Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO XXVIII. XXIX Aperta, & vnitersalis diuisio harum distinctionum, ui quibus de proprietatibus in personis diuinis. inexistentibus pulcbre peragitur
RETEREA CONSIDERARI opoR TET. Postquam magister tractauit de proprietatibus personas constituentibus; hic tractat de proprieatibus personis inexistentibus. Et diuiditur in duas partes: nam primo tractat de huiusmodi aeternis notionibus; Sccundo incidenter determinat de quibusdam teporalibus relationibus ibi, Sunt enim quaedam nomina &c Prima in duas partes, secundum, quod principaliter duae sunt huiusmodi notiones personas non constituentes, scilicet inmascibilitas, & com munis notio, seu actiua spiratio. Primo igitur magister determinat de innascibilitate, Secundo de communi notione ibi, est praeterea aliud nomen. Prima in duas: quiprimo tractat de proprietate ingeniti, Secundo de proprietate ipsius geniti ibi, Sciendum quoque est; Prima ij duas; nam, primo tractat de ipgeniti conditione, Secundo de geniti ab ingenito distinctione ibi, lllud etiam tac ri. Prima in tres: quia primo magister ostendit, quod solus pr ter dicitur ingenitus, Secundo inquirit, vtrum solus patet dici debeat non genitus, Tertio ostendit, quoe innascibilitas est illa proprietas, a qua pater dicitur ingenitus. Secund ibi, ldeo quaeri solet, Tertia ibi; Si autem vis scire. Sequitur illa pars, lllud etiam taceri; in qua primo remouet Ai rianorum falsam opinionem, Secundo mouet incidentem quaestionem, Tertio apponit suam responsionem. Secunda ibi, Praeterea quaeri solet. Tertia ibi, Ad quod dicimus Tunc sequitur illa pars; Sciendum quoque, & diuiditur in tres partes: nam primo tangendo quasdam proprietates filij, puta quod dicitur verbum, imago & iapientia genita, magister quaerit, vtrum ibi sapientia praedicetur relatiue, siue personaliter. Secundo ostendit, quod in illo iensu sapientia accipitur notionaliter, siue personaliter Et tertio ostendit, qued imago quandoque accipitur essentialiter. Secunda ibi, Caue lector. Tertia ibi, lllud etiam sciri oportet. Sequitur pars illa; est preterea aliud nomen &c. quae est principium 25. distinctionis, in qua magister tractat de communi spiratione; & quia pater & filius in hac communi notione conueniunt prout sunt vnu principium spiritus sancti, ideo magister duo facit. Quia primo ostendit, quod hoc nomen principium multipliciter dicitur, Secundo respectu quorum in proposito accipitur, ibi, Et pater ab aeterno; Et haec in duas; nam primo magister praemittit suam intentionem, Secundo declarat cam, ibi, Omnium ergo, quae sunt &c. Et haec in duas, secundum quod duo praemisit, scilicet quod Deus est principium ad intra aeternaliter, & ad extra temporaliter. lgitur primo probat patrem, filium, & spiritum sanctum in temporo fuisse vnum principium totius vniuersi, Secundo ostendit patrem ab aeterno fuisse principium filij, & patrem, & filiu principium spiritus sancti, ibi, Deinde in eodem. Et haec in tres: quia primo ostendit patrem, & filium esse vnum principium, quo ad spiritus sancti productionem, Secundi ostendit hoc conuenire patri, & filio secundum vpam ci munem notionem, Et tertio illius notionis inquirit nominalem expressionem: Secunda ibi. Ideo quaeri solet Tertia ibi, Si vero quaeritur. Circa istas duas distinctiones quaero hanc quaestionem.
On this page