Quaestio 1
Quaestio 1
An haec proposito vera sit, videlicet, solus Pater est Deus.
Et videtur quod sic: quia si non, hoc esset pro tanto, quia excluderet filium, sed hoc non facit: quia secundum. Aug. 1. de trin solus additum patri non excludit filium.
In contrarium videtur esse Aug. 8 de tri. vbi ait "patrem esse Deum: sed non esse solum Deum". Quia dictio exclusiua addita alicui termino, vt plurimum videtur excludere ab huiusmodi termino omne illud, quod non est de principali, seu primario suo conceptu, & quia magister nanc materiam de dictionibus exclusiuis introduxit in hac 221. dist, propter personas diuinas, quae relatiue differunt; ideo primo videndum est, vtrum vnum relatiuum sit do principali conceptu, seu de primario intellectu alterius: becundo utrum dictio exclusiua addita vni relatiuorum excludat aliud : Tertio illud, quod quaeritur. Quarto. ptrum haec sit vera, solus Deus est Deus.
RESOLVTIO AIterum quidem velatiuorum non esse de primario conceptu, vatio cogit consiteri Vnde exclusionis nota alteri eorum adiuncta, alterum non secludit. Quamobrem, proposito haec, solius Pater est Deus, omnino neganda est, quando quidem ea admissa statim infertur, Dei filium non esse Deum.
Articulus 1
Utrum unum relativum sit de principali conceptu, seu de primario intellectu alterius.
DE primo sunt opiniones repugnantes, teneo me taDmen cum illa, que dicit, quod vnum relatiuorum non sit de primario conceptu alterius: sed de cointellectu, seu connotato conceptu alterius: quia ficut dicit doctor noster & bene.
1 Ouandocunque aliqua sic se habent, quod unum est de principali conceptu alterius, si vnum immediate profertur cum altero, tunc committitur nugatio, vt patet, cum dicitur homo animal; sed cum dicitur pater filii, uel duplum dimidij, & sic de alijs relatiuis, non committitur aliqua nugatio, ergo &c
2 Praeterea, illud; quod ab aliquo est essentialiter distinctum, vel saltem non intrinsece spectat ad suam essentiam, hoc non est de primario suo intellectu, sed vnum celatiuum ad minus in creaturis est ab altero essentialiter distinctum, ergo &c.
3 Praeterea, natura oppositorum non patitur, quod vnum oppositorum sit de principali conceptu alterius, sed duo correlatiua vere sunt opposita, ergo &c
Illa, quae sunt simul natur ali intelligentia, videtur, quod quolibet illorum sit de principali intellectu alteius, sed relatiua sunt huiusmodi, vt patet in praedicanentis, ergo &c
2 Praeterea: illud, quod sic se habet ad alterum, quod psum nullo conceptu potest concipi sine illo: videtur, quod illud sit de principali suo conceptu; da oppositum, tunc saltem secundum illum principalem conceptum illud posset ab illo praescindi, & concipi sine eo, sed vnum relatiuum nullo modo potest concipi sine termino, qui est suum correlatiuum, ergo &c.
Praeterea, cuius conceptus minus potest praescindi ib aliquo, quam conceptus speciei a differentia propria; hoc necessario requirit illud in suo principali conceptum, illa patet, quia species in suo principali conceptu requirit differentiam, cum sit pars suae diffinitionis, sed relatiuum respectu sui corrclatiui est huiusmodi, ergo &c probatio assumpte: quia haec species homo, potest concipi, ut est, animal non concipiendo rationale; sed vnum relatiuum nullo conceptu est conceptibile sine altero, ergo &c
4 Praeterea, illud, cuius principalis conceptus est esse ad aliud, illud in suo principali conceptu requirit aliud, & per consequens illud non est de suo cointellectu, sed de suo principali intellectu, sed omne verum relatiuum est huiusmodi: quia sunm esse est ad aliud se habere, vt patet in, praedicamentis.
3 Praeterea, iste principalis conceptus aut est relatiuus, c. de ut absolutus. Si relatiuus, tunc necessario terminatur ad quae sunt aliud; Si absolutus, hoc esset contra naturam relatiui: quia ad alitum in conceptu principali res quasi diffinitiue & forma iter exprimatur ergo cuiuscunque rei principalis conceptus est absol:itus ipsa necessario erit absoluta, & sic relatiuum non esset relatiuum, quod est contradictio.
Sed istis non obstantibus teneo cum doctore nostro, Contr vt prius. Afduertendum est tamen, quod rationes, quas Opinio hic conscripsi ex falsa imaginatione procedunt, videntur nem enim praetendere, quod conceptus principalis & conceptus secundarius, qui dicitur connotatus, siue cointellectus, sint duo conceptus distincti, distinctis temporibus eliciti, & illud non est verum, saltem in proposito; puta loquendo de relatiuis: quia vno simplici actu, quo inteligitur pater, attingitur etiam cognitiue ipse filius, pater tamen concipitur principaliter: quia intelligitur in recto filius autem secundario, siue ex connotato: quia concipitur in obliquo, & per modum extremi terminantis tendentiam & lationem illius, quod est in recto conceptum, siue principaliter intellectum, puta patris: Propter quod uamuis obiectiue distinguantur penes principale, & secundarium, eo quod pro tunc, quando intelliguntur, vnum per se directe & in recto intellectui obiiciatur, alterum autem vt dixi terminatiue & in obliquo, his tamen duobus obiectiue consideratis, ex parte nostri in lectus subiectiue vnicus actus intelligendi correspondet.
Ex hoc respondeo ad rationes. Ad primum nego maiorem, nisi sic sint simul, quod vnum non possit concipi in recto, nisi & alterum in recto concipiatur, sicut perfecte non potest concipi homo, nisi rationale in recto concipiatur.
Ad secundum patet per idem: quia quamuis ipsum corellatiuum non concipiatur distincto conceptu subiectiue, concipitur tamen aliter obiectiue, quia in obliquo, & illud sufficit ad hoc, quod dicatur concipi secundario. Ad tertium dicendum, nego minorem; ad probationem dico, quod cum homo concipitur vt animal ille non esi conceptus speciei, sed est conceptus generis: & quia conceptus generis abstrahit a suis differentijs diuisiuis, vt pro tet 3. met. ideo non mirum si homo vt animal concipiatur sine rationali, quamuis vt sic non possit concipi sine sensibili, quod est differentia constitutiua respectu animalis.
Articulus 2
Utrum dictio exclusiva addita uni relativorum excludat aliud
QVANTVM ad secundum principale, vtrum dictio exclusiua addita vni relatiuorum excludat aliud, dicendum, quod dictio exclusiua addita vni relatiuorum excludit alterum.
1 Quia quamuis dictio exclusiua non excludat a termino, cui additur illud, quod est de suo conceptu principali, excludit tamen omne illud, quod est de conceptu secundario; sed, sicut iam patuit, vnum relatiuum non est de conceptu principali alterius, sed tantum modo secundario, ideo &c maior patet per philosophum. 1. physicorum, vbi contra Parmenidem & Melissum ait quantum od primam partem maioris, Si illud, quodvere est, esset solu homo, adhuc necesse est esse animal bipes. Quantum ad ecundam partem ait, Non enim amplius principium est, si vnum solum. Et subdit rationem, Principium enim cuausdam, aut quorundam est. Ex quo apparet, quod dictio exclusiua addita vni relatiuorum excludit alterum, & per consequens excludit seipsum, sicut addita principio excludit principiatum, quo excluso negatur, & excludit etiam ipsum principium: quia vnum relatiuorum non potest manere, excluso reliquo; posita enim se ponunt, & perempta se perimunt, vt dicitur in praedicamentis. Ex quo etiam apparet, quod per additionem dictionis exclu nue ad vnum relatiuorum contingit manifesta implicano contradictionis quia relatiuum ad affirmationem sui ponitur, & ad exclusionem sui corellatiui tollitur & negatur.
2 Praeterea, a elencorum dicitur: Solus idem est, quod non cum alio; & hoc idem habetur in topicis Aristotelis. Sed in creaturis vnum relatiue oppositorum est aliud ab alto ro, & etiam in diuinis pater est alius a filio, ergo solus vel ilia confimilis dictio exclusiua addita vni excludit aliud.
2 Quia dictio exclusiua solummodo illa excludit ab inuicem, quae ab inuicem possunt in essendo separari: sec vnum relatiuorum non potest separari ab altero, nec in essendo, nec intelligendo.
2 Praeterea, maior est connexio inter duo relatiua, quam inter totum integrale & suam partem, quia relatinia posita se ponunt & perempta se perimunt: sed dictio exclusiua addita huiusmodi toti non excludit parte: non onim sequitur, Sola domus est, ergo paries non est; immo ffirmatiue potest inferri; ergo paries est.
3 Praeterea, Si solus pater est, pater est, si pater est, filius est, ergo si solus pater est, filius est, & per consequens non ex cluditur.
4 Praeterea, illud, quod est de intellectu alicuius, non excluditur per additionem distinctionis exclusiuae ab ip o: non nm sequitur, solus homo est, ergo animal non est, uia animal est de intellectu hominis: sed vnum relatiuorum est de intellectu alterius.
Ad secundum dicendum, quod maior non est vera coniderando constitutionem rei: quia pars integralis spectat ad constitutionem totius, vnum autem relatiuorum non spectat ad constitutionem alterius.
Ad tertium dicendum, quod prima consequentia, quae ssumitur pro maiore, potest negari: quia dictio exclufius addita vni relatiuorum sapit naturam distinctionis distrahentis; sicut igitur non sequitur, homo mortuus est, ergo nomo est, sic non sequitur, solus pater est, ergo pater est: & illa videtur esse expressa intentio Aristo. 1. physicorum cum ait: non enim amplius principium est, si vnum solum.
Articulus 3
Utrum haec proposito vera sit videlicet solus pater est Deus.
QVANTVM ad tertium principale; vtrum haec sit vera, solus pater est Deus, dicedum, quod haec proosito, solus pater est Deus, est neganda: quia cum dictio exclusiua addita vni relatiuorum excludat alterum, ergo si illa est vera, sequeretur, quod filius non esset Deus.
Dicendum, quod quia patri appropriatur virtus, & potentia, sicut filio sapientia; ideo sicut ratione appropriationis dicitur in persona filij, Ovrum coeli circuiui sola sic quia immortalitas attestatur virtuti, seu potentiae; ideo appropriate conceditur illa, so lus pater habet immorta itatem, per hoc enim non excluduntur aliae diuinae peronae a consortio praedicati: sed tantummodo excluduntur ab appropriatione eius.
Est tamen sciendum, quod si in propositone praedicta Iy solus non tenetur exclusiue; sed praecisiue, tunc propo atio est vera. Est enim sensus, quod illud diuinum suppositum, quod in esse personali per solam paternitatem constituitur, est Deus; sic enim non exluduntur aliae diuinae personae a consortio illius praedicati, quod est Deus: sed tantummodo praescinditur forma subiecti.
Articulus 4
Utrum haec proposito vera sit, solus Deus est Deus.
QVANTVM ad quartum principale, vtrum haec propo sitio, solus Deus est Deus, sit concedenda, dico, quod haec proposito, solus Deus est Deus, vel sola trinitas est Deus, est absolute concedenda: quia pr talia datur intelligi, quod solummodo illud, quod habet naturam diuinam est Deus, vel quod solum tres personae in vna natura sunt verus Deus.