Quaestio 1
Quaestio 1
An spiritus sanctus a solo patre procedat.
Et videtur, quod sicquia pater aut perfecte spirat, aut non bi primo modo, tunc superflue, & frustra spiraret ipse filius. Deus autem, & natura nihil faciunt frustra, vt dicitur 1. celi & mundi. Si secundo modo, tunc aliqua imperfectio esset in patre
in contrarium est Aug. 15. de tri. Hic primo videndi est de eo, quod quaeritur: Secundo dato, quod pater, & filius producant spiritum sanctum, videndum est, vtrum sint vnum principium respectu illius productionis. Tertio, dato quod sic, videndum est, vtrum hoc non obstante ipsi possint dici plures spiratores. Et quarto, vtrum potentia spiratiua dicat quid, vel ad aliquid
RESOLVTIO. Spiritum sanctum procedent a patve. & a ftlio tatholite fartmi tur asanttis viris. at tum pater, & filius in hac product oni sint plures prodirtentes non tam n vt plures, sed vt vnun principium pvoductiuum pvodutum, vnde plures spiratorei di ci nullo pacto possunt, cum vtrisque tadem conueniat viri tus spiratiua.
Articulus 1
Vtrum spiritus sanctus a solo patre procedat.
QVANTVM ad primum, vtrum spiritus sanctus pro ( ducatur a solo patre, sic procedam. Primo ponam F vnam catholicam conclusionem, Secundo indueam ali¬; qua motiua Oraecorum, quibus moueri poterant ad negandam huiusmodi conclusionem, & tertio ad ea respodebo.
Primo igitur dico, quod spiritus sanctus procedit a patre & filio: quia pater generando filium omnia communi cat filio, in quibus ad filium non habet oppositionem. Illa patet per Aug. 15 de trini. vbi ait. "Pater non integre se persecteque dixisset, si aliquid minus, vel amplius esset in eius verbo, quam in ipso". Sed nullam oppositionem hbet pater ad filium, nec secundum virtutem spiratiuam. quae est diuina essentia, nec secundum respectum, sub quo talis virtus in actum spirationis prorumpit, qui respectus est spiratio actiua; ergo pater generando filium illi communicat virtutem spiratiuam, cum respectu proposito ad spirandum, puta cum spiratione actiua.
Sed contra illam rationem arguunt quidam sic1 Omne quod habet filius, vt genitus, habet cum opposito respectu ad generantem: sed omne, quod habet filius a patre, habet vt genitus, ergo etiam ipsam virtutem spiratiuam habebit ipse filius cum opposito respectu ad spirandum, sicut etiam virtutem generatiuam cum opposito respectu ad generandum accipit a patre¬
2 Praeterea, instant quidam alij sic. Si in diuinis produ ducens omne illud communicat producto, in quo sibi non opponitur, tunc pater communicaret spiritui sancto ipsum generare actiuum: quia in eo patet spiritui sancto non opponitur, & sic spiritus sanctus filium generaret, & etiam filius communicaret spiritui sancto generationem passiuam: quia in ca sibi non opponitur. Sed illa non infringunt rationem supradictam,
Ad primum ergo dico, quod filius habet omnia cum opposito respectu ad generantem, vt gencrans est: Sed oppositus respectus ad generantem, vt generans est, est sola filiatio: quia propositus respectus generantis, vt generans est, est sola paternitas, siue generatio actiua. Non concludit igitur instantia tua, quod intendis, scilicet quod filius vt genitus, capiat velle siue potentiam spiratiuam cum opposito respectu ad spirationem actiuam, quae est in patre: quia per potentiam spiratiuam pater non dicitur generans. Etiam instantia tua est contra te: quia tu mer ponis, quod pater communicat filio potentiam sprrandi cum proposito respectu: quia alias filius non spiraret sparieuns sanctum, quod error Sraecorum.
Ad secundum dicendum, quod persona producens in diuinis personae productae communicat omnia in quibus ci non opponitur, quae sunt communicabilia: sed proprietas personalis tam in creaturis, quam in diuinis est communicabilis: quia ex quo personam in esse personali constituit, si communicaretur, tunc esset confusio personarum. Cum igitur generatio actiua personam patris constituae& generatio passiua personam filij, spiratio autem communis non constituat, ideo spiratio communis est communicabilis, non autem generate, vel generari
Praedictam etiam conclusionem confirmo sic. 2 Vbicunque aliqua plura sunt sine omni consusione. ibi necessario inter illa est ordo, vel originis, puta, quod hoc est ab hoc, vel ordo prioris, & posterioris, puta, quod hoc est post hoc. Sed pater & filius & spiritus sanctus sunt plu ra supposita absque omni confusione, siue ordine prioris, & posterioris, quo hoc dicitur esse post hoc, vt patuit superius, ergo inter quaslibet duas diuinas personas erit ordo originis.
3 Praeterea, pater communicat filio omne illud, quod filio non repugnat, sed spirare non repugnat filio, ergo &c Maior patet: quia quaecunque res non nabet omnia, quae sibi non repugnant, illa non est omnino perfecta: quia non dum habet aliquid, quod tamen possibile est ipsam habere: sed filius in diuinis est perfecte a patre productus ergo habet a patre omne illud, quod sibi non repugnat. Minorem probo: quia omne, quod repugnat filio, vel re pugnat ei ratione essentiae, hel ratione relationis puta ratione filiationis: quia omne, quod est in fi- lio, vel est essentia, vel relatio; sed spirare non repugnat filio ratione essentiae: quia tunc etiam repugnaret patri, cum eadem essentia, quae est in filio, sit in patre. Nec ratione filiationis: quia nullam oppositionem habet d filiationem.
4 Praeterea, illud firmiter tenere debemus, ad cuius oppositum sequitur haeresis manifesta: Sed ad oppositum llius propositonis, spiritus sanctus procedit a filio, sequitur haeresis manifesta: quia si spiritus sanctus a filio non procederet, spiritus sanctus a filio non esset persona distincta, vt patebit in quaestione proxima sequenti, ergo secundum fidem sanctam firmiter debemus asserere spiritum anctum a filio procedere.
3 Preterea, illam veritatem ponit expresse Aug. 15. de tri. & in multis alijs locis. Illa enim veritas, quod spiritus sanctus procedit a patre & filio, tempore Aug. ita vniformiter tenebatur, quod tempore Aug. opposita opinio videtur non fuisse: quia Aug. nusquam videtur secisse mentionem de opposita opinione. Cum igitur nouae fantasiae deriuantes ab his, quae vniuersaliter tota Dei ecclesia tenuit, sint penitus repudiandae, ergo &c. Praedictae etiam veritati consentiunt ceteri catholici doctores, quos magister allegat in littera, scilicet Athanasius, Didimus, Cvrillus, Chryso stomus, & plures alij.
Non minus conuenit spiritus sanctus eum patre, quam silius, sed spiritus sanctus non conuenit cum patre in productione filij, ergo nec filius conuenit cum patre in productione spiritus sancti.
2 Praeterea, vnum simplex productum requirit vnum simplex producens, da oppositum, tunc secundum se totum, & totaliter acceptum dependeret a pluribus, quod est impossibile: sed persona spiritus sancti est vnum simplex productum: ergo &c.
3 Praeterea, si spiritus sanctus procederet a patre, & fi- lio, tune vnum & idem per eandem relationem referretur ad duos terminos, puta idem spiritus sanctus per eandem spirationem passiuam referretur ad patrem, & filiu consequens est falsum, ergo & antecedens
4 Praeterea, illo modo debemus loqui de diuinarum per sonarum emanatione, quo modo huiusmodi emanationem exprimit scriptura sacra: sed scriptura sancta de spiritu sancto dicit, quod procedit a patre, & nusquam in ea egimus, quod procedit a filio, ergo &c
3 Praeterea, illud non est tenendum, cuius oppositum inuenitir in dictis Apostolorum, & sanctorum doctorum sed spiritum sanctum procedere a filio est huiusneodi, ergo &c. Maior patet, minorem probo: quia sacerdotes Achaiae dicebant, se hanc fidem a sancto Andrea apostolo didicisse, scilicet quod spiritus sanctus a patre procedit, & in filio requiescit.
Sed in quo quis requiescit ab eo non procedit. Et Damasce. lib. 1. Credimus in vnum spiritum sanctu Deum viuificantem, ex patre procedentem, & in filio quiecentem etiam ait. Spiritum sanctum ex patre dicimus, & piritum patris nominamus. llle autem liber a summo po tifice est approbatus, vt patet in prologo eiusdem libri, ergo
Item, ista minot patet a Dionysio 2. de di, no, vbi ait. P. ter est fontana deitas, filius autem, & spiritus sanctus pullulationes diuinae naturae. Sed vna pullulatio non procelit ab alia, sed quaelibet immediate procedit ab arbore. ergo &c.
Sed istis pestiferis persuasionibus nulla mens catholiclebet assentire: quia ex sancto Dei euangelio iste error poterit aperte reprobari; nulla enim persona diuina accipit aliquid ab alia, nisi procedat ab ea: sed filius dicit de spiritu sancto, ipse de meo accipiet, igitur &c. Item in epistolis apostolicis, ipse saepissime dicitur spiritus filii: vel igitur ipse est spiritus filiij formaliter, vel originaliter; Non formaliter: quia tunc filius, & spiritus sanctus non essent personaliter distincti, ergo ipse est spiritus filij originaliter, & productiue¬
Ad Primum igitur dicendum, quod spiritus sanctus non otest concurrere ad verbi productionem, quia illud, quod procedit per modum amoris, praesupponit illud, quod procedit per modum verbi, & cognitionis; sed talis praesupposito non impedit, quin filius possit concurrere ad productionem spiritus sancti, cum verbum non praesuppo nat amorem, sed econuerso.
Ad secundum dicendum, quod vnum simplex productum cequirit vnum simplex producens, vel plura, conuenientia tamen in vno simplici principio pruductiuo, & sic est in proposito: quia filius cum patre est vnum simplex principium spiritus sancti, & non plura principia, prout conueniunt in vna virtute spiratiua, & in vna communi notione, siue actiua spiratione, quae est vna & penitus indiuisa in patre & filio : propter quod spiritus sanctus a patre & filio non procedit pluribus productionibus, sed vna tantum, ergo &c.
Ad tertium dicedum, quod pater, & filius respectu spiritus sancti, non habet rationem plurium terminorum, sed unius antum, sicut enim tota trinitas terminat omnem relationem creaturae, sub ratione tamen unius termini, eo quod in ominibus tribus personis sit una uirtus creatiua, sic &c
Ad quartum dicendum, quod filius Dei, qui semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, uolens in omnibus profundissimam humilitatem suam ostendere, & patris sublimissimam dignitatem, non dicit, qui a me procedit, sed qui a patre procedit; dixit tamen implicite aequiualentem istius, cum ait. Ipse me clarificabit: quia de meo accipiet. nihil enim ab ipso acciperet, si ab ipso non procederet
Ad quintum nego minorem. Ad probationem, cum di titur de sancto Andrea &c. dico, quod per talia uerba non ex cluditur ratio principij respectu spiritus sancti ab ipso fiio, sed tantum modo exprimitur principalitas auctoritatis, quae est in patre, puta datur intelligi, quod uirtutem pro lucendi spiritum sanctu filius habet a patre, & non a se, ater autem huiusmodi uirtutem habet a se ipso.
Et cum additur, quod quiescit in aliquo non procedit ab eo, illa est falsissima in diuinis: quia in sancto euangeio silius dicitur quieseero in sinu patris, & tamen per aeternam generationem procedit a patre. In diuinis enim licet persona producta procedat a producente ratione oripinis huiusmodi psonas personaliter distinguentis, quiescit tamen producta in producente ratione unius, & eiusdem penitus indiuisae naturae
Ad dictum Dam. patet per iam dicta. Est tamen ibi sciendum, quod sicut dicunt doctores mni in Oraecoa lingua haec proposito ex, sonat in quandam principalitatem, sicut in latino haec praeposito apud conuenientius enim latino sermone dicitur. Miles est apud regem, quam rex est apud militem Et ideo habentus hanc in usu nostro, uerbum est apud Deum, uel apud atrem, quamuis eam non conuertamus, insinuantes er hoc auctoritatem productiuam, quam pater habet respectu filij, & non econuerso: eadem ergo ratione Craeto more Dam. dixit, spiritum sanctum ex filio non dicimus er hoc insinuans filiu huiusmodi auctoritatem a semetipso non habere, sed a patre
Et quod per verba praedicta non fuerit intentio Damas negare spiritum sanctum procedere a filio, patet per verba sequentia in eo lib. 1. vbi sic ait. Spiritus sanctus est vit tus sanctificatiua empostases, id est, in hipostasi existens a patre, & filio indistanter procedens. Et ideo idem Damas postquam dixit non spiritum sanctu ex filio dicimus, vt daret intelligi per talia verba, se nolle negare originem ipsius spiritus sancti a filio, sed tantummodo principalitatem originis importatam per hanc praepositionem ex subdit ibidem post verba praedicta. Sicut ex sole est radius & splendor, sic a patre est filius & spiritus sanctus, per radium tamen nobis splendor traditur
Articulus 2
Vtrum pater od filius sint vnum principium respectu productionis spiritus sancti.
QVANTVM ad secundum principale, vtrum patet & filius sint vnum principium respectu productionis spiritus sancti, dicendum, quod quamuis possit dici, quod pater & filius in spiritus sancti productione sint plu res producentes, eo quod sint singulariter, seu suppositaliter distincti, & "actiones sint singularium", vt patet 1. metaph tamen non debet dici, quod spiritum sanctum producant, vt plures sunt, sed vt vnum principium sunt
1 Quia ly vt est nota reduplicationis, reduplicatio autem respectum habet ad causam, seu principium productiuum: quod cum sit vnum in patre, & filio, puta vna diuina essentia Vt voluntas faecunda sumpta sub respectu proposito ad spirandum, puta sub actiua spiratione; ideo pater & filius sunt vnum principium spiritus sancti, & debet dici, quod ipsum spirant, vt vnum principium sunt ratione vnius virtutis spiratiuae indiuisibiliter existentis in vtroque, quo ad talem productionem.
2 Praeterea, sicut se habet tota trinitas in actu creationis ad creaturam, sic se habet pater & filius in actu spirationis ad spiritum sanctum. Sed totam trinitatem dicimus vnum Deum, & vnum principium creaturae eo, quod essentia diuina cum respectu ad creaturam sit vna toti trinitati communis; igitur pater & filius sunt vnum principium spiritus sancti propter vnam virtutem spiratiuam, uae est ambobus communis. Et illa est intentio beati August. qui ait, "Sicut pater & filius, & spiritus sanctus relatiue ad creaturam sunt vnum principium, vnus creator. vnus dominus, sic pater & filius relatiue ad spiritum sanctum sunt vnum principium".
istam conclusionem etiam quidam doctor declarat sic Voluntas enim, vt ait, perfectam faecunditatem habere non potest ad producendum spiritum sanctum, nisi in duabus existat personis, quae faecunditas voluntatis consistit in plenitudine perfecti amoris, qui esse non potest nisi ad minus in duobus, dicente Rich. 3. de tri. Non potest esse amor iucudus, nisi ipse sit mutuus, vt scilicet sit, qui amorem impendat, & qui amorem rependat. Et sic praedictus doctor concludit, quod pater, & filius, sunt vnum principium spiritus sancti inquantum concordant in vno principio elicitiuo actus spirandi, scilicet in vna voluntate saecunda modo praedicto, quod tamen principium ratione, qua dicit voluntatem concordem in amore impenso, & repenso, connotat distinctionem.
In quocunque signo nature, vel originis in supposito vel suppositis est dare principium productiuum perfectum, necesse est ex tali principio produci terminum, nisi impediatur. Sed prius natura, quam pater amet filiui, vel ametura filio, pater & filius habent voluntatem faecundam ad spi¬ randum spiritum sanctum; nec in diuinis obulat aliquod impedimentum, ergo ante productus est spiritus sanctus, quam sit ille amor impensus, & repensus, quem tuponis spiritus sancti esse productiuum. Maior patet, minor probatur: quia in illo signo, in quo pater & filius habent essentiam diuinam praesentem sibi sub ratione summi diligibilis, habent principium perfecte faecundum ad producendum amorem infinitum adaequatum tali principio ed antequam pater & filius mutuo se diligant, est essentia diuina praesens voluntati eorum sub ratione summi amabilis, & vt actu amata amore essentiali. 2 Praeterea, ratio quare in nobis reamatio requiritur ad perfectum amorem est: quia aliquod additur diligenti. btatim enim cum alicui amanti constat, quod reamatur intenfius diligit predilectum. Sed in diuinis nihil additui supposito dilipenti ex ipsa reamatione: quia tota ratiso perfectionis illius dilectionis est essentia diuina existens in infinitum diligibilis, ergo ex reamatione non faecun datur voluntas
3 Praeterea, si de ratione amoris iucundissimi est, quod sit mutuus, cum tali amore pater sit beatus, sequitur quod pater formaliter sit beatus dilectione filij, & non dilectio ne essentiae, & sic dependeret pater a filio, quo ad suam beatitudinem perfectam
Praeterea, reamatio non facit ad dilectionem amatis, nisi cognoscatur, quantumcumque enim aliquis dilectus a me reamet me, nisi cognoscam ipsum reamare me, non perficitur, nec augetur mea dilectio ex sua reamatio ne: si ergo reamatio saceret ad productionem spiritus sancti, tunc pater & filius producerent spiritum sanctum, inuantum scientes, seu cognoscentes, & vltimata & completiua ratio spirandi erit cognitio, & per consequens piritus sanctus non procederet libere, & per modum voluntatis, sed magis ex necessitate scientiae.
Sed illa non concludunt Ad primum igitur dico, quod ratio illa praesupponit prius Sol & posterius in diuinis ex natura rei: hoc autem proximo superius improbaui dist 8. Etiam praesupponit, quod pater prius diligat essentiam diuinam, quam filium, & filius rius diligat essentiam diuinam, quam patrem, & hoc similiter nego: quia cum essentia diuina non possit cognosci seorsum a suppositis: quia nullum habet esse praeter quod habet in suppositis, ideo non potest prius amari, quam amentur supposita. Non ergo est ibi naturaliter prius amatio quam reamatio, nisi sumatur prius ratione solum uo modo superius est declaratum prius esse in diuinis.
Ad secundum dicendum, quod reamatio in diuinis non addit realiter aliquid super amationem: quia non est ibi ealiter prius dare amorem, quam reamorem, sed simul aturaliter sunt ibi amor & reamor: sicut autem amor n diuinis praecedit reamorem secundum rationem, sic reamor potest addere super amorem aliquid secundum rationem.
Ad tertium dicendum, quod non sequitur, quod pater sit formaliter beatus filio, vel quod patris beatitudo dependeat a filio, sed bene sequitur quod pater non possit esse beatus sine filio: quia nullius sine socio est iucunda posser sio, sicut ait Boethius, hoc autem non arguit aliquam praerogatiuam in filio, qua patrem praecedat, nec in patre aliuam dependentiam derogantem suae dignitati: quia sicut pater cognitione beatifica non potest non cognoscere creaturam, vt superius declaraui dist. 8. non tamen deendet a creatura sic &c. Et quid mirum si pater non poest diligere non diligendo filium, & non reamante flio cum pater non possit esse non existente filios
Ad quartum dicendum, quod ex hoc non sequitur, quod pater, & filius producant spiritum sanctum vt scientes, secvt amantes, quamuis ex hoc bene possit concludi, quod productio spiritus sancti praesupponit notitiam, & verbi productionem. in omni enim amore praesupponitur cognitio : cum bonum cognitum sit obiectum volucatisa Etiam rationon est ad propositum: quia in diuinis non est ex rematione augmentum amoris, sicut ratio prae¬ supponit, sed amor & reamor, & notitia vtriusque, omnia sunt vnum in diuinis, & simul natura. Quicquid igitur sit di dictis istius doctoris ad praesens non curo, cum non sit contra me, patet tamen quod ille rationes non concludunt
Articulus 3
Utrum pater et filius sint unum principium respectu productionis spiritus sancti.
QVANTVM ad tertium principale, vtrum pater, & filius respectu productionis spiritus sancti possint dici plures spiratores, dicit doctor noster, quod sicut vna deitas vnit tres diuinas personas in creando: sic eadem deitas vnit patrem, & filium in spirando, differenter tamen nam prout tres diuinae personae creant, ita hoc eis compi tit per vnam deitatem, in qua vniuntur, quod & ipsa deitas creat: sed prout pater, & filius spirant spiritum sanctum, fic hoc eis competit per vnamuirtutem spiratiuam, qua est ipsa deitas, quod tamen ipsa deitas non spirat, & ideo non dicuntur plures creatores propter vnitatem vnius creatricis essentiae, quae & ipsa creat, sed possunt dici plures piratores, cum diuina essentia non spirat.
Sed contra ista dicta, quamuis rationabiliter posita, arguit quidam doctor. Et primo probat, qud illa non est pro ria, essentia diuina creat.
Quia actus sunt suppositorum, vt patet 1. metaph. & 2 ethicorum, sed essentia diuina secundum se non est uppositum, quia alias haberemus quattuor supposita in diuinis: ergo diuinae essentiae non competit per se creare, el apere
2 Praeterea, anima rationalis quamuis sit separabilis a corpore, dum tamen est in corpore non conuenit sibi ali qua operatio per se, quia si aliquis dixerit animam per se intelligere, dicit eam texere, vel edificare, vt dicitur 1. di anima, ergo multo fortius cum essentia diuina non possit separari a diuinis suppositis, ergo tanquam agenti non potest sibi attribui aliqua operatio.
Tertio ipse praeuenit responsionem ad haec dicta, & ait, quod non valet, si dicitur, Creare est actus essentialis, & ideo potest conuenire essentiae, quae est principium essentiale: quia sicut actus notionalis est a virture generat ua, vel spitatiua, non quod virtus huiusmodi talem actum elici at suppositiue, sed solum formaliter, est ratio eliciet di actum notionalem: sic & si creare sit actus essentialis, non tamen debet attribui essentiae diuinae tanquam agenti, sed tanquam ratione agendi.
Sed illa non videntur esse vera 1 Quia omnis essentia, quae per se habet esse per se, potest agere, maxime quo ad actus essentiales, quorum huiusmodi natura poterit esse principium ipsi supposito. Si enim natura ignis p se haberet esse, ipsa posset esse principium quod, siue producens respectu omnis operationis emus est principium quo, siue principium productiuum; sed essentia diuina per se habet esse. Non enim diuina essentia capit esse, ex eo, quod producatur i supposito: quia ipsa improducibilis est. Si enim caperet esse ex eo, quod est in suppositis, tunc necessario essentia numcraretur numeratione suppositorum, quod est haereticum dicere, ergo diuinae essentiae competit per se agere secundun actus essentiales
2 Praeterea, de quocunque vere, & proprie praedicatui nomen verbale deriuatum a verbo significante aliquem actum, illi proprie conuenit elicere talem actum, sed creatrix est nomen verbale descendens ab vltimo supino illius verbi creo, as, aeque grammaticaliter sicut creator, & proprie praedicatur de diuina essentia: quia omnes sanct. doctores dicunt deitate, siue essentiam diuinam esse creatrice, ergo actus, qui dicitur creare, proprie sibi conuenit
Ad primum ergo cum dicitur, quod actus sunt suppositorum, dico, quod textus Aristotelis non habet suppositorum, sed singularium, modo licet essentia diuina non sit sup positum absolutum, potest tamen sine omni inconuenietia dici hoc singulare absolutum, eo quod per se habet hoc esse, puta diuinum. Et si in aliqua translatione, quam ege tamen numquam recordor me vidisse, inueniretur, quod ctiones sunt suppositorum, dicerem, quod Aristoteles pro tanto fic striberet, quia loquebatur ibi de rebus, quarum naturae per se non habent esse, sed acquirunt esse in suppositis, & ideo per se non poterunt agere
Ad secundum dicendum, quod animae humanae dum est in corpore per se non competit agere, quia dum est in cor pore, per se non habet esse, sed dato, quod per se haberet esse, sicut negare non poteris de essentia diuina, tunc dicerem quod haberet per se agere, & non minus per se ageret dum esset in corpore, quam dum esset separata a corpore.
Ad tertium dicendum, quod non est simile de actu essentiali & notionali: quia ex parte actus notionalis esset manifesta contradictionis implicatio: quia omne productum differt necessario a producente, cum impossibile sit idem producere seipsum, sed essentia diuina a nullo producto in diuinis potest differre, quia a quocunque re aliter differi essentia diuina, illud non potest esse Deus, ergo si essentiae diuinae competeret actus notionalis, tunc ipsa a producto differret, & non differret, & per consequens produm ceret, & non produceret. Istorum autem inconuenientium nullum sequitur, posito quod essentiae diuinae competat per se agere secundum actus essentiales,
Addit etiam dictus doctor ad dicta praecedentia, quibus modo responsum est, quod causa quare non possunt dici plures creatores, est, quia uis creatiua, puta essentia diuina, non multiplicatur, nec connotat aliquam distinctionem suppositorum: quia si esset in vno tantummodo, ad huc illud suppositum crearet.
Sed illud expresse contradicit alijs suis dictis: quia ipse manifeste ponit, quod emanatio creaturarum necessario presupponat emanationem personarum, quod si verum est, tunc non esset possibilis creatio, si essentia diuina tantum haberet esse in vno supposito, quia tunc non esset personarum emanatio,
Quidam etiam alij dicunt, quod hoc nomen spirator, vel creator, potest teneri adiectiue, vel substantiue. Primo modo stant talia nomina pro suppositis, & sic possunt dici duo spiratores, & tres creatores. Sed secundo modo depent dici vnus creator, & vnus spirator
Sed isti falsum assumunt: quia nomen verbale est tantummodo nomen substantiuum, licet suum participium possit dici adiectiuum, eo quod moueatur de genere in genus, verbale tamen nomen est mere substantiuum: quia nec mouetur per terminationes, nec per genera, quae tamen motio est de natura nominis adiectiui, ergo &c
Item Doctor comunis in hac materia videtur sibi contradicere: quia in scripto super primum sententiarum dicit, quod actus significantur in verbo, participio, & nomi ne verbali, cum igitur actus sint suppositorum, vt dicitur in Prooemio met. ideo ad multitudinem suppositorum sequitur multiplicatio actuum, & ideo non possumus di cere, quod pater & filius spiritum sanctum spirat, vel ess pirans, uel est spirator: sed debemus dicere, quod spirant & quod sunt spirantes, & quod sunt spiratores, & ideo concludit, quod pater & filius sunt duo spiratores, sicut sunt duo supposita: Sed in prima parte q. 38. artic. 4 in solutio ne vltimi argumenti, dicit, quod cum spirans sit nomer adiectiuum, spirator nomen substantiuum, ideo pater & filius sunt duo spirantes propter pluralitatem suppositorum, non autem duo spiratores propter vnam spirationem,.
Articulus 4
Vtrum potentia spiratiua dicat quid vel ad aliquid
Ad principale argumentum in oppositum dicendum quod nec pater imperfecte se habet, nec filius superfluit in spirando, quia cum vna sit virtus spiratiua sub eodem espectu ad sprrandum requisito in patre, & filio penitus indistincto, ergo nec pater sine filio, nec filius sine patre, spirabit spiritum sanctum, cum ambo sint vnum principium spiritus sancti