Text List

Circa textum 1

Circa textum 1

EDIT AETS SVS VoCEM. Abacuch 3. Oloriosu doctor Aug. diui nae naturae super nam dignitatem. & rationalis creturae aeternam felicitate consideras & de ciuitate dei si ait, nomo ita cretus est, vt prid, quod in eo precellit, a tingat ad illud, quod cuncta praecellit, idest, vnum verum optimum, sine quo nulla natura subsistit, nulla doctrina instruit, nullus vsus expedit. Ipse quaeratur, vbi nobis secura sunt omnia: ipse cerntur, vbi nobis certa sunt omnia: ipse diligatur, vbi nobirecta sunt omnia. Et eandem sententiam confirmans Pi tonicorum testimonio, immediate sequenti cap. ait sici Platonici plerique dixerunt, verum Deum esse rerum a corem, veritatis illustratorem, & beatitudinis largitori Hanc eandem veritatem tangeus Aug. circa principiun sibri de cognitione verae vitae sic ait, Profecto naturam r tionalem ad hoc solum factam constat, vt factorem suum vo rum Deum intelligat, intelligendo diligat, diligendo in eo, quod est aeterna vita, aeternaliter beate viuat. Ex quibus omnibus aperte colligitur, quod vera beatitudo an mae rationalis haberi non potest, nisi ipsa anima cuncta ereata transcendens, soli suo creatori tamquam suae bea ritudinis largitori, ex intimo cordis affectu finaliter conn iongatur : Nunc autem ita est, quod ats docet, & natura fimiliter protestatur, exttemum extremo non coniung fine medio, teste etiam P. Dionvsio in de Angelica hio tat Ordinatissima terum distributio, lege diuinae prous dentiae sic dignoscitur esse disposita, quod infima per mi dia reducuntur in suprema. Cum igitur rationalis anima & ipsa natura diuina sint in genere intelligibilium, duo extrema maxime a se inuicem distantia: quia haec est pura potentia, illa autem actus purus, prout in alia facultate euidentius declaratur. Sequitur igitur necessario, quod sine gratioso medio diuinitus inspirato animam supernturaliter eleuante, puram suam potentialitatem actiuan te, & per consequens potentiam animae obiecto diuino aliqualiter conformante: praedictum actum purissimum in sua propria claritate anima rationalis non possit beat fice contemplari, Considerata enim anima, quo ad sua pura naturalia, tunc verificatur illa apostolica sententia, qua de isto actu purissimo dicitur, quod lucem inhabitat inac cessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videro potest. Propter quod P. August. 1. de trin sic ait, Humane mentis acies inualida, in tam excellenti luce figi non valet, nisi per iustitiam fidei nutrita vegetetur. Nec mirum; quia sicut se habet oculus vespertilionis ad lucem solis sic se habet animae nostrae intellectus ad ea, quae sunt mnifestissima in natura, vt dicitur 2. metaph. Vnde etiam Anselmus prosol. causam tantae distantiae & improportio nis praedictorum duorum extremorum inquirens, sic ait, Curi domine, cur hoc, quod te videre non possumus sicuti es; tenebratur oculus infirmitate sua, an reuerberatur fulgo re tuo: Et respondet ibidem dicens. Sed certe tenebratu in se, & reuerberatur a te: obscurat sua breuitate, & obruitur tua immensitate: vere conteritur angustia sua, & vincitur amplitudine tua. Sicut igitur aliquis existens in tens pris & caligine, quod visu non potest percipere, illud mo diante voce ipsius rei quaesitae nititur indagare: sic anima rationalis carcerali clausa custodia molis corporalis; qua diu peregrinatur a domino in huiusmodi caliginoso, & tenebroso ergastulo, inhabitans domum luteam, & terrenum habens fundamentum, cernens se respectu diuinae claritatis naturali cognitione deficere pro statu presentis miseriae, ipsi sacrae theologiae firmissime debet inniti, tamquam uoci propriae eius, cui beatifice desiderat inherere. Sic enim per varia sacrarum scripturarum volumina dilectum suum inquirens, quasi vocem eius iugiter insequendo, dilectum ita quaesitum, quantum uiscunque absconditum in intima abysso suorum secretorum reuelata tandem facie poterit speculari. Nam in iam dict discursus termino, pallio vetustatis deposito, animarationalis dicet id Cant. inueni quem diligit anima mea tenui eum, nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae, & in cubiculum genitricis meae. Et bene dicit in domum matris, id est, in domum supernae deita eis, quia in studio scripturarum, quasi in voce exultationis & confessionis transibit in locum tabernaculi admirabilis vsque ad domum Dei Rectus igitur ordo ad beatitudinem procedendo, hic esse videtur, vox dilecti audiatur primitus in scriptura, & ipse denique videatur in diuina sua natura. Quem ordinem videtur ipse Iob obseruasse, cum vltimo sui libri cap. ait, Auditu auris audiui te, & nunc oculus meus videt te. Vnde & in termino vie, aeterna scilicet beatitudine existentes dicere possunt illud psalmi. Sicut aud iuimus, sic vidimus in ciuitate domini virtutum. Sicut enim metallum prius ignitur, & laxatur, quam in debitas formas transfundatur ab artifice; sic homo studiosus sacrae scripturae deditus, ignito Dei eloquio prius in seipso debet liquefieri & deinde reuelata Dei visione in supernae deitatis imaginem clarifice transformari: vt sic precedenter liquefactus veraciter dicere possit illud cant 3 Anima mea liquefacta est: vt dilectus meus locutus est Et subsequenter transformatus dicat cum Apost. Nos at e tem reuelata facie gloriam Domini speculantes in eans dem imaginem transformamur a claritate in claritatem.

Ex dictis hucusque duo principaliter habemus: quorum primum est, quod anima rationalis non potest esse beata nisi ad apertam Dei visionem fuerit eleuata. Secundum est, quod ad huiusmodi visionem nullatenus eleuatur, ni si prius vocem Dei in scripturis fideliter sequatur. Et qua vocem eius audire non possumus, nisi ipse loquatur; ideo ne anima rationalis a via veritatis ex carentia istius diui nae vocis erraret, sed potius recto tramite, duce Dei voce ad vitam aeternam mearet: pater misericordiarum, & Deus totius consolationis, pater, inquam, luminum, a quo Decedit omne datum optimum, & omne donum perfectum. cuius vox, seu verbum est lucerna pedibus, & lumen semi tis cuiuslibet animae fidelis. Hic inquam pater, pro nostra obtinenda salute, ex abysso cordis sui verbum bonum erum ctauit: cum vocem suam, scripturam. ssacram, Patribus in spirauit, & nobis in sacro canone eam communicauit. Et hoc est quod Abacuch propheta insinuauit, cum dixit. DEDIT AEVSSVS VOCEM SVAM, vbi supra

In quibus verbis dupliciter exponendis, scriptura sacri canonis nobis omnibus in ea studentibus proponitur dupliciter commendanda. Primo, vt vniuersaliter considerata in nouo, veterique testamento spatiosissime dilatata. Secundo, vt specialiter consignata, & a magistro De tro in libus sent compendio ordinatissime compilata

Quantum ad primum ad praesens dicere possum, quod in verbis praeassumptis, ipsa scriptura sacra quadrupliciter commendatur. Primo a munificentia copiosa magnifice largitiua. Secundo ab eminentia prodigiosa mirifice contentiua. Tertio a luculentia generosa clarifice lustratiua Et quarto a profluentia deliciosa m ellifice refectiua. Ratione primi, verba sacri eloquij sunt insignita decore inaestimabilis dignitatis. Ratione secundi, sunt custo dita tonore impenetrabilis difficu ltatis. Ratione tertij sunt ex polita splendore inobumbrabilis claritatis. Et ratione quarti sunt emellita dulcore inconsummabilis bonitatis lstorum primum est ostensiuum principij ipsius sacrae scripturae originaliter productiui: secundum insinuat iuum materialiter subiectiui: tertium monstratiuum formaliter processiuil, & quartum exhibitiuum finaliter affectiui. Munificentia copiosa magnifice largitiua, ostensiua principij sacri eloquij originaliter productiui, notatur, cum praemittitur DTD1 T. Eminentia prodi¬ giosa mirifice contentiua insinuatiui principij sacri eloquij materi aliter subiectiui, innuitur cum annectitur A R TS S VS. Luculentia generosa clarifice lustratiua, monstratiua principij sacri eloquij forma liter processiui ostenditur, cum tertio postpo nitur votem. Sed profluentia deliciosa mellifice refectiua, exhi bitiua principij sacri eloquij finaliter affectiui intelligitur, cum vltimo subinfertur S VVM¬

Dico ergo primo, quod munificentia copiosa magnifice lar gitiua, ostensiua principij sacri eloquij originali ter productiui, notatur ibi, cum praemittitur DEDIT Nulla enim creatura veram sapientiam dare potuit: quia ipsa non habuit, teste ipso Iob, qui 28. sui lib cauaestionem mouet in hunc modum. Vnde ergo venit apientia, & quis est locus intelligentiae: Et respondens simmediate dicit. Abscondita est ab oculis omnium uisentium, volucres quoque coeli latet. Perditio, & mors dixerunt, Auribus nostris audiuimus famam eius, deus intelligit viam eius, & ipse nouit locum illius. Ipse enim fines mundi intuetur, & omnia, quae sub coelo sunt, respicit. Cum igitur nihil det, quod non habet, a nulla creatura postulare debemus sapientiam, sed a solo creatore, dicentes cum Salom. Da mihi domine sedium tuarum assistricem sapientiam. Et infra in eod. cap. Mitte illam de coelis sanctis tuis, & a sede magnitudinis tuae, vt mecum sit, & mecum laboret: vt sciam uid acceptum sit coram te. Omnis enim sapientia a domino Deo est, & cum illo fuit semper, & est ante aeuum. Ipse enim creauit illam in Spiritu sancto, & vidit, & dinumerauit, & mensus est, & effudit illam super omnia opera sua, & super omnem carnem secundum latum suum: & praebet illam diligentibus se., lbidemSi enim ipse philosophus, propter dignitatem humanae sapientiae dixit i. metaph. quod iuste putatur non huma na fore possessio, solus enim Deus habet hunc honorem quanto magis haec sacratissima Dei scientia a solo Deo dicetur immediatissime dependere: lgitur sicut ait Augustinus. 8. de trinitate in prooemio, Deo supplicandum est deuotissima pietate, vt intellectum aperiat, quo possit mente cerni essentia Veritatis. Propter quod dicitur lac. 1. Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulei Deo, qui dat omnibus affluenter, & non improperat & dabitur ei item soan. 5. dicitur, Dedit nobis sensum.i. scripturam, vt cognoscamus Deum verum, & simus in vero filio eius, item Sapien. 7 Optaui, & datus est mi- hi sensus, inuocaui, & venit in me spiritus sapientiaeldeo dominus, spiritualiter intelligendo, loquens de scriptura sua sancta, ait, Dedi te in lucem gentium, vt sis salus mea vsque ad extremum terrae. Et quia dixit ile sapiens, Danti mihi sapientiam dabo gloriam, Ideo sicut dicitur t coeli & mundi, laudare habemus Deum vnum creatorem praeeminentem proprietatibus rerum Laudemus igitur Deum in ternario numero, vt dicitur ibidem, dicentes cum Apostolo, Soli Deo honor & gloria in saecula seculorum.

Dixi secundo, quod eminentia prodigiosa mirifice con tentiua, insinuatiua principij sacri eloquij materialiter ubiectiui innuitur, cum annectitur AE Vs SVs. Tanta enim est profunditas istius sctipturae benedictae ratione subiecti, siue causae materialis, quod merito, vt sic, abysso comparatur, Propter quod dicitur. Abyssus sicut vestimentum amictus eius. Sicut enim vestimentum abscondit, & a nostra contemplatione caelat illud ipsum, quod velat, sic diuina claritas propter eius abyssalem immensitatem respectu oculorum nostrorum operitur ana gogicis velamentis, iuxta quod ait Diony. in de Ang. hierarch. Neque enim possibile nobis est aliter intueri diuinum radium nisi veritate sa crorum velaminum, ana gogice circumuelatum. Super quo verbo ait Hugo ibidem in commento. Quemadmodum infirmi oculi solem nube tectum libere conspiciunt, qui eius coruscum lumen uideren on possunt, sic diuinum radium oportet e s sc circumuelatum, vt ipsum intelligamus. Vnde propter istius abyssi inattigibilem profunditatem quaeritur. Profundum abyssi quis dimensus est, & sapientiam Dei praecedentem omnia quis inuestigauit: Cui quaestioni respodens sapientia increata, dicit. Qirum coeli circuiui sola & profundum abyssi penetraui. Hoc enim non potest ali qua creatura, teste Apostolo, qui ait. O altitudo diuitiarum sapientiae & scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, & ininuestigabiles viae eius. Vbi Apostolus primo praemittit suam admirationem di. O alt. Secundo admirationis rationem, Altitudo sapientiae, & scientiae Dei. Tertio rationis confirmationem. Quam incompre. &c.

Dixi tertio; quod luculentia generosa clarifice lustratiua, monstratiua principij sacri eloquij formaliter processiui ostenditur cum tertio postponitur vocem. Haec enim vrox per sui luculentiam, & claritatem, omnes studiosos insequentes perlustrat admirabili claritate. Vnde loan12. scribitur. venit ergo vox de coelo. di. Clarific aui, & iterum clarificabo. q. d. In veteri testamento clarificaui Prophetas, & Patriarch. & in nouo clarificabo cunctos studiosos christicolas. Et quid mirum, quod ipsa clarificat cum de ipsa dicatur. Clara est, quae numquam marcescit sapientia, & facile videtur ab his, qui diligunt eam. Et ibid. Vapor est enim virtutis Dei, & emanatio quaedan claritatis omnipotentis Dei sincera: & ideo nihil coinquinatum in illam incurrit. Candor est lucis aeternae, & peculum sine macula Dei maiestatis, & imago bonitatis illius. & cum sit vna, omnia potest : & permanens in se omnia innouat, & per nationes in animas sanctas se trans fert, amicos, & prophetas constituit. Et sequitur paucis interpositis. Est enim haec speciosior sole, & super omne stellarum dispositionem, luci comparata inuenitur prior. sili enim succedit nox; Sapientiam autem non vincit malitia. Dicit dominus de ista sacra scriptura Ego feci vt in coelis idest in coelestibus mentibus oriretur lumen indeficiens. Et bene dicit indeficiens, quia sicut dicit Cassio. in quadam epist. Sapientia violentia non aufertur, antiquitate non corrumpitur, absconsione non minuitur, communicatione multiplicatur. De hac etiam sacrae scripturae claritate loquitur Alanus in li. de planctu naturae, sic dicens. Sapientia diuina super omnem possessionem praeeminet, per quam nobis conscientiae thesaurus secretis penetrabilibus mentis innascitur, fructus aeternae dilecionis acquiritur. Haec est sol, per quem mentis lumen diescit, cordis oculis in tenebris clarescit. Haec in caelestem terrenum hominem in Deum deifica mutatione couertit. Vnde ait Greg. in quodam cantico ecclesiastici officij, Vox clara ecce intonat, obscura quaeque increpat pellantur eminus somnia ab aethere Christus promicat.

Dixi quarto, quod profluentia deliciosa mellifice refe ctiua, exhibitiua principij sacri eloquij finaliter effectiui intelligitur, cum subinfertur suam. Suum enim est pronomen relatiuum. Vnde dicunt grammatici sic. ls suu ipse sui referunt: sed cetera monstrant. Et ideo hoc pronomen Suam refert hoc nomen Vocem ad illum, a quo originaliter descendit. Et vt sic aperte implicat causam finalem, quae suae bonitatis affluentia est omnium refecti ia, ratione cuius affluentiae poterimus ei dicere illud sonet vox tua in auribus meis, vox enim tua dulcis &c Vnde lsa. sic dicitur, Consolabitur ergo dominus Sion & consolabitur omnes ruinas eius, & ponet desertum eius quasi delicias, & solitudinem eius quasi hortum dominigaudium, & laetitia inuenietur in ea, gratiarum actio, & vox laudis. Vnde vocis istius, vt sua vox est scilicet Dei, attendens Aug. suauitatem t confess. sic ait. Ecce aures cordis mei ante te domine, aperi eas, & dic animae meae: Salus tua ego sum: curram post vocem hanc, & apprehendam te, noli abscodere a me faciem tuam. Propter enim multifariam consolationem vocis suae vt sua vox est, loan cum vidisset faciem eius lucere, sicut sol lucet in virtute sua, dixit de voce sua. Et vox illius tamquam vox aquarum multarum idest consolationum diuersarum. In hac enim voce omnes spirituales animae humanae delectatio nes vnitissime recluduntur, teste Hieron. in suo breuiae rio super psalt. vbi exponens illud verbum psal. 147. Ex adipe frumenti satiat te, sic ait. Pinguis est enim sermo diuinus, & habet in se omnes delectationes: & sicut aiuat ludaei quod manna quandocumque comedebant, secunlum voluntatem cuiuscumque sapiebat in ore. Et quafi eandem sententiam ponit lsi. 1. de sum. bon. dicens de criptura sacra. Pro vniuscuiusque intelligentia Variatur, sicut mana pro singulorum delectatione varium saporem habebat. Et sic patet de prima expositone verbi princialiter introducti.

Exponendo autem secundo modo verba praelibata, dico quod quattuor in eis denotantur, quibus quattuor libri sententiarum potissimc commendantur. Ad cuius declarationem est breuiter aduertendum, quod ille venerabilis doctor, & magister quadruplicem in genere, quamuis multiplicem in specie ponit considerationem, iuxta librorum suorum quadrifariam distinctionem, Considerat namque magister Detrus primo diuinorum secretorum sublimissimam condicionem. Secundo cunctorum creatorum sufficientissimam productionem. Tertio summorum, & infimorum mirabilissimam coniunctionem Quarto multorum infirmorum efficacissimam curationem. Et vt sententia primi libri ostenditur laudabilis, & gloriosa ex indagatione eminentissimae maiestatis: Sententia secundi commendabilis, & speciosa ex consideratione liberalissimae potestatis. Sententia tertij, amicabilis, & gratiosa ex innuitione immensissimae caritatis. Sententia quarti, desiderabilis, & fructuosa ex estensione clementissimae pietatis. Diuinorum secretorum condicio sublimissima, ex qua sententia primi libri redditur laudabilis & gloriosa, intelligitur, cum dicitur abyssus. Cunctorum productorum creatio liberalissima, ex qua sententia secundi libri est commendabilis & speciosa, innuitur, cum praemittitur dedit. Diuisorum disiunctorum coniunctio mirabilissima, ex qua, sententia tertij libri est amicabilis, & gratiosa, cognoscitur, cum tertio subiungitur vocem. Sed ipsorum infirmorum curatio virtuosissima, ex qua sententia quarti libri est desiderabilis & fructuosa, infinuatur, um vltimo postponitur suam. Dico ergo primo, quod diuinorum secretorum condicio sublimissima, ex qua sententia primi libri redditur laudabilis, & gloriosa, nelligitur, cum dicitur abyssus. In primo namque lib abyssus abyssum inuocat in voce cataractarum, puta abyssus ssentialis vnitatis inuocat idest intus vocat, siue perfecte considerat abyssum personalis trinitatis in voce idest in expressione cataractarum idest diuinarum personarum. Hoc enim non potest aliqua creatura: quia certa lege, & gvro vallabat abyssos. Difficile enim inuestigamus ea, uae in terris sunt, & quae in prospectu sunt, inuenimus cum labore: quae in coelis autem sunt quis inuestigabita quasi dicat, hoc erit nimis difficile, quodammodo imossibile: puta scientifice perscrutari ea, quae sunt in coelis sanctissimae Trinitatis. Hic enim, qui scrutator est maie statis, opprimetur a gloria. Vnde 8. Hilar. de trin. iuxta rin. difficult atem imminentem circa scientificam perscrutationem aeternae trinitatis attendens, sic ait. Mihi n sensu labes est: in intellectu stupor est: in sermone, non iam infirmitatem, sed silentium confitebor: immensum st, quod exigitur: incomprehensibile, quod videtur: extra significationem sermonis est, extra sensus intentionem, extra intelligentiae capacitatem, & quicquid vltra quaeritur, non annunciatur, non attingitur. non tenetur: verborum significantiam rei ipsius natura consumit : sensus contemplationem imperspicabile lumen obcoecat. Licet autem illud abyssale mvsterium nullus vmqummortalium ad plenum potuerit penetrare: tamen sicut riuuli fontium de cacumine montium in abyssum conuallium solent emanare, uibus in infimis constituti poterunt recreari: sic incomrehensibilis altitudo sanctissimae trinitatis: apud quam st fons vitae, in cuius lumine videbimus lumen illuminas mrrabiliter a montibus aeternis, quibusdam claritatis suae stillicidiis stillantibus super terram ipsius humani cordis, suos studiosos, & deuoros, quo ad intelligibil em consueuit mirabiliter illustrare: & quo ad concupiscibilem delectabiliter inflammare: quia vt dicitur in psal. Adaquauit eos velut in abysso multa, in qua scilicet abysso, inebriabimur ab vbertate domus suae, & torrente volupratis suae potabit eos. Vnde praedictorum stillicidiorum perlustrationem simul & delectationem persentiens, Au quasi in extasi positus in libs sollilo, sic clamat Olumen verum, lumen sanctum, lumen delectabile, lumen admirabile, lumen superlaudabile, quod illuminat oculos angeiorum, ecce video, gratias ago: ecce video lumen celiinterlucet in oculis mentis meae radius desuper a facie luminis tui; & laetificat omnia ossa mea. O si perficeretur in me: auge, quaeso luminis auctor: auge, quaeso, quod intus lucet in me: dilatetur, obsecro, dilatetur ex te. Ei paucis interpositis subdit. Olumen meridianum illuminans omnem mundum, cuius lux implet mundum: vaeh illis oculis, qui te non vident: sol illuminans caelum & terram: vaeh caligantibus oculis, qui te videre non pos sunt. Ad cuius luminis plenam perceptionem aeterne. s. vitae consolationem, nos perducat ipse consolator cunctorum dominus dominorum, qui viuit, & regnat in saecula saeculorum, Amen¬

Back to TopNext

On this page

Circa textum 1