Text List

Circa textum 1

Circa textum 1

DISTINCTIO VIII Fatisis, ac breuis diuisio huius distinctionis, in qua de diuiua agitiar natura, quae realiter nil aliud est, quam potentia generaudi:itaque Ma gister quasdam eius proprietates. muestigat, ac patefacit.

VNC DE VERITATE &c Postquam magister determinauit de potentia generandi, quae est ipsa diuina natura, hic manifestat quasdam proprietates conuenientes illi naturae, Et diuiditur in tres: quia primo tractat de diuinae naturae entitate, & veritate, secundo de eius incommutabilitate, & tertio de eius simplicitate. Secunda ibi, Dei etiam solius essentia. Tertia ibi, fademque solaPrima in tres: quia primo ostendit, quomodo hoc nomen essentia proprie conuenit ipsi Deo, Secundo ostendit quomodo ex dicto Hicronvmi oritur quoddam dubium in proposito, Et tertio respondet huius modi dubio. Secunda ibi, Hic diligenter &c. Tertia ibi, lllud ergo qud &c Tunc sequitur illa pars. Eademque &c. In qua magister tam git de diuinae essentiae simplicitate, & diuiditur in duas partes: quia primo declarat diuinae essentiae simplicitate per comparationem ad extra, secundo per comparationem ad intra. Secunda ibi, Hic diligenter. Prima in duas: quia primo declarat huiusm odi simplicitatem per comparatio nem ad creaturas corporales, Secundo ad incorporales. Secunda ibi, Creatura quoque spiritualis. Quia in ista 8. dis magister tractat de diuina simplicitate; ideo quaero.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum 1