Text List

Circa textum

Circa textum

DISTINCTIO XLV. ET XLVI Perepitua harum distinctionum diuisio, in quibus de diuina voluntate, euisque efficacia abunde pertr actatur.

AM DE VOLVNTATE DEI Postquam Magister determinauit de diuina scientia, ac potentia, nuc in ista 45. distinctione tractat de di uina voluntate, & eius efficacia, & diuiditur in duas pates; nam primo tractat de diuinae voluntatis efficacia negatiue, ostendendo ipsam diuinam voluntatem numquam esse non efficientem: iSecundo tractat de ipsa positiue, ostendendo ipsam semper fuisse & esse efficacem ibi, voluntas quippe Dei Prima in duas; quia primo agit de voluntate diuina, & eius efficacia, secundo circa huiusmodi efficaciam mouet quaedam dubia ibi, Hic oritur quaestio. Prima in duas: nam primo tractat de voluntate diuina quasi diffinitiue, seu descriptiue. Secundo prosequitur de ea diuisiue, ibi, Hic non est praetermittendum. Prima in duas, quia primo agendo de diuina voluntate ostendit quid sit; Secundo innuit quantum possit, ibi, Haec itaque summe bona: & haec diuiditur in duas; quia primo praemittit diuinam voluntatem esse tantae efficaciae, quod ipsa nullam causam habet supra se, & ipsa est causa omnium, Secundo probat intentum ibi, Voluntas ergo Dei. Sequitur illa pars, Hic non est pretermittendum, & diuiditur in duas partes; nam primo praemittit hanc diuisionem, quod Dei voluntas quandoque accipitur proprie, quandoque improprie, & prosequitur istius diuisionis parte primam, Secundo sub diuidendo prosequitur secundam ibi, Aliquando vero Et haec in tres, quia primo voluntatem Dei improprie di ctam, accipiendo Dei voluntatem pro his, quae sunt signa voluntatis suae, diuidit in quinque membra, quae sunt, praeceptio, prohibitio, consilium, permissio & operatio. Secundo prosequitur coniunctim de primis tribus, Et tertio prosequitur simul de duobus sequentibus. Secunda pars ibi, ldeo autem praeceptio. Tertia ibi, Permissio quoque. Sequitur distinctio ac. Hic oritur quaestio &c. & diuiditur in duas partes secundum quod circa diuinae voluntatis efficaciam duo dubia mouet, quorum primum est, vtrum Deus velit aliquod bonum fieri, quod tamen non fict. Secundum, vtrum Deus nolit aliquod malum fieri, quod tamen contra Dei voluntatem fiet. Primo ergo prosequitur primum dubium, Secundo secundum ibi, Ideoque cum constet. Prima in duas: nam primo arguit duplici auctoritate, quod diuina voluntas non sempet imletur. Secundo ostendit qualiter huiusmodi argumentis respondetur, ibi, Sed audiamus solutionem. Sequitur illa pars, Ideoque cum constet, & diuiditur in duas partes; nam primo circa praedictum dubium recitat magister duplicem opinionem, Secundo consentiendo vni opinio ni ponit suam determinationem ibi, Si quis diligenter Prima in tres; nam primo vtramque opinionem recitat, Secundo motiua vtriusque opinionis insinuat, Tertio motiuum illius opinionis, quam non tenebit, destruit, & infirmat,. Secunda ibi, Qui enim dicunt. Tertia ibi. Quia vero August. ait. Sequitur illa pars, Si quis diligenter: & diuiditur in tres partes: nam primo, quod Deus non velit fieri mala, triplici ratione concludit: Secundo contre conclusam veritatem obiicit, Et tertio huiusmodi obiectionem tollit. Secunda ibi, lam sufficienter. Tertia ibi, Quibus facile. Circa istas duas distinctiones quero hanc questionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa textum