Circa textum 2
Circa textum 2
EREVIS ET DILVOIDA diuisio totius contextus prologi Magistri sententiarum, quae ad distinctam, &o perfectam intellectionem eiusdem plurimum confert.
"CVPIENTES" &c. Praesupposita notitia, & declaratione causarum libri senten ad formam tractatus accedo, in qua attenditur libri diuisio. Diuiditur iste liber in dua partes. Nam primo praemittit Magister huic operi prologum, seu prooemium. Secundo exequitur tractatum ibi, veteris, ac nouae legis. Quantum ad primum est aduertendum, quod satis communiter in scientiis prologix antes, circa addiscentes eorum doctrinam tria intendunt. Nam primo eos alliciunt, vt sint beneuo. li. Secundo, vt sint attenti. Tertio, vt sint dociles. Primi fit satis congrue, si auctor ipsius scientiae praemittit suam humilitatem. Secundum, si ostendit tractandae materia arduitatem. Et tertium, si innuit suae scientiae ordinem Nam sicut superbia doctoris consueuit displicere discipulis, & per consequens facit eos maleuolos: sic eius humilitas placet ipsis discipulis, & facit eos beneuolos. Et sicut materia communis, & facilis contemnitur a studentibus; & per consequens reddit eos vagos: sic materia ardua, & difficilis diligenter attenditur, & facit eos sollertes & at tentos. Et sicut doctrina confusa, & inordinata indocilen reddit hominem, & tortuosum: sic econuerso doctrina on dinate tradita reddit hominem docilem, & studiosum Hunc igitur modum communem Magister in praesenti prologo obseruando tria facit. Nam primo praemittit uam numilitatem. Secundo ostendit praesentis operis dis ficultatem. Et tertio indicat istius scientiae ordinem, vt ratione primi reddamur beneuoli: ratione secundi diliger tes, & attenti: & ratione tertij dociles, & studiosi. Secundapars incipit ibi, Ardua scandere. Tertia ibi, Horum igitur Deo odibilem. Prima diuiditur in duas partes; Quia primo ostendit suam humilitatem secundum se Secundo in exteriore comparatione, ibi, Cum paupercula. Caxophilacium dicitur a gaxa, quod est diuitiae, & philasse, quod est conseruatorium quasi diuitiarum conseruatorium. Et ideo gaxophilacium domini ad praesens significat sacram scripturam: in qua thesautri scientiae & lapientiae Dei sunt absconditi, & conseruati. Sequitur illa pars, Ardua scandere, in qua Magister sentenreddit nos attentos, & hoc ex praesentis operis difficultate; & diuiditur in duas partes. Nam primo ostendit praesentis operis, seu tractatus difficultatem ex tracta dorum eximia sublimitate. Secundo ex inuidorum nimio dolo, ibi. Quamuis non ambigamus. Quantum ad primum est aduertendum, quod tanta difficultas erat circa materiam istius libri, quod magister aliquo modo retrahebatur, ne librum inchoaret, & quandoque econuerso attrahebatur, vt ipsum inciperet. Igitur magister illud bellum cogitationum suarum describens, primo simu ponderat attrahentia & retrahentia. Secundo ostendit causam victoriae, per quam attrahentia vincunt retrahentia, Secunda ibi, Quam vincit xelus. Quo ad primum iterum est sciendum, quod tria fuerunt impedientia, & re trahentia magistrum ab isto, opere, scilicet stupor aggrediendi, labor exequendi, & timor deficiendi. Econtra fuerunt tria ad illud opus magistrum attrahentia si oblatio diuini adiutorip & delectatio praemij, & affectio proficiendi. Et secundum hoc magister tria facit: quia primo ponit primum retractiuum, cum suo opposito attractiuo. Se¬ cundo ponit secundum attractiuum cum suo retractiuo. & tertio ponit tertium, Secunda ibi, Delectat nos: Tertia, ibi, Desidcrium hortatur. Quaelibet istarum partium. posset diuidi in attractiuum, & retractiuum, & partes patent. Sequitur illa pars, Quam vincit &c. vbi magister. ostendit causam victoriae ipsorum attrahentium. Causa vero istius victoriae erat caritas, seu amor. Et quia duplex est amor siDei, & proximi: ideo primo magister ascribit hanc victoriam caritati Dei. Secundo caritati proximi, ibi, Non valentes studiosorum. Quia magister dicit in lit tera penultimae particulae istius lectionis, quod vult theo. ogicarum inquisitionum abdita aperire. ldeo quaero hac quaestionem,
On this page