Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

An voluntas, de potentia Dei ordinaria, obiecto fruibili ab intellectu apprehenso necessario fruatur.

Quaestio II An voluntas, de potentia Dei ordinaria, obiecto fruibili ab intellectu apprehenso necessario fruatur.

VTRVM SECVNDVM ordinem, quem nunc credimus a Deo institutum, obiecto fruibili apprehenso per intellectum necesse sit ipsam voluntatem frui. Et videtur, quod non, quia potentia essentialiter libera, necessitari non potest: quia quod necessitatur, violentari videtur: sed voluntas est potentia essentialiter libera, ergo &c.

Contra omnis virtus appetitiua necessario videtur ab petere id, in quo consistit summa eius perfectio, maxime cum id actualiter fuerit sibi ostensum: sed in fruitione vltimi finis consistit summa perfectio voluntatis, ergo &c

Dicendum, quod duplex est fruitio : scilicet incompleta, qua fruimur in via; & completa, qua fruimur in atria. Et secundum hoc ponam quattuor conclusiones: puta duas quo ad primam fruitionem, & duas quo ad secundam fruitionem

Prima conclusio, quod pro statu viae obiecto fruibili apprehenso per intellectum sub ratione vltimi finis, de necessitate voluntas fruitur eo, fruitione viae, non tamen necessitate coactionis, sed necessitate naturalis immutationis,

Secunda conclusio, quod licet sic sit, per se loquendo er accidens tamen voluntas potest ab illa necessitate resilire

Tertia conclusio, quod obiecto fruibili clare viso id patria, per se loquendo, necesse est voluntatem frui fruitione patriae.

Quarta conclusio, quod nec per se, nec per accidens a tali fruitione voluntas in patria potest se auertere.

RESOLVTIO. Determinatur tandem, quod voluntas, per se loquendo, de potentia Dei ordinaria obiecto fruibili ab intellectu apprehenso necessario fruatur: cum tamen in via ab huiusmodi actu se se per accidens possit subtrabere, licet in patria ita necess ario fruatur vt neque per se, neque per accides, ab illa fruitione se queat auert ere.

prima conclusio. Quod pro ctatu viae obiecto fruibili apprebenso perintellectum, sub ratione vltimi fiis, de necessitate voluntas fruitur eo fruitione viae, non tamen necessitate coactionis sed necessitate naturalis. immutationis,

PRimam conclu. probo sic. Actus qui est alicui poten tiae simpliciter naturalis, vt sic est sibi simpliciter necessarius: sed ostensa beatitudine, siue vltimo fine ipsi voluntati, voluntas naturaliter amat, & desiderat ipsam quod quidem desiderium est quaedam fruitio viae : ergo necessario fruetur ea. Maior patet: minorem prodo: quia ille actus, qui consequitur totam speciem, est simpliciter naturalis, desiderium beatitudinis, seu vltimi finis actu apprehensi, consequitur totam speciem voluntatis: ergo &c. Maior est nota, & minor patet tam per philosophos, quam per sanctos. Per philosophos quidem, quia dicitur in principio ethicorum, quod omnia bonum apperunt: sec nihil est, quod tam complete habeat rationem boni, situt vltimus finis: ergo &c. Item ait Doetius, qued inserta est nobis naturaliter veri, bonique cupiditas. Item secundum Aug. 8. de tri. Natura compellit omnes ad volendum beatitudinem, & immortalitatem: quia omnes interrogati respondent statim ista se velle. Et 13. de trini, dicitur, "beati esse omnes volunt". Et infra, "Ista vera est, & examinata certa sententia, beatos esse omnes homines velle" Et sequitur, "Hoc veritas clamat, & natura compellit, quam summe bonus, & immutabilis creator indidit". Id autem est necessarium, quod est idem apud omnes: tale enim immobile est vt dicitur 10, ethicorum.

2 Praeterea, sicut id, quod est malum realiter, & apparenter, se habet ad prosecutionem, sic id, quod est bonum cealiter, & apparenter, se habet ad refutationem: sed illud nullatenus potest desiderari : ergo illud nullatenus potest refutari: sed obiectum fruibile est bonum realiter & apparenter, ergo &c. quod autem nulla prosecutio, vel desiderium esse possit respectu illius, quod est malum, tam existenter, quam apparenter, patet per Seatum Dio. de diuin nom vbi ait, quod nullum agens aspiciens ad malum, agit quod agit

Praeterea, finis acceptus in sua totalitate, magis est appetibilis, quam acceptus in quacumque sua parte: secesse, & viuere, quae sunt partes vltimi finis integraliter sumpti, appetuntur necessario, iuxta illud 9. ethic. Esse& viuere est omnibus eligibile, & amabile: ergo totus finis, scilicet ipsa beatitudo includens esse, & viuere, & pmne aliud bonum nece sario diligetur.

Praeterea, non minor reperitur ordo in motibus spi ritualibus, quam in motibus corporalibus, sed omnes motus corporales mutabiles, & difformes reducuntur ad vnum motum vniformem, vt patet 8. physicorum, ergo omnes motus voluntatis respectu eorum, quae sunt ad fi- nem, qui sunt mutabiles, reducentur in motum, qui est in finem, tamquam in motum necessarium, & maxime vniformem.

3 Praeterea, 2. physic: dicitur, quod sicut se habet prin tipium in speculabilibus, sic se habet finis in agibilibus sed intellectus speculando necessario tendit in principia, nec potest principiis non assentire, vt patet 1. posteriorum, & 2. metaph ergo voluntas in agendo, & diligendo necessario tendit in finem.

e Praeterea, praesentatum per intellectum voluntat sub ratione summi boni, omni carens defectu, ab ipsa vo untate non potest refutari: sed obiectum fruibile est huiusmodi, ergo &c 3 Praeterea, illud, participatione cuius voluntas vult omne, quod vult; illud non potest voluntas non velle: vltimus finis, seu obiectum fruibile est huiusmodi; quia omne bonum a nobis volitum, citra obiectum fruibile, est quaedam participatio illius obiecti.

Sed contra illa conclusionem sunt specialiter duo doctores. Quorum primus arguit sic¬

Voluntas potest se auertere ab actu suo, mediante potestate, quam habet super actum intellectus: ergo & immediate potest se auertere ab actu suo. consequentia atet per sanctum Augustinum, qui primo libro retracta. tionum ait. Nihil est tam in potestate voluntatis, quam ipsa voluntas

2 Praeterea, agens necessarium eadem necessitate remouet prohibens, qua agit, sicut patet de graui descendente: sed voluntas non semper secundum posse suum re mouet prohibens fruitionem vltimi finis, puta non considerationem intellectus, cum tamen posset intellectum manu tenere in consideratione vltimi finis.

3 Praeterea, quicquid necessario requiescit in aliquo sibi presente, hoc necessario tenet illud, nec dimittit, nisi violenter auferatur : graue enim existens deorsum non definit illud ibi, nisi violenter inde auferatur, sed voluntas in statu viae delectata in vltimo fine sibi ostenso per intellectum, non necessario retinet finem, cum tamen se posset firmare in eo, imperando intellectui suam considerationem, ergo &c.

Praeterea, agens de necessitate agit secundum vlti mum potentiae suae: quia sicut actus non est in potestati sua, sic nec modus agendi: sed vltimo fine apprehenso, non semper experimue, nos ipsum secundum totum nostrum conatum ardentissimo amore diligere¬

3 Praeterea, quandocumque potentiae sunt subordi natae, si necessitas fuerit in superiori, necessitas erit in omnibus aliis, sed voluntas est superior in toto regno animae, & mouet intellectum ad considerandum de fine, ergo si ipsa necessitatur respectu finis, tunc etiam intellectus necessitabitur ad confiderandum de fine, cuius oppositum experiniur.

Secundus Doctor arguit ad hoc idem sic 1 Illud non desiderat volunitas necessario, in quo defectum boni reperit, & rationem alicuius mali, sed obiectum stuibile, fiue summrum bonum apprehensum in vni uersali, siue quomodocumque, citra notitiam intuitiuam est huiusmodi, ergo &c. probatur minor, quia apprehersum in vniuersali apprehenditur obscure, & per consequens nec est satians, nec quietans 2 Praeterea, sub tali actu non est voluntas necessario qui potest impediri, & causaliter & deliberate, sed stante actuali apprehensione vltimi finis, actus voluntatis circa ipsum quandoque casualiter impeditur: alias legens primum, vel decimum ethicorum, in quibus tractatur de vltimo fine, semper actualiter appeteret vltimum finem; quod minime experimur. Potest etiam impediti deliberate: quia desiderium finis potest concipi sub ratione impeditiui inquisitionis Veritatis circa vltimum finem, ec quod secundum philosophum in lib ethic. affectati non pene vident verum 3 Praeterea, in nullo immobilitatur voluntas, nisi quietetur in eo; sed in vltimo fir e sic apprehenso in via voluntas non quietatur, ergo &c 4 Praeterea, nullus amor concupiscentiae est necessarius in voluntate, nisi amor amicitiae, ex quo oritur ille amor concupiscentiae, sit necessarius, sed amor amicitiae. ex quo oritur concupiscentia, & desiderium vltimi finis; non est necessarius, ergo &c. Maior patet: quia dato opposito, tunc effectus esset necessarius, & causa continvens, quod est impossibile: probatur minor; & primo quod desiderium vltimi finis sit quidam amor concupiscentiae. quia non appetitur, vt aliquod viuum, quod possit amoro mutuae amicitiae complacere, sed appetitur vt quaedam perfectio, & bonum ipsius appetentis: nunc autem ita est, quod omnis talis concupiscentia habet ortum ex amore, quem quis habet ad seipsum: quia amor est contintens & in nostra potestate, alioquin non possemus nos plus, vel minus amare, nec caderet virtus, nec vitium in tali amore, quo nos ipsos amamus, cum virtus sit habitus electiuus; nec posset homo seipsum contemnere proptei Deum. Et propter dictas auctoritates Aug. & Dion. superius introductas, dicit primum doctor s. Seotus, quod respectu vltimi finis in vniuersali apprehensiper intellectum, quamuis voluntas naturaliter inclinetur ita, quod psum velit semper habitualiter: non tamen semper actu elicito vult ipsum, sed potest suspendere actum suum ita; quod non velit ipsum aliquo actu positiuo. Sed illud non valet. quia, cum vnumquodque sic agatur, sicut aptum natum est agi, vt dicitur 2. physic. igitui icut aliquid est in potentia, & aptitudine, sic postea, procedit in actum: & ideo, si volitio finis est in habitu, necessaria ipsi voluntati, coactualiter praesentato, & remote impedimento, quod est non actualis consideratio, huius volitio actu erit necessaria. Vnde ait Dion. de di no. Ad eum, qui est super omnia, extenditur amor vniuscuiusque secundum propriam eius naturam, sed planum est, quod naturalis extensio, vel inclinatio est necessaria, ergo &c

Ad primam ergo rationem primi doctoris dicendum, que consequentia non est bona: quia multa possumus me diate, quae non possumus immediate. In probatione vero est fallacia figurae dictionis: quia proceditur a re ad modum, quod est quasi mutare quid in quale, puta voluntas est in potestate sui ipsius quantum ad rem, & substantiam actus, ergo quantum ad immediationem actus: hoc enim son sequitur: quia licet voluntas immediate habeat libertatem contradictionis respectu eorum, quae sunt ad fi- nem, stante etiam actuali eorum consideratione, hoc tamen non habet respectu vltimi finis, stante & permanente eius actuali consideratione. Alias inuenitur sic¬

Ad primam rationem primi doctoris dicendum quod consequentia non est bona: quia multa possumus mediate, quae non possumus immediate. Ad probationem dicendum, quod si illa auctoritas Augustini applicatur ad pro positum, tunc conmittitur fallacia consequentis: quia non equitur, hoc magis est in potestate illius; ergo immediate est ab illo: quia effectus magis in potestate causae principalis, quam instrumentalis, & tamen est immediatius a causa instrumentali, & secundaria, quam acausa princi¬ pali. Ignis enim genitus immediatius causatur a calore quam a substantia ignis generantis, quamuis magis fit in potestate substantialis sormae, quam caloris, quia causa primaria plus influit, quam secundaria.

Ad secundum dicendum ad minorem, quod voluntas non semper habet plenum posse super remotione illius prohibentis: quia non est in potestate nostra, a quo primo moueatur intellectus : etiam corporalis nostra necessita nos cogit considerare quandoque de alijs, quam de vltimo fine etiam illa maior non videtur esse vera: quia "omnes homines natura scire desiderant" vt patet 1. metaph. & tamen non omnes remouent impedimentum ipsius scire in quantum possunt: quia multi non student tantum, quantum possunt & deberent: nec abstinent a delectatione vo nereorum, quae maximum praestant impedimentum intellectiuae cognitioni, vt patet 7. ethicorum.,

Item quamuis intellectus de necessitate assentiat primis principiis, non tamen eadem necessitate tollit impedimentum illius actualis assensus: quia non semper considerat terminos, & ordinem terminorum

Ad tertium dicendum, quod minor non est vera pro statu praesentis vitae, vbi volubiles patimur cognitiones, & a fan tasmatibus vario modo immutatur noster intellectus nec est in potestate nostra, a quo primum moueatur : etiam corporalis necessitatis inedia, de multis aliis, quam de vltimo fine nos saepe cogitare compellit: propter que velit, vel nolit voluntas pro statu praesenris miseriae, in vltim finis dilectione, se non potest continuare actu semper elicito circa huiusmodi finem. Potest etiam dici ad maio rem istius rationis: quia licet sit vera condicionibus, & circumstantiis eodem modo permanentibus, tamen mutatis huiusmodi condicionibus, non est vera: quamuis enim grauis aqua naturaliter quiescat deorsum, tamen impresso sibi calore tendit sursum. Sic quamuis finem necessario velimus, stante eius actuali consideratione, ista tamen mu tata, cessamus ab eius volitione.

Ad quartum dicendum, quod agens necessarium potest dupliciter considerari, vel simpliciter naturale, vel in his quae agunt a proposito aliquo modo. De primo, maio est vera; ignis enim calefacit quantum potest De secunde non est vera: quia licet omnes homines natura scire des derent, & per consequens necessario, non tamen semper aeque intense desiderant ipsum scire; & licet intellectus necessario principus assentiat; tamen non semper aeque intess assentit: sed quanto magis terminos principiorum, & ordinem huiusmodi terminorum considerat, tanto cum maiori conatu firmius principiis assentit compositis ex talibus terminis, & hoc ceteris existentibus paribus: quod pro tanto adiungo, quia quandoque ex aliquo euentu, ita nigra posset aliquis habere fantasmata, quod terminis conceptis eodem ordine, non tanto conatu ipsis princi buis assentiret, quanto alio tempote, cum sua fantasmata essent clariora. Sic in proposito stante semper actuali, & aequali vltimi finis consideratione, aeque intense appetit voluntas ipsum finem; dummodo cetera sint paria: quod pro tanto dico; quia homo bonus, & deuotus languens & aestuans diuina caritate, aequali existente consideratione in ipso, & in quodam alio, qui vel non habet caritatem, vel non tantam, quantam habet ipse: potest magis intense finem aeque consideratum appetere. Et idem homo vno tpe, quauis inuitus patiens tentationes; aequali actuli existente in suo intellectu finis consideratione, & in affectu aequali, vel etiam maiori caritate quantum ad substantiam habitus, retardatus tamen huiusmodi tentationibus, minus intense fertur in vltimum finem, quam ali tempore, quo huiusmodi tentationibus non laborat. Ei istis bene intellectis soluuntur multa argumenta aliquorum doctorum, quae hic non adduxi ratione breuitatis.

Ad quintum dicendum, quod maior non est vera. Motu enim coeli necessarius est secundum philosophos; & tamen motus inferiores, qui sibi subordinantur sunt contingentes: quia agens necessarium mediante causa secuda com tingente, potest effectum contingentem producere. Vn de naturaliter loquendo, magis econuerso debet sumi maior illa; quia causa inferior aliquo modo habet rationem effectus respectu causae superioris: & quia sicut isti doctores met dicunt: effectus non potest esse necessariu causa existente contingente; ideo conformiter ad dicta eorum loquendo, ipsi dicere debent, quod in potentiis causis subordinatis, si inferior fuerit necessaria, tunc de necessitate oportet superiorem esse necessariam, cum tamen econuerso dicant in illa maiore Ad primam rationem secundi doctoris dicendum, quod minor est falsa: quia fruibile siue beatificum obiectum, quamuis obscure apprehenditur sub ratione summi boni aggregantis in se omnem rationem boni. Sic enim illimundanus philosophus. 5. meth. c. de perfecto appreher dit ipsum dicens. Est enim quoddam ens perfectum vniuersali perfectione, habens in se perfectionem omniuni generum. Et 2. metaph ait Auerroes. Est enim quodd ens per se ens, & per se verum, entitate, & veritate cuius, omnia alia sunt entia, & vera. Et eodem modo: quia bonum, & ens conuertuntur, habet dicere, quod sit per se bonum, & quod bonitate eius omnia alia sunt bona. E ad probationem dico, quod ex illa non quietatione non arguitur aliqua impersectio in illo bono appreheso: qui apprehendens illud bonum sub ratione vltimi finis percipit illam inquietudinem, quam adhuc patitur, non prouenire ex defectu illius boni apprehensi sed magis ex indispositone, & impotentia apprehendentis. Vnde philosophus apprehendens obiectum fruibile sinc omni defectu ait. 1 ethic. Si ergo est aliquod Deorum donum hominibus, rationabile est, felicitatem Dei donum esse. Et sequitur ibidem. Optimum videtur, & diuinum quid, & beatum.

Ad secundum dicendum, quod minor non est vera: ad probationem dico, quod legens librum ethicorum primum vel inquirens veritatem circa finis speculationem; non semper apprehendit vltimum finem, ita quod actu iudicet de ipso sicut de obiecto felicitatiuo, & beatifico: pro quocunque enim tempore sic iudicat de ipso, necessari appetit ipsum, & pro tunc non potest ipsum non amare. Vnde si esset aliquis ita peruersi cordis, quod diceret: se obiectum beatificum non appetere, cum tamen actu iud caret: de ipso modo, quo dixi de illo vtique dicere debe remus, sicut ait philosophus denegantibus primum principium 4. metaph. quod negant ore : corde tamen concidunt. Sic iste negans ore beatitudinem actu apprehensam ordinato rationis iudicio se appetere: appeteret tamen corde. vel dicendum, quod quamuis per hoc probetur, quod talis actus absolute non sit necessarius: tamen non probatur, quin stante hac conditione, puta actuali finis consideratione, ipse sit necessarius

Ad secundam probationem dicendum, quod quamuis affectati affectione mala non bene iudicent, tame affect. ti affectione bona, qualis est affectio vltimi finis, illi opti me iudicant. Ad tertium dicendum, quod maior est falsa: quia per immobilitatem voluntatis, vel intelligis, quod voluntas non potest id non velle, respectu cuius dicitur immobilitari vel quod non possit aliud velle, sed solum illud, vel licet aliud velit; illud tamen, respectu cuius dicitur immobili tari, non potest referre in illud, taquam in maius bonum quia illud reputat summum bonum. Si primo modo; tunc maior est falsa: quia hominis esse sic immobilita eius voluntatem, quod secundum Aug. etiam ipsi damnati per se, & directe non possunt appetere non esse; & tamen ex illo immutabili desiderio non sunt feliciter quietati. Si secudo modo, tunc nec beatus, nec ipse Deus immutabiliter vellet suum obiectum beatificum, cuius op posit ostendetur in tertio articulo. Si enim beatus nihi aliud posset appetere, praeter obiectu beatificu, tunc nullum posset habere praemim accidentale. Quod autem Deus aliqud aliud a se velit, & diligat patet et physice loquendo. Dicitur enim. x. ethic. quod secundum intellectum opo rans, & hunc curans dispositus optime, & amantissimus Deo esse videtur. Et sequitur parum post. Amantissimu ergo Deo erit; ergo sapiens maxime felix. Si tertio modo, tunc adhuc maior est falsa: quia licet immutabiliter desideremus id, quod iudicamus esse summum bonum, & non referibile in aliud maius bonum, tamen quandiu sumus in via, perfecte non quiescimus: quia ipsum perfecte non possidemus: desiderium enim rei nondum habitae, dato, quod impossibile sit non esse, tamen non dat quietum esse: quia desiderium rei non habitae est quidam motus animi, cuius terminus est quies in ipsa re defiderata iam habita, & possessa

Ad quartum dicendum, quod minor non est vera: ad probationem dico, quod amor, quo diligit se homo, non est contigens sed nectssarius, praesupposita actuali consideratione, & recto indicio de se ipso: tamen hoc non obstante, potest se homo plus, vel minus diligere, secundum u est melius, vel minus dispositus, & secundum que magis intense, vel minus intense iudicat de se ipso, & nec virtu nec vitium est in isto amore absolute loquendo: quia v fc amor iste est purissime naturalis: Ex puris autem naturalibus, nec laudamur, nec vituperamur, vt patet in ethicis. In modo tamen istius amoris potest esse vitium, velurtus: quia quamuis amor iste sit necessarius, multi tamen modi possunt esse circa istum amorem, qui sunt contingentes, & in potestate nostra

Sed forte dices mihi, quod multi seipsos occidunt, quo modo illi se diligunt Item multi sancti mortem desiderauerunt, quorum vnus sanctus scilicet Paulus dixit. Cupio dissolui: & esse cum Christo.

Respondeo dupliciter. Primo quia cum dico, quod homo necessario diligit seipsum, loquor de homine vt homo est, sed nunc est ita, quod aliqui sunt peiores hominibus: ficut sunt illi, qui laborant in vitio bestialitatis, de quibus phiolosophus determinat. 7. ethi. Alij autem sunt meliores hominibus: de quibus circa principium eiusdi septimi Hectorem ponens in exemplum ait, quod Priamus i de Hectore, quod non erat filius mortalis hominis, sec Dei, quoniam valde erat bonus. Et sequitur ibidem. Quare quemadmodum aiut, ex hominibus erunt diuini propter nentis excelsentiam. Et de eisdem ait primo ethic. vitorum optimos, & dignissimos beatificamus. Et per hoc tet ad instantias: quia occisor sui, est peior homine rmo peror est bestia, & ideo non mirum, si non diligit IA homo. Cupiens autem dissolui, & esse cum Christo m nelior homine: quia non solum heroicam habet vir nm, quae secundum philosophum hominem facit ditinum, sed etiam perfecte possidet theologicam caritatem, quae transformat amantem in amatum. Secundo possum & aliter soluere, quod occisor sui ipsius non habet rectum iudicium de se ipso: quia malitia super oundans peruertit iudicium rationis, & ideo potest si etire Sed desiderans mori propter Deum maxime se di- ee quia sibi ipsi perfectum bonum appetit. Nam firmitet eredit, quod non ab esse, vel vita recedat, sed post mortem perfectum esse, & beatam vitam possideat. Propter quod beatus August. super iam dicto verbo Apostoli ait veue dissolui, & esse cum Christo multo melius est, vnde idem Apostolus post verba praedicta subdit. Mihi vi nere Christus est, mori lucrum. Et eandem sententiam exprimens beatus Ore. 10. libus mora. ait. Si enim men r intentione in Deum dirigitur, quicqu id in hoc mundo amarum fit, dulce aestimat: omne quod affligit, requi mtat transire per mortem appetit, vt obtincre vitam plenia possit: funditus in infimis extingui desiderat, quo rirtu: summa conscendat

P his inferre possum vnum corollarium contra quos m doctores, qui concedunt iam dictam conclusionem neantum ad finem in vniuersali apprehensum, negan timem eam, si apprehenditur, vel ostenditur in particum pro statu viae: puta, si concipitur Deus in via vt trinus Svnus, tunc dicunt, quod viator potest con non frui: Seo Tconerpitur in vniuersali sub ratione obiecti beatifici,

ator non potest eo non frui¬ lstud non valet, quia secundum hoc fieret vnus svllogismus in debito modo, & figura, cuius ambae praemissae essent verae, & tamen conclusio falsa; quod est impossibile, vt patet 2. priorum. Arguam enim sic. 1 Quandocumque illud, quod est summum bonum, concipitur actualiter, & ostenditur voluntati, tunc voluntas necessario desiderat ipsum, & non potest ipsum non velle; Sed quando Deus concipitur, & ostenditur voluntati vt trinus, & vnus, tunc in rei veritare summum bonum ostenditur ipsi voluntati; ergo &c. Maior est vera etiam secundum doctores istos: quia ipsi vtuntur ea ad probandum primam conclusionem. Etiam minor est vera, non solum a pud theologos, sed etiam apud philosophos. Philolophus enim saepe ponit Deum esse omnium bonorum optimum, tam in ethicis, quam in metaphysica. 2 Item ratio trini, & vnius non est condicio distrahens, & ideo non minuit rationem bonitatis in Deo; ergo si Deus in vniuersali conceptus, habet rationem summi boni: etiam conceptus, vt trinus, & vnus concipitur, vt summe bonus, dommodo concipiatur verus vt Deus.

Secunda conclusio. Quod voluntas per accidens potest obiectum fruibile

sibi ostensum in via non velleVANTVM ad secundum principale dico breuiter

quod voluntas per accidens potest obiectum frui ile sibi ostensum in via non velle¬

Quia illud per accidens potest obiectum fruibile non velle, quod praeter intentionem auertit intellectu a consideratione talis obiecti; voluntas est huiusmodi, ergo &c. Maior patet, quia secundum quod aliquid auertit a cognitione alicuius, secundum hoc etiam auertit a volitione eius; cum bonum cognitum sit obiectum voluntatis. Illud etiam, quod in agentibus a proposito fit praeter intentionem, per accidens fieri videtur. minorem probo: quia voluntas, dum actu vult vltimum finem, ex sua lipertate potest intellectui imperare considerationem alituius alterius rei, non aduertens quod intellectus simul plura, vt plura, intelligere non potest. Intellectus vero talem rem cognoscendo iuxta imperium voluntatis, immediato desinit a cognitione finis; quo facto voluntas auertitur ab eius volitione : cum per se non feratur nisi in cognitum, & de primo ad vltimum seipsam auertit, saltem per accidens a summi boni actuali volitione¬

Tertia conctusio. Quod obiecto fruibili clare viso in patria per selo

quendo, necesse est voluntatem frui

fruitione patriae. VANTVM ad tertium principale dico, quod ob¬

iecto fruibili clare viso in patria voluntas necessario fruetur, & non potest eo non frui quantum de se est Quod addo pro tanto: quia non inquiro hoc, quid fieri ossit per Dei potentiam absolutam : hoc enim superius inquisiui: Haec conclusio potest probari sic.

Quando aliqua potentia secundum se totam exceI denter mouetur ab aliquo obiecto, si talis motio fuerit conueniens, & secundum inclinationem potentiae; tunc potentia de necessitate tendet in obiectum: da oppositum tunc potentia non esset sufficienter mota: & secundum aliquid sui esset non mota, ratione cuius posset se ab isto auertere, & ad aliud conuertere, vel actum suum circa psum suspendere. Sed obiectum beatificum, siue fruibile clare visum excedenter, & sufficientissime mouet voluntatem, quantum ad se totam, & quamlibet rationem sui, tali motione, quae est conuenientissima voluntati; ergo voluntas actu sui perfectissimi amoris, siue actu fruitionis a tali obiecto non pot resilire, sed necessario tedet in iptum

2 Praeterea, obiecto fruibili actu apprehenso cognitio ne viae, voluntas necessario fruitur fruitione viae: ergo ipso apprehenso cognitione patriae non potino frui: consequentia patet per locum a minori affirmatiue, antecedens pro batum est in articulo primo.

3 Praeterea, ab illo voluntas non potest resilire, in quo reperit rationem omnis boni, & penitus nullius mali; obiectu fruibile clare visum est huiusmodi, cum sit Deus ergo &c

4 Praeterea, potentia volitiua non potest se auertere ab obiecto clare viso replente totam eius capacitatem, & omne suum desiderium; obiectum fruibile est huiusmodi, ergo &c.

3 Praeterea, quaecunque virtus finita per sui motionem taliter immutat aliquam potentiam, quod difficile est potentiae resistere tali virtuti; si huiusmodi virtus sumatur infinita, impossibile erit ipsam potentiam motionem tali virtutis abijcere vel resutare: sed voluntas a virtute boni tatis finitae immo apparentis, & modicum existentis mota in via patitur difficultatem ad resistendum: ergo in patria mota a bono infinito clare viso, impossibile ess quod resistat.

e Praeterea, tristitia damnatorum sic mouet voluntatem eorum, quod ipsi non possunt non tristari, ergo gaudium, & laetitia beatorum causata ab obiecto fruibili, sic delectabit voluntatem eorum, quod non possint ad praesentiam talis obiecti non laetari; & ipso per consequens necessario fructur; consequentia patet per locum a minori

3 Praeterea, in statu viae quandoque animus amantis sic rapitur, quod non potest non amare: ergo multo magis in patria.

Sed contra istam conclusionem arguit quidam doctor sic. 1 Prius potest stare sine posteriori, sed visio est natura liter prior fruitione siue dilectione; ergo &c 2 Praeterea, necessitas agendi non potest alicui inesse nisi per aliquod intrinsecum, & in existens principio ipsius actus: sed obiectum clare visum non est aliquid intriuse cum voluntati, ergo non fruetur necessario voluntas propter ipsum 3 Praeterea, vna potentia tantum habet vnum modum agendi: sed modus agendi voluntatis est agere libere, & contingenter; ergo non aget necessario: alias oppositi modi agendi inessent eidem potentiae

4 Praeterea, approximatio agentis ad passum non causat necessitatem, quamuis causare possit actionis intensio nem: sicut patet de igne respectu calefactibilis magis, & minus approximato: sed obiectum sumptum vt clare vi sum, & vt obscure visum non est nisi maior, & minor approximatio ad potentiam, & visum in vniuersali, & obscure non necessitat voluntatem, ergo nec clare visum ipam necessitabit,

S Praeterea, aut ad istum actum volitionis, quem dicis esse necessarium, mouebit obiectum fruibile, aut voluntas, aut vtrumque. Si primo modo, tunc nulla erit ibi necessitas: quia Deus ad nullum actum creatum necessitatur. Si voluntas, non erit ibi necessitas, cum sit potentia libera, Si tertio modo sequitur idem, quod primo

3 Praeterea, caritas Pauli post raptum, fuit principium elicendi actum dilectionis contingenter, & libere; ergo & in raptu; consequentia patet, cum fuerit eadem carita tas. Idem enim manens idem semper facit idem secundo de generatione.

V Praeterea, habitus non mutat potentiam, nec modum agendi eius: sed voluntas, vt voluntas agit libere, & contingenter; ergo quantumcunque eleuetur per caritaten in patria, semper tamen libere aget, & contingenter.

Sed ista omnia procedunt, quasi ex quadam aequiuocatione necessitatis, & libertatis. Quia quaedam est necessit as violentiae, & coactionis, & ista sonat in defectum, nec stat cum libertate, quia vt dicitur s, metaph omne violentum contristans. Alia est necessitas immutabilitatis, quae est quasi quaedam inuiolab ilis adhaesio conuenientis cum conuenienti. Est etiam duplex libertas slibertas con tradictionis, qua possumus hoc, & oppositum, & ista liber tax inest voluntati quantum ad actum electionis respecti eorum, quae sunt ad finem. Alia est libertas eximiae com placentiae : secundum quam innascitur in nobis quaedam placidissima tendentia in obiectum absque omni defectu monstratum, & apprehensum sub ratione perfecti, & vniuersalis boni; & ista libertas non conuenit volunt ati penes actum clectionis: sed penes actum, qui dicitur voluntas: quia haec libertas proprie est respectu vltimi finis, respectu cuius non cadit electio: iuxta illud 3. ethicorum. Voluntas est ipsius finis, electio vero eorum, quae sunt ad finem. Est tamen hic sciendum, quod non pono has duas lipertates voluntatis, quasi duas res intrinsece differentes) sed vnam rem simplicem, quae vel est ipsa natura voluntatis, vel est quaedam nobilissima proprietas ipsi voluntati a Deo communicata: cabiens praedictam distinctionem olum extrinsece penes aliam, & aliam condicionem obtectorum. Licet ergo libertas primo modo sumpta stare non possit cum aliquo modo necessitatis, & secundo modo sumpta stare non possit cum primo modo necessitatis tamen libertatis secundus modus, & necessitatis secundus modus optime se compatiuntur, nec aliqua in eis apparet repugnantia.

His praemissis patet facilius solutio praedictorum. Vnde ad primum dicendum, quod maior sumpta vniuersaliter est falsa. Substantia enim creata est naturaliter prior respectu, quem fundat ad creatorem, & tamen nulla potentia posset fieri sine tali respectu, sicut istemet doctor ponit in suo scripto super quartum sententiarum. Item, numerus est naturaliter prior, quam par vel impar: cum subiectum sit naturaliter prius passione: & tamen nulla potentia potest fieri numerus, qui nec sit par, nec impar, & eodem modo de linea respectu rectitudinis, vel curuitatis, & de triangulo respectu trium angulorum valentium duos rectos; & alias multas illa maior patitur in tantias Concessa tamen tota ratione, nihil plus concluditur, nisi de potentia Dei absoluta, de qua ad praesens nihil quaeritur.

Ad secundum dicendum ad minorem, quod talis necessitatis visio obiecti non est causa per se: sed secundum ordi nem, quem videmus, est causa sine qua non. Vnde talis necessitas inest voluntati per aliquod intrinsecum: quia inest sibi per propriam naturam a Deo sibi datam, licet non conueniat sibi respectu cuiuscunque obiecti, sed re- spectu summi boni.

Ad tertium nego maiorem: quia voluntas diuina est vna potentia, & tamen est principium producendi creaturam, quae contingenter producitur: quia posset non produci, & est principium producendi spiritum sanctum, qui necessario producitur: quia non potest non produci: etiam in minori supponitur quoddam falsum, scilicet quod omne, quod libere agit, contingenter agat: quod tamen non est verum, nisi de libertate primo modo dicta; pater enim & filius liberrime producunt spiritum sanctum: quia per modum amoris, & tamen necessario ipsum pro ducunt non necessitate coactionis: sed necessitate immutabilitatis; non enim spiritus sanctus contingenter procedit, cum non possit non procedere, & tamen libere procedit, cum spiritus sanctus sit amor productus in diuinis;

Ad quartum dicendum, quod falsum assumitur in minori quia summum bonum etiam in via apprenhensum in vni uersali necessit at voluntatem necessitate immutabilitatis, vt probatum est in primo articulo istius quaestionis, & ibidem rationes istius doctoris probantes oppositum solutae sunt

Ad quintum dicendum, quod ista necessitas est ab vtroque Estenim propter obiectum: quia ita sufficienter mouet potentiam, quod ipsa immutabiliter actum fruitionis, sine perfecti amoris elicit circa ipsum. Et similiter est a voluntate, quod ex sua natura hoc het, quod a summo bono mota, delectata sibi complacendo consentiens mutabiliter conquiescat.

Ad sextum dicendum, quod siue caritas Pauli sumatur in raptu, siue post raptum, semper ipsum Deum sub ratione vlt imi finis apprehensum necessario dilexit.

Ad septimum dicendum, quod maior non est vera: quia elicere actum delectabiliter, non minus est modus potentiae circa actum, quam elicere contingenter. Eliceri autem delectabiliter conuenit potentiae per habitum: vt patet. 2. ethicorum. Ad minorem dico, quod in ea, quae sunt citra vltimum finem, voluntas tendit libere, & contingenter: sed in ipsum vltimum finem tendit libere, & necessario necessitate immutabilitatis.

Quarta conclusio. Quod nec per se, nec per accidens voluntas a dilectione siue fruitione vltim, finis potest in patria resilire.

QVANTVM ad quartum principale dicendum, qnec per se, nec per accidens voluntas a dilectione, siuc fruitione ipsius vltimi finis potest in patria resilire: non quidem per se, vt patet ex dictis in tertio articulo prin tipali, nec per accidens: quia non subest aliqua causa, qua re intellectum auertat ab vltimi finis actuali consideratio ne. Si enim voluntas in patria alicuius alterius rei impetabit considerationem, illa tamen non excludet obiecti beatifici claram visionem: quia secundum Aug. tam cognitio rerum in verbo, quae dicitur matutina, quam con enitio in proprio genere, quae dicitur vespertina, simul stare poterit cum visione verbi in verbo, quae est apert isio obiecti fruibilis, quae dicitur meridiana: Hanc auten conelusionem vlterius non probabo ratione breuitatis.

Ad argumentum principale patet per iam dicta: quiarguit de actu coactionis, & non de necessitate immutabilitatis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2