Table of Contents
Sentences Commentary
Liber 1
Prologus
Quaestio 2 : Utrum cognitio supernaturalis necessaria viatori tradita sit sufficienter in sacra scriptura
Quaestio 3 : Utrum theologia sit de Deo ut de subiecto
Quaestio 4 : Utrum ista scientia sit de Deo sub aliqua speciali ratione
Quaestio 5 : Utrum ista scientia sit de omnibus in comparatione ad eius primum subiectum
Quaestio 6 : Utrum theologia sit scientia in se
Quaestio 7 : Utrum ista scientia habeat aliquam habitudinem subalternantis ad alteram scientiam
Quaestio 8 : Utrum ex ordine ad praxim ut finem dicatur per scientia practicam
Quaestio 9 : Utrum theologia quae est de necessariis sit practica
Quaestio 10 : Utrum theologia quae est de veritatibus contingentibus sit speculativa
Quaestio 3
Utrum theologia sit de Deo ut de subiectoVidetur quod non quia primo posteriorum dicitur quod "subiectum scientiae habet partes principia et passiones". Deus non habet partes integrales, cum sit simplex, nec subiectivas cum sit singularis Similiter non habet principia, cum sit principium, nec passiones, quia passio inest subiecto sic quod est extra essentiam, sic autem nihil est in Deo, ergo etc.
Item, ista scientia habet quattuor sensus, sed cuilibet sensui correspondet aliquod subiectum quia cuilibet scientiae habenti sensum correspondet solum unum secundum sensum illum, ergo ista scientia habet plura subiecta, ergo non est tantum de Deo ut de subiecto.
Item, videtur quod homo sit subiectum huius scientiae per Commentatorem primo Ethicorum in prologo, dicit enim quod scientia moralis est de homine quoad anima, medicinalis est de homine quoad corpus. Ex hoc accipitur ista propositio, omnis scientia practica habet pro primo obiecto illud cui acquiritur finis scientiae et non ipsum finem, finis autem theologiae acquiritur homini non Deo, ergo etc
praemitto autem 3a primum est distinctio de theologia in se et de theologia in nobis dico enim quod cognitio quaelibet in se est illa quae nata est haberi de subiecto eius secundum quod manifeste se intellectui proportionato et sic theologia est cognitio talis qualem natum est subiectum theologiae facere intellectio proportionato sibi Cognitio autem in nobis est illa quae nata est habere in intellectu nostro de suo subiecto et sic theologia in nobis est qualem intellectus noster natus est habere de eius subiecto sicut quamvis aliquis non posset capere subiectum scientiam geometriae sed tantum crederet alicui dicenti de geometricis tamen geometria in se esset scientia quamvis non illi
Secundum quod praemitto est de ratione primi subiecti dico enim quod ratio primi subiecti est continetur in se virtualiter primo omnes virtutes huius habitus et hoc ostendo 2ter primo quia obiectum primum continet propositiones immediatas quia subiectum primum continet praedicatum et per consequens eius evi?am totius propositionis: propositiones autem immediate continent conclusiones ergo subiectum propositionum immediatarum continet omnes veritates istius habitus 2o quia primitas hic accipitur a primo ex diffinitione universalis secundum quod dicit adae adaequationem obiectum autem se habet ad habitum sicut causa ad effectum sed causa adaequatam continet totum effectum ergo etc
Sed contra istud obicitur dupliciter primo sic sicut obiectum primum ad potentia ita obiectum primum ad habitum sed obiectum primum potentiae est aliquid commune ad omnia personae obiecta illud potentiae ergo primum obiectum habitus est aliquid commune ad omnia personae obiecta eius non aliquid virtualiter continens omnia
2o sic communiter in scientiis assignatur pro subiecto primo commune ad omnia considerata in illis sicut in geometria linea enim in metaphysica ens ergo etc
Ad primum Respondeo quod non est omnino simile de potentia et habitu per compositionem ad subiectum quia obiectum comparatur ad potentiam sicut motum ad mobilem vel agens ad passum sed obiectum compatitur ad habitum sicut causa ad effectum. Quando autem agens agit in aliquod passum quodcumque agens eiusdem rationis potest agere in passum quod licet eiusdem rationis Sicut si hoc album potest movere hunc visum omne talem album potest movere talem visum et ideo extrema proportionis inter actum et passivum possunt accipi sub ratione universali et sub ordine communi ex parte virtus sicut si dicerem visum in communi et documentum in communi esse proportionata sicut potentia et obiectum adaequatum sed non sic est de extremo proportionis cauae et effectus non enim quodlibet contentum sub primo obiecto respicit istum habitum ut effectum eius sed tantum primum contentum quod virtualiter continentur omnia ad quae habitus se extendit
Ad 2m quod multorum habituum specie differentium potest esse solum commune abstractum ab obiectis eorum propriis et sic in scientiis assignatur aliquod subiectum commune a quo non est habitus unus secundum speciem sed tantum sed genus
3m quod praemitto de theologia quantum ad partes et dico eam habere duas partes primo integrales quarum una est veritas neccessaria alia veritas contingens Sciendum est autem quod theologia alias veritas considerat sicut quod deus est trinus et unus et huius et alias contingentes sic deus est incarnatus et huius
Ex istis Respondeo 2o ad quaestionem et primo loquendo de theologia ut est in se et de veritatibus neccessariis tenens quod theologia in se quantum ad veritates neccessarias ipsius habet dum pro primo obiecto et nihil aliud
prima ratio est primum obiectum continet virtualiter omnes veritates virtutes illius habitus cuius est primum obiectum sed nihil continet virtualiter omnes virtus theologicas nisi deus ergo etc probatio minoris quia nihil aliud continet eas ut causa sive ut illud ad quod homo aut attributive quia deus nulli alteri attribuit nec aliquid continet eas ut causa sive ut illo effectus demonstratione quia nullus effectus demonstrant deum esse trinum quod est potissima veritas ergo etc Et sic theologia est de hiis quae soli intellectui dummodo sunt cognita naturaliter Solus deus est sibi notus naturaliter ergo etc maior probatur quia si ista scientia esset de aliquibus alicuius activa intellectum naturaliter notis ergo praeter ista aliqua alia sunt noscibilia naturaliter soli deo ergo adhuc aliqua scientia est superior ista consequens est falsum ergo etc
Secundo sic in nulla scientia tradita ita distincta cognitio de aliquo quorum non est eius primum subiectum sicut in illa quae est de illo ut de primo subiecto eius ergo si deus non sit hoc subiectum non traditur hoc ita distincta cognitio de deo sic traderetur de eo in aliqua alia scientia in qua posset esse subiectum potest autem subiectum esse in alia ergo illa esset prior ista consequens est talem:
persuasiones ad idem sunt 4or prima theologia secundum Augustinum de trinitate 13 capitulo 1 pro aliqua parte sui est scientia si autem esset tantum de aliquo non aeterno esset formaliter scientia de illo et nullo modo scientia sapientia quia aeterna non attribuuntur temporalibus ita esset superior portio rationis habet aliquam perfectionem propriam sibi correspondentem sed ista scientia sumi est de aeterno non perficiat superiorem portionem rationis ergo esset aliquis habitus omnino notior isto perficiens superiorem rationem portionem rationis consequens est talem ergo etc
/ 3a est quem secundum augustinum 14 de trinitate capitulo 1 "Ista scientia est de illis quibus fides gignitur nutritur et roboratur" ergo ista est de eodem obiecto de quo est fides sed fides est de veritate prima ergo etc
Respondeo ad quaestionem loquendo de theologia prout est in nobis et de veritatibus neccessariis et dico quod ens infinitum et ut sit obiectum et hoc sit de dato dico enim quod quando habitus in aliquo intellectu habet evidentiam ex obiecto tunc ipsum obiectum in se continet virtualiter ipsum et similiter ipsum obiectum ut notum intellectum virtualiter continet ipsum habitum quo ad sui evidentiam quia cognoscens obiectum potest elicere verum actum illius habitus in habitu vero nota non habente evidentia ex obiecto sed aliunde non oportet dare istas duas conditiones ipsi subiecto ymo neutram oportet dare quia perm? est de habitu in hac ac si esset de contingentibus quae neutro modo habent subiectum primum et ideo tali habitu datur obiectum primum illud de quo noto primo et perfectissime immeiate cognoscuntur veritates primae illius habitus theologia autem nostra est habitus non habens evidentiam ex obiecto est illa quae est de neccessariis ergo theologiae nostrae ut nostra est non oportet dare subiectum primum nisi illud primo notum de quo immediate cognoscuntur primae veritates Istud autem primum est ens in infinitum quia ille est perfectissimus conceptus quod possumus habere de illo quod est eius in se primum quod cum neutrum praedictam conditionem habet quia non continet habitum unum virtualiter in se nec multo magis ut notum nobis continet unum habitum tum quia theologia nostra est de eisdem neccessaris de quibus est theologia in se Et ratio primi obiecti est continetur virtualiter omnes veritates ipsius habitus sicut dictum in principio huius quaestionis Ideo assignatur sibi subiectum primum quo ad hoc quod est continetur veritates illud idem quod est subiectum in se sed quia non est evidens nobis et ideo non est contingens illas ut nobis notum ymmo non est nobis notum
deinde 3o ostendo quid est subiectum theologiae contingentis veritates theologias contingentes et quantum ad hoc dico quod nullum subiectum continet veritates contingentes sed tantum necessariis quia ad contingentes de ipso aequaliter se habet et ad oppositas tamen contingentium est ordo et aliqua esset prima vera contingens et aliqua non et ita subiectum nullarum virtutum contingentium habentium ordinem potest poni illud de quo primo id est immediate dicitur praedicatum primae contingentis quae est quod principium in ordine contingentium vel illud de quo inmediata dicuntur praedicatum plurium personarum contingentium si plures sint primae contingentes
Ex hiis ad propositum dico quod essentia divina est primum subiectum theologia contingentis sive accipiatur ut in se sive ut in intellectu divino sive ut in intellectum beatorum et ideo totius theologiae in se et dei et beatorum primum subiectum est essentia ut hic cuius visio a beatis quae est beatifica non est theologia sed est quae perfecta in complexa apprehensio subiecti praecedens naturaliter scientiam theologiae nostrae autem nostra contingentis videtur esse idem subiectum quod est subiectum theologiae nostrae neccessariae.
Ad primum principalis dic naturaliter invente est aliquod universalis et omnino oportet quod habet personas subiectivas Istius autem subiectum est hic aliquid et singulare et ideo non habet partes subiectivas tum potest dici quod personae divinae sit q partes subiectivae ipsius essentiae sed essentia in ipsis non numeratur quod autem de passionibus dicit aliqui quod attributa sunt q passiones sed hic non valet quia consideratio attributorum naturaliter nobis intellectorum est consideratio mediata nisi sint aliqua attributa tantum convenientia huic essentiae ut est hic et non ei ut a nobis intelligibitur nunc confuse quod autem accipitur quod passio est extra essentiam subiecti verum est ubi passio est realiter causata in subiecto sed sic non est in divinis Quod autem 3o dicitur de principiis subiecti dico quod non oportet principia scilibilis esse principia ipsius subiecti in se quai entis inquantum ens non sunt prima sed oportet cuiuslibet subiecti esse principia per qua demonstrantur eius passiones deo
Ad 2m quo sensus ille qui in una parte scrip turae non est litteralis in alia parte est litteralis
Ad 3 quod illud argumentum concludit magis oppositum quod patet dupliciter primo quia homo ponitur subiectum moralis scientiae et medicinae pro eo eo quod continet virtualiter rationem sanitatis vel felicitatis Ideo enim sanitas hominis est talis quia corpus humanum est sic complexionatum Similiter ex anima hominis concluditur ratio felicitatis naturalis sicut patet primo ethicorum non sic homo continet rationem finis huius scientiae quia felicitas supernaturalis et eius obiectum non includitur in ratione hominis ideo homo non potest esse subiectum primum huius scientiae 2o quia homo est finis ultimus istarum scientiarum ad quam tam sanitas quam felicitas naturaliter ordinatur probo quia omnis amor concupiscentiae praesupponit amorem amicitiae sanitas autem vel felicitas amatur amore concupiscentiae ergo illud quod amatur amore amicitiae est finis ultimorum quam ad istorum tale est corpus ex una parte et anima est alia ergo et si hic esset subiectum huius scientiae secundum animam iapl? corpus sequitur quod finis est subiectum huius scientiae
Circa istam quaestionem sciendum est quod quantum ad theologiam in se et quantum ad theologiam ut est in dicto deo et beatis satis expresse habetur intellectio sua quid scilicet sit subiectum sed quantum ad theologiam ut est in nobis non satis clare potest pate?a sua intentio ex dictis spiritus sancti in ista quaestione sciendum est etiam scilicet quod ipse solvit istam quaestionem duabus sequentibus simul arguo autem contra ea quae dicit in ista quaestione et sunt duo
primum est quia quantum videtur haberi ex dictis spiritus sancti ens infinitum est subiectum theologiae nostrae tam respectu neccesariorum quam respectu contingentium
Istud non videtur verum primo quia idem est subiectum theologiae nostrae et fidei nostrae quia ipsa sunt principa totius theologiae nostrae sed articuli fidei non sunt de ente infinito sub ista scilicet ratione prout scilicet ens infinitum distinguitur contra rationem dei ergo etc minor patet quia ad articulos fidei distincte credendos obligantur omnes usum rationis habentes sed cum explicantur articuli laycis non dicitur quo ens in infinitum est trinum et unum vel quod ens in infinitum est incarnatum sed quod deus est trinus et unus et sic de aliis ergo istud quod est infinitum est trinum et unum sub ista forma non est articulus fidei nec ad hoc credendum explicite tenetur omnes ergo etc
Item 2o sic subiectum primum praesuppositum quantum ad sui notitiam saltem quia est et etiam quid est loquendo de quidditate nominis cuiuslibet scientiae quia principia non cognoscuntur nisi cognitis terminis sed notitia arti culorum fidei quae sunt principia huius scientiae non praesupponit neccessario cognitionem entis infiniti esse ergo etc probatio minoris quia si praesupponeretur talis notitia entis infinita aut ergo notitia illa esset fidei vel notitia ex puris naturalibus acquisita sed primo modo ergo ergo primus articulus fidei praesuppositus omni alteri articulo esset deum esse infinitum vel infinitum esse in rr natura consequens falsum certum est si 2o modo contra notitia naturali non potest ad hoc deveniri nisi per longun discursum ymmo et aliqui se putarent impossibilis probare deum esse infinitum intentione vel aliquid tale esse in rr natura ergo huiusmodi notitia non potest ab omnibus exigi ergo etc.
3o de deo tamquam de primo subiecto possimus aliquid credere per revelationem quod patet quia secundum istum multa ut sic sunt de eo scibilia ergo et credibilia quod cum omne scibile absque quacumque variatione posset esse alicui credibile Si ergo credibilia quae modo credimus non essent de deo ut de primo subiecto sequeretur quod aliqua alia credibilia essent notiora quam ista quae modo credimus consequens falsum ergo etc
4o quia magis notum est deum esse quam ens infinitum esse tun uni assentiat statui quilibet quantumcumque laicus et non altitia ergo magis possimus habere notitiam de deo etc in vita ita quam de ente infinito ergo etc
Secundo dicit ipse quod visio beatorum est non esset theologia eorum sed notitia incomplexa praecedens naturaliter scientiam theologiae
Istud non noster bene dictum primo quia secundum hoc comparatio visionis beatae ad habitum theologiae beatorum esset sic comparatio visionis beatae incomplexi termini ad notitiam totius complexi et per consequens tota notitia complexi sit perfectior quam notitia incomplexi sicut apprehensio huius totius homo est animal quam solus hominis quia una est pars alterius sequitur quod theologia bonorum vel actus eli citus a tali habitu esset perfectior quam visio beata sicut totum est perfectius parte consequens falsum ergo etc
Secundo sequitur eadem conclusio quia illud quod includit aliquid et plus et perfectius quam illud quod includit alterum solum sed habitus theologiae secundum istud includit visionem tamquam notitiam incomplexam ergo etc
3o videtur male dictum quia in beatis non videtur esse aliqua notitia complexa sed omnis notitia beatorum in quantum dei sunt videntur esse simplex quamvis beatus cognoscat complexa et composita non tamen complexe quod patet quia uno simplici actu in essentia divina videt omnia complex frustra ergo super visionem illam adderetur alia notitia composita et complexa Item si sit ibi notitia complexa et composita ergo oportet ipsos neccessario habere divisos conceptus de deo quos componant consequens est falsum quia si beatus formet diversos conceptus de deo simpliciter puta conceptum subiecti et praedicati quaero igitur unum utrum conceptus subiecti sit beatificus vel apprehentio correspondens tali conceptui aut non. Si non contra sic concipiens vel apprehendens apprehendit ipsam essentiam dei unde et non mediante alio velamine quia sic esset apprehensio fidei sed omnis apprehensio divinae essentiae unde in se est beatifica oportet ergo quod sit beatifica sed eodem modo oportet quod apprehensio praedicati sit beatifica propter eandem rationem Si ergo essent distincte apprehentiones vel conceptus realiter oporteret ponere in beatis plures apprehensiones quarum unaqueque esset beatificans quod non videtur
On this page