Quaestio 3
Quaestio 3
An beatus vnica dumtaxat ratione in obiectum beatificum tendat
VTRVM beatus in obiectum fruibile, siue beatificu tendat sub vna tantummodo ratione. Et videtur qu non quia obiectum claudens in se diuersas rationes formales irreducibiles ad se inuicem, ex sui natura hoc habet, quod in ipsum tendatur diuersis rationibus, obiectum fruibile est huiusmodi; ergo &e. Maior patet: probo minorem: quia ratio diuinitatis, & relationis, quae includum tur in Deo, qui est obiectum fruibile irreducibiles sunt ad se inuicem: cum diuinitas sit ad se, & non ad aliud, re latione vero ad aliud & non ad se
Contra tendens in obiectum simplicissimum, tendit in ipsum tantummodo sub vna ratione, obiectum sruibile est simplicissimum, ergo &c. Maior patet, quia vbi est rationum diuersitas, non est summa simplicitas. Simplicius enim est, quod est simplex re, & ratione, quam quod ess simplex tantum re, minor etiam est nota, & theologice, & physice. Quod enim Deus sit summe simplex, expresse probatur. 12. metaphysicae. In ista quaestione sunt quattuor videnda
Primo, vtrum obiectum fruibile sub vna ratione moueat tam intellectum, quam voluntatem ipsius beati. Secundo dato que non: videndum est; vtrum ipsam voluntatem beatam moueat sub diuersa ratione in tantum, quoe actus fruitionis possit terminari ad essentiam diuinam, absque hoc, quod terminetur ad personam. Tertio vtrum possit terminari ad personam, sine terminatione ad essentiam. Et quarto vtrum possit terminari ad vnam personm absque hoc, quod terminetur ad aliam.
RESOLVTIO colligitur denique obiectum fruibile non sub eadem ratione mouere intellectum &x volunt atem: licet Beatus ad diuinam personam sint essentia sicuti ad diuinam essentiam sine persanis. actum fruitionis nequeas terminare, nedum possit vna persona frui sint alia.
Articulus 1
Utrum obiectum fruibile sub vna ratione tantum moueat tam intellectum quam voluntatem ipsius beati
ARTICVLVS I Vtrum obiectum fruibile sub vna ratione tantum moueat tam intellectum quam voluntatem ipsius beati
QVANTVM ergo ad primum dicendum est, quod quamuis eadem res indistincta sit obiectum intellectus, & voluntatis, hoc tamen esse non poterit sub ealem ratione.
1 Quia volibile vt volibile, est alterius rationis, quam intellig ibile vt intelligibile, sed obiectum voluntatis est volibile, intellectus intelligibile; ergo &c. Maior patet: quia illa differunt, quorum vnum manet altero non manente: sed manente ratione intelligibilis vt actu mouet ntellectum, non manet ratio volibilis; ergo &c. Maior atet per se: minorem probo. quia idem homo heri intelligens vinum, & volens vinum, hodie intelligit vinum, non uult vinum, eo quod aliqua condicio bonitatis ex parte uini sit mutata, ergo ratio intelligibilis manet actu mouens; & ratio uolibilis non manet actu mouens
2 Praeterea, Deus hodie intelligit huc hominem, puta Sortem: quem etiam heri intellexit; & tamen non amat eum hodie, quamuis eum heri amauerit: ergo ratio amabilis, siue uoli bilis non est ratio intelligibilis. Antecedens patet: quia cessante hodie in Sorte bono mora li, quod heri illi infuit, Deus non amat hodie eum, que heri amauit: consequentiam probo: quia cum in Deo ab inra nulla cadat mutatio; ergo oportet, quod uolitionis cessatio, & intellectionis continuatio, solummodo contingat ex diuersitate rationum obiectalium: quarum vna scilicet ratione uolibilis cessante, cessat quo ad hoc Dei uolitio; altera uero scilicet ratione cognoscibilis permanente, dicitur quo ad hoc Dei cognitio permanere.
3 Praeterea, si idem sub eadem ratione esset obiectum intellectus & uoluntatis, tunc actus intelligendi, & actus uolendi essent eiusdem rationis, & specie non differrent, consequens est falsum; ergo & antecedens; consequentiam probo: quia ut patet 2. de anima actus, distinguitur per obiecta, cum ergo idem quantum ad rem obijciatur intellectui, & voluntati: si etiam idem quantum ad rationem eis obijceretur, non apparet, vnde confingere possemus differentiam actuum ex distinctione obiectorum.
4 Praeterea, Deus intelligit malum culpae, & non vult malum culpae: ergo idem sub eadem ratione non obijcitur intellectui & voluntati; consequentia patet: quia rationes seorsum ab inuicem reperibiles non sunt eadem ratio
1 Quod quandocumque aliquid obiicitur intellectui & voluntati, obiicitur eis sub eadem ratione: quia si sub alia, & alia ratione; aut una contineretur sub alia, aut ambae sub tertia, autm essent aequales, aut simpliciter disperatae. Non primo modo, quia potentiae sunt aeque abstractae, & ideo nec ratio obiecti voluntatis potest continer. sub ratione obiecti intellectus, nec ecouerso: quia in omne illud in quod potest vna, potest & altera. Nec secundo modo: quia tunc non mouerent vt duae distinctae rati nes, sed magis vt vna: quia mouerent secundum conuenientiam illam, quam haberent in illa tertia. Nec tertio modo: quia totum: quod intellectus intelligit, intelligit sub ratione sui obiecti; & omne, quod vult volunta vult sub ratione sui obiecti. Si etiam rationes istae esseni totaliter disperatae, tunc voluntas de necessitate ferretur in non cognitum, & intellectus in non volitum, quod es inconueniens
2 Praeterea, cum voluntas & intellectus feratur in idem obiectum; si sub diuersa ratione mouentur ab obiecto; aut istae rationes differunt realiter, aut sola ratione: Non
Primo modo: quia ens, bonum, & vnum non differunt rea liter vt probat Commentator. 4. metaph contra Auicenam. Nec secundo modo, quia rationes obiectales sunt priores actibus: quos causant in potentijs: sed omnis distinctio roionis est posterior actu intelligendi, cuon sinc ipso fieri non possit. Et confirmatur: quia cum rationes obiectales sint causa actuum realium in potentijs: si tales ratio. nes essent constitutae per actum rationis, tunc sequitur duplex inconueniens Primo quia idem esset causa sui il sius, Secundo, quia ens rationis esset causa entis realis Sed ista non concludunt: quia si idem sub eadem ratio ne esset obiectum intellectus, & voluntatis; intellectus & voluntas essent vna indistincta potentia: saltem quo ac nostram innotescentiam, consequentia patet: quia distit ctio potentiarum, quamuis causaliter non sit ex actibus tamen non cognoscitur a nobis, nisi per distinctionem actuum Et sic etiam intelligendus est philosophus 2. de anima, cum ait, Potentiae distinguuntur per actus. Et quia actus distingui & specificari non possunt, nisi vt sunt ab obiectis sub alia, & alia ratione, vt patet in eodem secundo de an ma, ergo de primo ad vltimum, in distinctam potentiarum notitiam, absque huiusmodi rationum distinctione, nulla tenus poterimus peruenire.
Ad primum ergo dicedum, qu od istae rationes aliquo modo se mutuo consequuntur, aliquo vero modo est in eis excedens, & excessum. Nam si voluntas & intellectus secundum istas rationes comparantur ad sua obiecta poactus proprios, tunc est in eis excedens, & excessum, & hoc maxime in sensu composito: cum hoc verbum es praedicatur tertio adiacens. Nam ego volo me esse regen, non tamen intelligo me esse regem: quia non sum rexi & quod non est, hoc intelligi non potest: vt patet primo posteriorum. Item possum intelligere me esse turbatum. &tamen non volo me esse turbatum.
n sensu etiam simplici intelligere excedit velle quantum ad actum posituum ipsius voluntatis: quia intelligo hy micidium, & tamen non volo homicidium. Sed si vna isti rum potentiarum comparatur ad obiectum secundum rationem obiecti non per actum proprium, sed per actun alterius potentiae: tunc nec est in eis excedens, nec excessum, sed in omni sensu se mutuo consequuntur: quia si intelligo homicidium, tunc ego volo me intelligere ho micidium. Si ego volo me esse regem: ego intelligo mo velle esse regem: & sic de aliis. Patet ergo, quod argumentum procedit ex insufficienti diussione; quia istae rationes proprie loquendo non sunt disperatae: nec vna est vni uersalior alia, sed habent se modo iam dicto
Ad secundum dicendum, quod istae rationes sunt originaliter in obiecto ex naturali foecunditate obiecti, non sunt tamen actu distinctae, nisi cum obiectum praesens fuerit pote tiis supradictis; sed posita tali praesentia sine omni transmutatione facta circa obiectum, huiusmodi rationes, quae potentia fuerunt in obiecto, & indistinctae, sunt actu distinctae: sicut posito, quod non sit actu aliqua magnitudo, nisi vna sola magnitudo pedalis, haec quamuis actu nec sit aequalis, nec inaequalis, ex natura tamen sua potentialiter habet rationem aequalis, & inaequalis: cum possibile sit dare magnitudinem pedalem, respectu cuius habebit rationem aequalis, & tripedalem, respectu cuius habebit rationem inaequalis: quae si ponatur esse actu, tund aequalitas, & inaequalitas, quae in prima magnitudine fuerunt in potentia & indistinctae, sine omni transmutatione facta in tali magnitudine, erunt actu distinctae : posset ergo dici, quod minor non est vera: quia quamuis istae rationes non differant realiter, sicut duo absoluta, differunt tamen vt duo respectiua. Ad probationem dico, quod quamuis fundamentum sit vnum, & indistinctum; tamen respectus reales possunt multiplicari in eodem fundamento, iuxta multiplicationem terminorum huiusmodi respectus terminantium.
Alij dicunt, quod istae rationes, licet materialiter sini idem; differunt tamen formaliter, & ex natura sui. Hanc tamen opinionem non intendo ad praesens tractare vsque ad distinctionem. 8 ibi enim respondebo motiuis eorum, quibus probare nituntur huiusmodi formalitates in Deo & creaturis.
Est etiam alius doc. qui ait, quod obiectum fruibile ad intellectum, & voluntatem dupliciter potest comparari;; sin ratione mouentis, & in ratione terminantis. Primo modo dicit, quod intellectui, & voluntati obiicit se sub eadem ratione Sed secundo modo, sub alia, & alia ratione. Probat primum vnico medio sic¬
Quandocumque aliquod mouens mouet duo mobilia secundum quendam ordinem, puta vnum mediante alio, tunc semper mouet secundum per eandem rationem, per quam mouet primum: sed obiectum fruibi le sic mouet intellectum, & voluntatem ad suos actus, quod volentem mouet mediante intellectu: ergo &c. maior probatur: quia si moueret secundum per aliam rationem tunc non moueret ipsum mediante primo.
1 Quia ab eodem res habet esse & distinctum esse, vt patet 4. metaphysicae, & in pluribus alijs locis philoso. phiae: sed secundum istum docterem obiectum vt habet rationem mouentis causat actum, & ipsum in esse produm cit, & vt terminat, dat sibi distinctum esse: ergo si sub alia, & alia ratione terminat alium, & alium actum: sub alia, & alia ratione mouebit ad alium, & alium actum.
2 Praeterea, Cum isti actus per obiectum mouens cau sati sint in illo priori, quod tu ponis, antequam terminentur, vel sunt aliquo modo distincti vel omnino indistincti. Si primo modo, cum secundum te nulla sit ibi distinctio, nisi a distinctis rationibus: ergo obiectum vt mouens mouet sub distinctis rationibus, & non sub vna tantum vt tu dicis. Si autem illi actus in illo priori sunt omnino indistincti, tunc actus intelligendi, & actus volendi erunt vnum chaos iam in esse productum, non tamen habens distinctum esse
3 Item circularis erit distinctio, quia tu ponis istas rationes potentialiter esse in obiecto; nec actu distingui, ni si cum isti actus terminati fuerint ad obiectum, & cum hoc onis, quod ipsi actus specificantur, & distinguuntur per hoc, quod terminantur ad obiectum sub distinctis rationibus & sic rationes distinguentur propter distinctionem actuum; & actus erut distincti propter distinctionem rationum; quod est cis culus manifestus; & idem erit causa distinctionis sibi ipsi.
Maior etiam rationis suae non videtur esse vera: quia species lapidis mouet intellectum mediante fantasia; & hoc secundum quendam ordinem: quia primo fantasiam, & postea intellectum; & tamen non mouet secundum per eandem rationem, per quam mouet primum: quia fantasiam mouet sub ratione fantasiabilis materialiter ipsam Iimmutando; intellectum mouet sub ratione quidditatis intelligibilis sprritualiter ipsum immutando. Item quamuis sol mediantibus planetis & alijs corporibus celestibus moueat ista inferiora: sub alia tamen ratione immutat superiora, & sub alia ista inferiora: illa enim immutat intentionaliter, ista vero realiter: illa formaliter illuminat, multa vero de illis inferioribus, non sunt luminis re ceptiua: puta venae mineralium in corde terrae, & cetcra huiusmodi, quae sol suo lumine non contingit.
Articulus 2
Utrum obiectum fruibile ipsam voluntatem beatam moveat sua diuersa ratione in tantum, quod actus fruitionis possit terminari ad essentiam diuinam absque hoc quod terminatur ad personam.
ARTICVLVS II Vtrum obiectum fruibile ipsam voluntatem beatam moueat sua diuersa ratione in tantum, quod actus fruitionis possit terminari ad essentiam diuinam absque hoc quod terminatur ad personam.
QVANTVM ad secundum principale dicendum, quod beatus non potest frui diuina essentia: nisi frutur personis.
1 Quia in tantum aliquid est fruibile, in quantum est bonum: sed essentia diuina cum tribus personis est tantum rma bonitas; ergo & tantum vnum fruibile
2 Praeterea, solo vltimo fine beatifice frui debemus: set essentia circumscriptis personis non habet rationem vltimi finis: quia non potest habere rationem summi boni, ni si prout habet esse diuinum, circumscriptis autem personis, iam non haberet esse diuinum, immo nullum haberet esse: quia sibi non competit esse, nisi in tribus suppositis Propter quod ait Aug. 5. de tri. quod sicut pater, & filius, & spiritus sanctus, non sunt duo, vel tria principia, sic pari ratione non sunt duo, vel tres fines
4 Praeterea, sicut se habet fruitio inordinata ad essentiam creaturae: sic se habet fruitio ordinata ad essentiam creatoris: sed essentia creaturae abstracta a supposito frui non possumus; ergo nec diuina: probo minorem: quia circa essentiam fic abstractam, non possumus habere actum nisi mere speculatiuum: omnes enim operationes sunt circa singularia: vt patet 1. metaph.
3 Praeterea, quaecurque se aequaliter offerunt intello ctui, aequaliter intelliguntur: sed essentia diuina, & relatio diuina aequaliter se offerunt intellectui beato; quiaequaliter sunt praesentes; ergo aequaliter intelliguntur & per consequens beatus simul, & aequaliter ipsis fruitur.
S Praeterea, manente eadem causa, manet idem effectus: sed causa, quare pater non potest videri sine filic, est quia idem sunt, vt patet per Aug. primo de trin: ergo cum essentia sit vnum, & idem cum persona ipsa, non poterit videri sine persona, nec per consequens poterit esse obiectum fruibile sine persona
Sed contra praedicta sunt quidam dicentes, quotam viator fruitione viae, quam beatus fruitione patriae possunt frui diuina essentia, non fruendo persona. Primum probant sic¬
1 Illud quod viator potest distincte concipere: illo potest distincte frui; maxime si habet rationem puri boni, sed essentia, cum sit quod absolutum, pot distincte concipi a viatore no concepta relatione; & per consequens non concepta psona
2 Praeterea, Naturali ratione pot viator concludere Deu esse summum bonum: & per consequens eo frui fruitione viae sed naturali ratione non potest attingere diuinam personam: nam, cum diuina persona sit quid relatiuum, & relatiua simul com gnoscuntur naturali intelligentia; si vnam personam cognosceret naturali ratione, totam trinitatem cegnosceret na turalitcr: quod est impossibile: ergo attingendo ad Deum sub rione summi boni, solum attingit diuinam essentiam, & per consequens ipsa sola fruetur
3 Secundo dicunt isti, quod quamuis de facto beatus fruatur essentia cum personis; posset tamen fieri per absolutam Dei potentiam, quod beatus frueretur diuina essentia sinc fruitione persone, quia quandocunque aliquis actus respicit ali qua duo, vnum tanquam obiectum primarium, in quod principaliter tendit, & a quo specificatur, aliud tanquam secundarium; in quod solum tendit virtute primi obiecti potest Deus facere, quod ille actus terminetur ad primarium, absque eo, quod terminetur ad secundarium: sed actus fruitionis respicit diuinam essentiam, vt obiectum primarium, sed trinitatem personarum vt secundarium, ergo &c. Maior patet, quia propter hoc potest facere Deus, quod intellectus beati per actum suum terminetur ad diuinam essentiam absque eo, quod terminetur ad creaturas, quae quasi setundaria obiecta relucent in ea. Si enim Deus hoc non posset, tunc videns diuinam essentiam necessario videret omnia, quae relucent in ea, quod est falsum; ergo &c.
Praeterea quando aliqua sunt conceptibiliter distincta, Deus potest intellectum beati ducere in vnum, non ducendo in aliud. Sed essentia diuina, & persona conceptibiliter distinguuntur. Illa minor multipliciter probari pont per diuersa eorum dicta, quae in diuersis locis ponuntur 1 Primo sic. Absolutum, & respectiuum sunt concepti biliter distincta, sed essentia diuina, & persona diuina sunt huiusmodi, ergo &c
2 Secundo sic. In isto signo originis, quo pater praecedit filium, pater intelligit diuinam essentiam: alias aliquam erfectionem acquireret ex productione filij, sed in isto priori non intelligit diuinam essentiam in persona filijquia tunc falsum intelligeret; cum in illo priori essentia dinina non sit in persona filij, ergo diuina essentia est conceptibilis absque persona filij, & pari ratione absque persona spiritus sancti, & patris.
3 Tertio, quia essentia creaturae potest concipi absque persona; ergo & diuina. consequentia patet: quia maioris intelligibilitatis est diuina essentia, quam creata
4 Quarto, quia a quo aliquid non capit entitatem, ab eo non capit intelligibilitatem; vt patet 2. metaphysicae sed essentia diuina non capit entitatem a personis, sed ma
is econuerso: quia proprietates non dant aliquod esse psi essentiae, ergo diuina essentia est per se intelligibilis. 3 Quinto, quia quod habet per se sine alijs tationem veritatis, habet per se sine alijs rationem intelligibilitatis; cum verum sit obiectum intellectus: sed diuina essentia per se sine personis habet rationem veritatis; cum veritas sit perfectio simpliciter, nulla autem persectio simpliciter inest essentiae per personas: sed econuerso inest personis per essentiam
4 Sexto, quia quicunque intellectus negat praedicatum aliquod de aliquo subiecto, necesse est, vt habeat alium conceptum de praedicato, & alium conceptum de subiecto; alias negaret idem de se ipso: sed intellectus beati potest dicere, quod essentia non est persona, saltem secundi rationem, alias essentia, & persona non differrent ratione; ergo pont here alium conceptum de essentia, & aliu de psona
V Praeterea, quando aliquis intellectus idem praedica¬. tum vere affirmat de vno subiecto, & vere negat de alio, ne cesse est, vt alium conceptum habeat de vno illorum subiectorum, & alium de alio. Sed intellectus cuiuslibet beati vero dicit essentiam diuinam esse personam filij, & vere negat personam patris esse personam filij, ergo alium conceptum habet de essentia, & alium de patre. Et quicquid per modum summi boni beatus distincte potest concipere, illo distincte potest rui: ergo per haec septem media semper potest concludis quoe beatus distincte potest frui essentia diuina
Sed dictum istius doctoris non videtur esse verum: 1 Quia cognitio beatifica non potest esse imperfecta sed cognitio essentiae sine propriis suppositis est imperfecta: quia abstracta, & confusa
2 Praeterea, secundum istum doctore, visio intuitiua est rei existentis vt existens est, & praesentis vt praesens est, sed notitia beatifica secundum eundem doctorem est notitia intuitiua; cum ergo diuina essentia non sit praesentialiter existens, nisi vt est in tribus suppositis, ideo ex dictis istius doctoris conuincitur, quod beatus, nec beata visione, nec per consequens fruitione, poterit attingere essentiam diuinam, ipsam a personis praescindendo.
3 Praeterea, nihil potest cognosci intuitiue, nisi omnia in eo contenta, maxime quae sint realiter distincta distincte cognoscantur: sed in diuina essentia sunt tres persona les proprietates realiter distinctae.
4 Praeterea, impossibile est, essentiam diuinam beatifice concipi sine eo, quod per se, & non per accidens facit ad beatitudinem obiectiue: sed personae diuinae sunt huiusmodi: ergo &c. Maior patet: minorem probo: quia si personae diuinae per accidens facerent ad beatitudinem, tuc non magis beatificum esset videre personas diuinas in di uina essentia, quam ipsas creaturas relucentes in essentia, qu est absurdum, & contra Aug. 1. de Doct. Christiana vbi ait. "Res, quibus fruendum est, sunt pater, & filius, & spiritus sanctus, trinitas vnus Deus".
3 Item, quaecunque persona per se non spectat ad obit ctum fruibile, illa adoranda non est adoratione latriae, vt patebit in 3. li. ergo si tres diuinae personae non per se face rent ad beatitudinem, non deberemus sanctam trinitate adorare adoratione latriae, quod nimis esset poriculosun tenere, & per consequens periculosa esse videntur ex quibus ista sequuntur.
Soluendo ergo rationes eorum. De primis duabus non euro: quia non video ex hoc sequi aliquod inconueniens, si ponatur, quod viator obscurs cognoscens diuinam essentiam ex fantasmate rerum crea tarum, quae est cognitio abstractiua, & imperfecta, etiam ipsa fruatur fruitione imperfecta: qui tamen hoc nollet ti nere habet negare minorem primae rationis, dicendo, quod licet determinate non cognosceretur illud suppositun esse relatiuum, tamen sicut obscure cognosceret essentiam sic obscure, & indeterminate cognosceret suppositum illius essentiae. Et eodem modo dicendum est ad minorem illius secundae rationis: quia sicut naturali ratione obscure cognosceret diuinam essentiam, sic obscure, & indi terminate cognosceret diuinam personam: nullus enim ita demens est, qui istud summum bonum, quod omniu bonorum optimum, concipiat per modum accidentis: sed magis per modum per se existentis, qui conceptus immediate implicat conceptum suppositi, quamuis non determinati, puta absoluti, vel relatiui
Ad tertium dicendum, quod maior non est vera vniuersaliter loquendo, eo modo, quo ipsi ea assumunt: quia Deus non posset facere, quod cognitio sua terminaretur ad essentiam suam: ita quod non cognosceret creaturas, quamuis creaturae sint suae cognitionis obiectum secundarium, & essentia sua primarium. Etiam minor non est vera: nam obiectum primarium differt realiter a secudario: quia ordo realis requirit extrema realiter distincta: sed inter obiectum primarium, & secundarium est ordo realis, maxime quando ambo ponuntur esse actualiter, & non solum po sibiliter: non enim potest fieri per actum rationis: quia ordo obiectorum potentiae intellectiuae naturaliter praecedit actum potentiae, cum actus talis innascatur ex obiectis Si ergo essentia diuina esset obiectum primarium, & per sonae essent obiectum secundarium, tunc realiter differret essentia a personis; & sic haberemus quaternitatem realem in diuinis, quae est damnata extra de Summa Trinitate, & fide catholica c. damnamus
Ad quartum dicendum, quod maior ad praesens propositum nihil valet, quia quando aliqua conceptibiliter differunt, quae tamen sunt idem realiter omnino, tam actu; quam potentia, tunc quamuis abstractiue, & obscure vnum possit cognosci sine alio, non tamen intuitiue, & per consequens nec beatifice: quia quae omnino sunt idem realite viso vno perfecte, & intuitiue, necessario videtur & alte rum perfecte, & intuitiue. Cum ergo argumentum istius doctoris procedat de visione beatifica, quae non potest esse nisi perfecta & intuitiua; & diuina essentia sit omnino re: liter idem cum personis; ideo dato, quod differunt conc ptibiliter, adhuc tamen nulla potentia fieri posset, quod essentia beatifice videretur ab sque personis. Etiam minoi potest negari.
Ad cuius intellectum est aduertendum, quod aliqua differre conceptibiliter, potest dupliciter intelligi. Vno modo, quod habeant perfectos conceptus distinctos, quorum vnus perfecte possit inesse ipsi concipienti alio excli so, & sic diuina essentia; & personae, siue etiam proprietates non differunt conceptibiliter: quia quicunque perfecte concipit diuinam essentiam perfecte concipit diuinas personas, cum suis proprietatibus relatiuis. Alio modo, popot intelligi aliqua differre conceptibiliter ex eo, quod quis obumbrata intelligentia hic in via incomplete concipit vnum, alterum non concipiens. Et sic concedo, quod ab solutum, & relatiuum differunt concept ibiliter etiam in diuinis: ex hoc autem non potest concludi, quod beatifice videatur vnum, altero nondum viso.
Ad probationem secundam dicendum, quod in nullo signo prioritatis intelligit pater essentiam diuinam, in quo non intelligat eam filius: quia vel loqueris de intellgere, vt est actus essentialis, & sic est commune tribus per sonis. lllud enim intelligere numquam fuit in patre, quin idem intelligere esset in filio; & spiritusancto eo dem signo, quo fuit in patre. Vel loqueris de intelligere notionali, quod quidem intelligere, cum sit relatiuum, & relatiua simul sint natura, & naturali intelligentia, sequitur idem, quod primo, scilicet quod patet in nullo igno intellexit, in quo filius non intellexit. Et cum additur, quod si pater in illo signo prioris non intelligeret essenttam, tunc aliquid acquireret ex productione filij lsta argumentatio est ita contra te, sicut contra quoscur que alios, quia si esset tale prius in diuinis, vel in illo priori pater intelligeret filium, & tunc intelligeret essentiam diuinam in filio, quod tum negas, & eodem signo prioritatis filius intelligeret eandem essentiam in se, & in patre; vel in illo priori pater non intelligeret filium, tunc ipse pater acquireret aliquid ex filio in esse producto: quia intelligeret eum, quem primo non intellexit; & ideo dicendum est cum Augustino ; & Atanasio, & ceteris sanctis doctoribus, quod in diuinis, nec est prius nec posterius, sec totae tres personae coeternae sibi sunt, & conaequales. Prioritas enim orig: nis in patre non dicit aliquam praecessionem; nec posterioritas originis in filio dicit aliquam successionem: sed totalem concernunt simultatem. Non enim attenditur hic prioritas in habendo rem, quae est di uina essentia: sed tantumodo in modo habedi eam: quia pater habet omnia, quae habet, a se, & non ab altero. Filius autem non a se, sed ab altero. Propter quod ait Augustinus contra Maximinum lib. 3. Cum dicitur filius a patre genitus, ostenditur ordo, non quo alter sit prior altero, sed quo alter sit ex altero.
Ad tertiam probationem dicendum, quod loquendi de conceptu cognitionis intuitiuae, tunc antecedens est falsum: quia secundum istum doctorem, nulla potenti fieri potest, quod natura rei intuitiuae cognoscatur; nisi prout actualiter praesens existit, quod sine supposito esse non potest
Si autem loquaris in antecedente de conceptu cognitionis abstractiuae; tunc consequentia est falsa: quia vt superius probaui, diuina essentia non potest perfecte cognosci: nisi intuitiue cognoscatur : etiam in proposito loquimur de beatifica cognitione, quae necessario est intuitiua
Ad quartam probationem dicendum, quod licet essentia diuina non habet entitatem, & intelligibi itatem, a personis causaliter;; ait quod personae sint cam sae entitatis essentiae: tamen ad hoc, quod essentia sit ens &lintelligibilis, necessario coexigit personas, quae sunt idem realiter quod ipsa; & sine quibus impossibile est ex esse. Est enim diligenter notandum, quod licet naturae creatae non repugnet perfecte concipi sine actu esse; & vt possibilis est ad esse; cum ipsa non sit suum esse: quia non est purus actus, hoc tamen diuinae essentiae totaliter repugnat. Ipsa enim cum sit purus actus, non potest perfecte concipi, nisi sua actualis existentia concipiatur, & per consequens concipiatur diuina persona, sine qua diuinam naturam actu & istere est impossibile
Ad quintam probationem dicendum, quod maior es rera, si habet a se veritatem, & sine aliis, causaliter, quam coexigenter. Ad minorem dico, quod diuina essentia non habet suam veritatem sine personis, saltem coexigenter, diuina enim essentia, circunscriptis personis, haberet minus esse, quam essentia cuiuscumque creaturae, suo supposito circumscripto: quia essentiae creatae non repugnas esse possibile distinctum contra esse actuale, siue contractualem existentiam suppositi: sed circumscripto esse actuali a diuina essentia, & ipsa posita in esse possibili, ipsa diuina essentia non plus haberet de entitate, veritate, vel de qua cumque alia perfectione, quam chymera, cum ipsa secundum sui naturam sit purus actus, qui ab actuali existentia, & per consequens ab esse personali circumscribi non potest, nisi per falsum intellectum, vel saltem per intellectum fictum.
Ad sextam probationem dicendum, quod si in maiori intelligas, quod habeat distinctum conceptum sic, quod possit concipi primo non concepto, tunc maior est falsa mum enim relatiuorum vere negatur ab altero, & tami rnum non potest concipi sine altero. Ad minorem dico, quod dato quessentia habeat alium conceptum a persona; tamen ratione suae actualis existentiae, a qua absolui non potes suus conceptus, loquendo de conceptu perfecto, necessario coexigit conceptum personae, sine qua impossibile est, essentiam diuinam actualiter existere.
Articulus 3
Vtrum actus fruitionis possit terminari ad personam sine terminatione ad essentiam
QVANTVM ad tertium principale dicedum, quod beatus non potest frui diuina persona, nisi fruatur essentia
Quia sine illo beatus non potest frui diuina persona, sine quo persona non potest esse, vel intelligi: sed sine diuina essentia persona diuina non pot esse, vel intelligi
Praeterea, obiectum fruibile debet habere rationem summi boni: sed persona diuina, circumscripta essentia diuina, non habet rationem alicuius boni¬
Articulus 4
Utrum actus fruitionis possit terminari ad vnam personam absque hoc quod terminetur ad aliam.
ARTICVLVS IIII. Vtrum actus fruitionis possit terminari ad vnam personam absque hoc quod terminetur ad aliam.
QVANTVM ergo ad quartum principale dico, quod beatus non potest frui vna persona diuina, nisi fruatur & altera
1 Quia ipse non potest cognoscere perfecte vnam sine alia, ergo nec frui. Antecedens patet: quia nulla potentia potest fieri, quod vnum relatiuum perfecte cognoscatur, altero non cognito: esset enim contradictio: quia sequitur, quod esset relatiuum & non esset relatiuum, & eodem modo dicitur frui.
2 Praeterea, In quibus est vna, & penitus indistincta ratio fruibilitatis, illa quo ad actum fruitionis circa ipseliciendum non possunt abinuicem separari: sed ratio sun mae bonitatis, quae est ratio fruibilitatis, est vna, & indiuisa in tribus personis.
3 Praeterea, illa, quae non possunt seorsum cognoso cognitione abstractiua, & imperfecta, non possunt abinuici separari cognitione intuitiua, quae est omnino perfecta. duo relatiua sunt huiusmodi; ergo. Maior patet: quia quam uis intellectus secundum abstractiuam notitiam possit eparare illa, quae in re a dextra sunt vnita, vt patet per commentatorem 12. metaph tamen hoc non potest fieri secundum notitiam intuitiuam, qua fertur intellectus suer rem secundum propriam, & actualem suam existentiam. Cum ergo personae diuinae sint relatiuae, & notitia ruitiua sit intuitiua, & perfecta, ergo &c.
4 Praeterea, si beatus frueretur vna persona sine aliis; aut frueretur illa persona vt absoluta, aut vt relatiua. Si primo modo, tunc cognitio praeuia beatae fruitionis esset falsa simpliciter cum in diuinis nulla sit persona absoluta. Si secundo modo:sequitur, quod relatiuum, vt relatiuum, cognoscitur sine notitia sui corellatiui, quod ess mpossibile: cum relatiua, vt relatiua, sint simul natura, & aturali intelligentia.
3 Praeterea, obiectum fruibile quietat voluntatem: sed voluntas beati non potest ab vna persona quietari sine alia. Maior patet: minorem probo: quia quod est qui tatum, non amplius est quietabile: ergo si voluntas esset quietata in vna persona, non esset quietabilis ab alia, & per consequens ita beatificaretur ab illa, quod non esset bea tificabilis ab alia
3 Praeterea, si beatus diuinis personis potest frui distinctis fruitionibus, aut illae duae fruitiones sunt simul compossibiles: & tunc duo accidentia eiusdem speciei erunt simul in eadem potentia, quorum vtrumque adaequat totam capacitatem potentiae; vel sunt incompossibiles; & tunc neutra erit fruitio beata: quia de ratione actus beatifici est, quod sit perpetuus. Et ista est expressa beati August. intentio, qui primo de trinitate ait "Hoc est plenum gaudium, quo amplius non est, frui trinitate Deo". Et eodem lib ait. "Siue audiamus, domine ostende nobis filium, siue audiamus, ostende nois patrem, tantumdem valet: quia neuter sine altero potest ostendi : vnum quippe sunt, ficut ipse ait, ego & pater vnum sumus."
Sed oppositum illius conclusionis, ponit ille doctor, cuius dicta sunt paulo ante recitata, & improbata, & illud probat primo de viatore.
1 Quia illis potest viator distincte frui, quae a viatori possunt distincte cognosci: sed vnam personam potest viator distincte cognoscere sine alia : cum, respectu personarum, sint distincti articuli fidei, aliqui enim respiciunt atrem, aliqui filium, & aliqui spiritum sanctum. Cum ergo quaelibet diuina persona habeat rationem summi boni: ergo.
2 Praeterea, ecclesia instituit distinctas orationes, aliquas ad patrem dirigendo, aliquas ad filium, aliquas ad spiritum sanctum
Praeterea, si instatur, quod personae sunt relatiuae, o ideo non potest quis vna frui sine alia: respondent, quod relatiua opposito, quo ad hoc non obstat, quia creator, & creatura relatiue dicuntur, & tamen fruimur creatore, & non creatura
Dicunt etiam, quod beatus potest, de absoluta Dei po entia, frui vna persona, non fruendo alia. Rationes autem, quibus hoc probant, omnes tactae, & infirmatae sunt por solutiones positas contra rationes eorum in secundo printipali; & ideo hic transeo. Formabo tamen duo sophismata ex dictis eorum
Si aliqua esset repugnantia, vel contradictio, frui beati vna persona, sine alia, hoc maxime esset pro tanto, quia cum sint relatiuae, vna sine alia intelligi non potest: sed hoc non obstat: quia pater, vt pater, non refertur ad spiritum sanctum: ergo patri: vt pater est, non repugnat, quir possit intelligi sine spiritu sancto, & per consequens non repugnat, quin voluntas beati eo possit frui, sine spiritu sancto, & eodem modo de filio respectu spiritus sancti.
3 Praeterea, vna persona potest terminare realem carnis assumptionem, quam non terminat alia: ergo vna per sona potest terminare veram cognitionem, quam non terminat alia: antecedens patet ex fide, consequentia videtur esse nota de seipsa
Sed nec ista concludunt: quia si quacumque potentia beatus frueretur vna persona, non fruendo alijs, tund actus illius fruitionis, vel erit perfectus, vel imperfectus. Si primo modo, tunc superflueret ad beatitudinem actus circa alias personas, quod est contra August. in prin, de Doctrina Christiana, vbi ait. "Res quae nos beatos faciunt" sunt pater, & filius, & spiritus sanctus. Si secundo modo, tunc qua ratione actus circa illam personam esset imperfectus, eadem ratione circa alias esset imperfectus, cum non sit maior bonitas in alijs personis, quam in illa prima: & sic actus fruitionis beatae circa totam trinitaten esset imperfectus, & per consequens non esset actus fruitionis beatae, quod est contradictio: actus enim beatificus non potest esse imperfectus.
Quantum ad illa dicta de viatore, non facimus magnam vim: quia sicut sua cognitio est imperfecta, & sic sua fruitio: & ideo sinc omni inordinatione posset viator ex ali qua deuotione quandoque inuocare patrem, non explici ter faciendo mentionem de filio, vel spiritu sancto: & pro illa morula patri posset amatiue inhaerere: quod large loquendo, frui potest appellari; & sicut dixi de patre, sic fieri potest de filio, & spiritu sancto. Sed quicquid sit de hoc, dico tamen, quod rationes illius doctoris, vel non concludunt, vel sunt contra propria dicta sua
Ad primum ergo dicendum, quod sicut explicite & perfecta notitia non potest intelligi pater, nisi intelligatur filius, sic explicite, & perfecta notitia non potest apprehendi articulus de patre, nisi apprehendatur articulus fidei, qui est de filio. Et cum additur, quod quaelibet persona habet rationem summi boni: dico, quod vnum summum bonum est aequaliter in omnibus tribus; & ideo vna sine alia perfecte frui non possumus
Ad secundum dicendum, quod quamuis aliquae oratio nes ecclesiae quandoque in principio, vel in medio dirigantur ad vnam personam, semper tamen concludunt in fine de tota trinitate ratione vnius bonitatis fruendae, quae indiuisa est vna in omnibus tribus personis.
Ad tertium dicendum, quod non valet responsio ad instantiam. quia creator non refertur ad creaturam reali ter, sed solum secundum rationem; & ideo non est simile cum vna persona realiter ad aliam referatur. Item, non est aliqua vna bonitas communis creaturae, & creatori, ratione cuius fruamur creatura, cum fruimur creatore; sicut est vna summa bonitas trium personarum.
Ad quartum dicendum, quod ibi est peccatum acceptionis non causae pro causa: dimittit enim causam principalem, quae est existentia vnius summae bonitatis fruer dae in tribus personis, & tangit illud, quod est accessorium puta relatiuam oppositionem. Etiam potest dici ad mino rem. quod licet pater, ratione paternitatis, non dicatur relatiue ad spiritum sanctum: refertur tamen ad ipsum; ratione spirationis actiuae quae realiter est in patre, siuc cuius cognitionem persona patris intuitiue non potest con gnosci ab ipso beato, & per consequens non potest persona patris beatifice cognosci, nisi cognoscatur persona spi ritus sancti. Et eodem modo de filio.
Ad quintum, nego consequentiam. Et ratio negationis est: quia visio beata principaliter terminatur ad essentiam diuinam, prout actualiter existit in tribus personis, ergo huiusmodi visio non potest terminari ad vnam per sonam, nisi terminetar ad alteram. Sed assumptio huma¬ nae naturae principaliter, & immediate terminatur ad per sonam diuinam. Et si terminatur ad essentiam: hoc non est, nisi mediante persona. Cum ergo inter personas diuinas sit realis distinctio: ideo praedicta assumptio ita potest terminari ad vnam personam, quod non terminabitur ad aliam.
Ad argumentum principale dicendum, quod non queli bet ratio est ratio obiecti fruibilis, & beatifici: sed tantum modo ratio summi boni: sed relatio, vt diuinae essentiae secundum suam propriam rationem condistinguitur, non habet rationem summi bonis hoc enim solum competit ei vt identificatur essentiae diuinae, & non vt sibi condistinguitur: & ideo non sunt in diuinis duae rationes frui biles, sed vna tantum: vbi enim vnum propter alterum, vtrobique tantum vnum
Forte diceret aliquis, quod bonum dicitur aequaliter enti: vt patet primo ethicorum. Sed relatio diuina est ve l rum ens: ergo est vere bona. Cum ergo sit increata, ergo est bonum increatum. Nunc autem ita est, quod bonum increatum est proprium obiectum fruitionis. Respondeo dicendum, quod sicut diuina relatio non habet distinctam entitatem ab essentia, sic non habet distinctam bonitatem ab ipsa, ergo &c.