Circa textum
Circa textum
DISTINCTIO NLVII EtLVIIl Preuissima, ac vesoluta harum distinctionum diuisio in quibus de diumae voluntatis efficacia comparatiue agitur.
OLVNTaS quippe Dei &c. Hic Magister tractat de diuinae voluntatis efficacia ipsam considerando positiue, & diuiditur in duas partes: nam primo considerat vniuersaliter huusmodi efficaciam, Secundo considerat humanae voluntatis ad diuinam voluntatem conformitatem, & concordiam ibi, ociendum est: Prima in duas: nam primo ostendit omnia fieri secundum diuinam voluntatem, Secundo ex dictis ostendit oriri incidentem dubietatem ibi, His verbis: & haec in tres: nam primo tangit dubitationem: Secundo apponit solutionem, & tertio praedictorum facit recapitulationem. Secuda ibi, verum vt supra. Tertia ibi, Ex predictis &c. Sequitur 48. distinctio. Sciendum est &c In qua Magister considerat humanae voluntatis conformitatem ad diuinam voluntatem, & diuiditur in duas partes; nam primo ostendit Magister, quod conformitas in volito, puta si homo illud idemuult, quod Deus vult non semper facit esse bonam hominis voluntatem &econ uerso si homo non vult illud, quod Deus vult, hoc non semper sacit malam hominis voluntatem. Secundo ostendit quod bona Dei voluntas quandoque potest impleri per malam hominis voluntatem. Secunda pars incipit ibi, lllud quoque &c. Et haec diuiditur in quattuor partes; quia primo ponit intentae veritatis determinationem, Secundo instat per vnam obiectionem, Tertio huiusmodi obiectionis subiungit solutionem, Quarto ostendit, quod ex praedictis soluuntur plures quaestiones, quae fieri possunt circa Christi, ac ceterorum sanctorum passionem. Secunda ibi, Sed ad hoc opponitur sic. Tertia ibi, Ad quod respondentes. Quarta ibi, Ex quo soluitur. Circa istas duas vltimas distinctioes primi libri quaero hanc quaestionem.
On this page