia seminalis passiua, hoc tamen potest ab ipso Deo, eo, quod in coelo sit ratio, seu potentia obedientialis passiua, qua potentia in coelo, & ex coelo omne illud potest fieri, quod placet ipsi Deo¬

PrevBack to TopNext