Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO XXX. Resoluta diuisio buius distinctionis, in qua de temporalibus relationibus sermo mcboatur.

VGT ENIM Quaedam &c. Post. quam magister determinauit de diuinarum personarum aeternis motionibus, nunc in ista 30. distinctione tractat de earundem personatu temporalibus relationibus, & diuiditur in duas partes: quia primo magister ostendit, quod quaedam temporales appellationes Deo conueniant, secundo ostendit qualiter, & per quem modum Deo conuenire valeant ibi., Quomodo ergo. Prima in tres: nam primo magister praemittit suam intentionem, secundo contra suam assertiorem adducit obiectionem, & tertio illius obiectionis innuit dissolutionem. Secunda ibi, Sed hic aliquis dicet. Tertia ibi, Ad quod dici potest. Sequitur illa pars uomodo ergo, Et diuiditur in duas pates: nam primo ostendit supradictorum possibilitatem, secundo ex hic dictis ostendit esse solutam quandam superius tactam difficultatem ibi, Hic potest solui quaestio. Circa istam dist. quero.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum