Text List

Circa textum 4

Circa textum 4

IN HAC AVTEM LTTERAE particula, huiusce facultatis. ordo insinuatur

HORVM IGITVR DEo odibilem &c. Postquam magister ostendit operis sui difficultatem, qua reddit nos attentos: in ista parte ostendit huius scientiae ordinem, quo reddit nos dociles, & studi osos. Et diuiditur in duas partes. Nam primo ostendit processum istius scientiae esse debite ordinatum. Secundo reducit lectorem ad capitulorum ordinarium: ibi, Vt autem quod quaeritur. Prima in duas. Quia primo innuit modi sui procedendi ordinationem. Secundo, quia nullus ita ordinate procedit, quin deficere possit: ideo magister desiderat legentium correctionem. Secunda, ibi, In hoc autem tractatu. Prima diuiditur in tres partes, quia primo, quo ad iam dicta praemittit suam intentionem, Secundo adiungit dictorum epilogationem, Et tertio, ex predictis infert vnam rationabilem conclusionem. Secunda ibi, in quo dominicae. Tertia ibi, Non igitur debet hic labor. Quantum ad primum, est aduertendum: quia inordinatio in aliqua scientia, quandoque ex quattuor contingit Primo, si in huiusmodi scientia falsitas non impugnatur. Secundo, si veritas non commedatur. Tertio, si assumitur dubium, quod sufficienter non robatur. Quarto, si partium suarum distinctio debite non assignatur. Ergo per oppositum magister volens ostendere scientiam libri sententiarum fore nobiliter ordiuatam quattuor facit. Primo namque ostendit, quod per ipsam falsitas impugnatur, Secundo, quod in ipsa veritas exaltaturTertio, quod testimonijs veritatis sufficienter roboraturQuarto, quod partium suarum distinctio debite assignatur. Secunda ibi, Et lucernam veritatis. Tertia, ibi, Ex testi monijs veritatis. Quarta ibi, in quattuor libris distinctum, Circa finem illius prologi quaero.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum 4