Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO SVII. Dilucida, & breuis duisio buius dictinctionis, in qua proprietatum nomina cum per sonarum nominibus conseruntur.

IC QVARI POTEST&c. Magister in ista dist. 27. comparat nomi na proprietatum nominibus persi narum, & duo facit, nam primo ostendit, quomodo nomina proprietatum se habeant ad nomina personalia Secundo dat quandam regulam ad ordinate proferenda tam nomina substantialia, quam nomina notionalia ibi, Et hic est adtertenda. Prima in duas. Nam primo ostendit, quomodo proprietates significantur nominibus personalibus. Secundo, quomodo proferuntur quandoque nominibus non proprie personalibus, sed personalibus aequipollentibus ibi, Hic non est praetermittendum Prima in tres, secundumue primo circa huiusmodi nomina quaestionem mouet. Secundo ad motam quaestionem respondet. Tertio respo sionem declarando ueritatem intentam promouet. Setunda ibi, Ad quod sine Tertia ibi, Nec tamen nobis uidetur. Et haec in duas: quia primo in ista materia declarat quasdam propositiones; Secundo proprijs vocabulis nominat distinctiuas relationes. Secunda ibi, hRelationum vero &c. Tunc sequitur illa pars, Et hic est aduertenda. E diuiditur in tres partes. Primo enim ponit regulam generalem circa nomina significantia, tam substantiam, quam notionem. Secundo ratione huius regulae mouet incidentem quaestionem. Et tertio subinfert quaestionis solutionem. Secunda ibi, Hic quaeritur cum dicitur. Ad quod dicimus Circa istam distinctionem. 27. quaero hanc quaestionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum