Text List

How to Cite

Next

Caput 1

1

"OMnis ars" &c. Hoc est opus Ethicorum Aristotelis ad Nicomachum filium qui fuit auo suo cognominis, quod & aliis multis contigit. Sed quia notum est Aristotelem fuisse Nicomachi ex Festiade filium, sunt qui putent ad patrem scriptum, quod non placet, quia contra decorum personarum est. Non enim filii erudiunt patres in moribus, sed erudiuntur ab eis. ldeoque Salomon saepe filium compellans, quasi ad filium scripsit prouerbia. Cicero ad filium Officia, & Cato quisquis ille fuit, ad filium opusculum illud morale. Diuiditur autem in decem libros partiales. In quorum primo de felicitate in commui loquitur. in secundo de virtute morali generatim. in tertio de virtutis moralis principiis scilicet voluntario & inuoluntatio, consilio & consiliabili, de fortitudine & temperantia in specie. in quarto de liberalitate, magnificentia, magnanimitate, modestia, mansuetudine, affabilitate, veritate, eutrapelia, verecundia & earum extremis. in quinto de iustitia & epiicia, quae vulgo epicaia dicitur. in sexto de habitibus veridicis: in septimo de virtutum gradibus. in octauo & nono de amicitia, & in in decimo de voluptate & felicitate. Rursus hunc primum librum in quatuor tractatus deducunt, in primo enim inquirit vtrum felicitas sit, & an quispiam possit eam adipisci, quaestio si est, quaestionem quid est antecedit, primo posteriorum. In secundo tractatu felicitatem describit & contemplatur quidnam ipsa sit, in quibus rebus existat, & in quibus non. In tertio a quo sit felicitas tamquam a causa, & in quo, tamquam in subiecto. In quarto speculatur in qua animae potentia felicitas collocetur. Primus tractatus est totius libri exordium, qui in tria capita seiugatur. Et in eorum primo tria diuulgare proponit. Primum, quod in rebus humanis est aliquis finis bonus intentus. Secundum, aliquem finem esse alio praestantiorem. Pro tertio dubitationem ex dictis immergentem diluit. Secundum ibi, finium autem differentia. Tertium ibi, atque nihil interest. Prima conclusio huius primi capitis est haec. Omnia bonum appetunt. probatio, nam omnis ars omnisque doctrina atque actus similiter & electio quae sunt res humanae, bonum appetere videntur. proinde & finem, idem enim est bonum & finis. deductio est perspicua, quia per hosce fines humanarum operationum homo facile omnia quae facit. Per artem intelligit auctor habitum recte faciendi, vt est domum aut nauem extruere. Per doctrinam, scientiam, intellectum, & sapientiam. Per actum, actum exteriorem & imperatum. Per electionem, actum elicitum, vt volitionem & nolitionem intelligit. Nam quaedam a natura emergunt, & illa in ipsum bonum bonique assimilationem toto conamine, secluso obice, tendunt: quia ab agente infallibili scilicet a deo diriguntur vt araneis in componenda tela, formica in colligendis granis, graue leue, & caetera id genus in petendo locum convenientem. Quaedam bona ab humana mente variabili emanant, & si illa vt ars, doctrina, actus, & electio bonum appetant. & agentia naturalia quae a supremo bono diriguntur, in bonum tendunt continuo. ergo a fortiore illa bonum appetunt. & per consequens recte dicit quod omnia bonum appetunt. Triplici vita mortales viuunt. Prima est effectiua, qua viuunt mechanici, victum industria sibi comparantes. Secunda est actiua, qua viuunt prudentes in republica praecipue alios regentes. Tertia est contemplatiua qua sapientes & deo dediti viuunt. Pri ma vita quae est infima, deum inquantum est creator imitatur. Secunda quae mediocris est, deum mundum a se conditum gubernantem quadam tenus imitatur. Tertia, quae est excellentissima (vt. x. Ethicorum lucebit) deum in se ociantem atque in tranquillitate beatum repraesentat. Si itaque istorum trium tendentia fertur in bonum, multo magis rationis expertia a deo directa in bonum feruntur. Solidat philosophus hanc conclusionem priscorum authoritate dicentium, omnia appetunt bonum, ac omnis ars, doctrina, actus & electio sunt entia, quamobrem appetunt bonum, ar bonum & finis coincidunt, proinde ista omnia appetunt finem. Itaque est aliquis finis in rebus humanis.

2

Notato quod electio aliter in tertio libro accipitur vt suo in loco deo bene fortunante videbitur. Vtraque acceptio est vulgaris. Nonnulli hic indagant an de moribus sit scientia, & vtrum practica an speculatiua: sed tales quisquilias huic loco minime congruere censeo: ideoque alia ad rem magis pertinentia quaero. Primo quid est subiectum attributionis moralis philosophiae. Secundo quomodo monastica, oeconomica & politica doctrina differant. Tertio dubitatur an mulierosi, veneficique qui sibi mortem consciscunt, & praui malum appetant. Pari forma obiicitur quia plantae non sentiunt, ergo non appetunt, quia appetitus in appetibile non fertur sine cognitione prauia. Quarto quomodo sese habent haec tria, bonum omnia appetunt: & omnia bonum appetunt: omnia appetunt bonum. Quinto dubitatur quare a felicitate librum exorditur & in ea decimum claudit.

3

¶ Circa primam dubitationem nota quod quidam non solum in hac arte, sed etiam in aliis de lana caprina fusius insudant, vt patet de subiecto attributionis logices: sed breui dicimus quod homo felicitabilis est subiectum moralis philosophiae siue homo liber ad opera studiosa & eorum habitus. Veluti enim medicina circa corporis curam negociatur: ita ethice hominis animam flosculis virtutum ornare ac depingere laborat.

4

¶ Ad secundam dubitationem respondetur, quod liber Ethicorum ordinat hominem in ordine ad se primo: siue bene se habeat cum aliis, siue non: liberalitas iustitia & caeterae virtutes de quibus hic est sermo ordinant hominem ad se: & si bene instituatur ad se, bene ordinabitur ad alios. In oeconomicis docetur homo decenter viuere in familia sua. In politicis autem bene & comiter in ciuitate inuersari.

5

¶ Ad tertiam dubitationem & aliud quod consequenter subiungitur simul respondetur. Pro cuius solutione praesupponatur quod triplex est appetitus: quidam naturalis, & is nihil aliud est quam inclinatio rei ad suam perfectionem. Hic appetitus cuilibet rei convenit nec actum distinctum ab appetente ponit: siquidem materia prima appe tit formam quae nullum actum a se distinctum habet. Appetitus sensitiuus soli animali convenit. Et dicitur sensitiuus, quia sensationem obiecti praesupponit: sicut enim voluntas est caeca, lumem ab intellectu capiens, & non fertur in incognitum: ita nec appetitus sensitiuus fertur in obiectum non sensatum. Tertius est appetitus intellectiuus agenti libero competens. Hoc praesupposito, respondetur quod omne ens appetitu naturali suam perfectionem appetit scilicet esse, & illud sine quo esse nequit: propterea graue descendit & leue ascendit, & mixtum secundum naturam elemen ti praedominantis mouetur vt in suo loco naturali conseruetur. Vnde arbor posita inter terram laetam, & sterilem, radices in solum pingue extendit: & ab illo alimentum radix sugit: & sic rami a trunco, & truncus ab radice nutri mentum: sicut hepar a stomacho, ab hepate venae, & a venis singula membra trahunt: si res sit imperfecta perfectionem acquirere, & si sit perfecta suam perfectionem tenere gliscit. Appetitus sensitiuus prosequitur illud quod sensatum est appetenti conveniens, & disconveniens refugit. Sed appetitus intellectiuus ob suam libertatem non semper fertur in bonum, verum in prosequutione satis est si in bonum apparens: bonum enim verum vel bonum apparens est eius obiectum in volendo: sibi malum inferens se ab angustiis quibus praemitur exonerare intendit. hoc apparet ei bonum. ldentidem libidinosus, speciosam foeminam ardens, licet censeat se peccare, in bonum tum apparens fertur, est enim agens liberum. permittitur abutendo sua libertate in malum simpliciter ferri: inanimata autem in verum eis bonum tendunt: quia a deo diriguntur. Et per hoc soluitur obiectio in oppositum. Hic quoque sciscitari poteris, an voluntas in obiectum, quod nec est verum bonum, nec apparens ferri potest: sed de hoc postea fusius loqui proponimus. Secunda ratio est etiam soluta, quae solum probat plantas nihil appetere appetitu sensitiuo aut intellectiuo: non autem appetitu naturali.

6

¶ Ad quartam dubitationem respondetur quod illae propositiones late differunt. Haec a plerisque negaretur: bonum omnia appetunt. diceret enim quod nec hoc bonum nec illud, & sic de singulis, omnia appetunt, & si de deo instes: contra lapides non cognoscunt deum, ergo nec deum appetunt: sed dico consequentiam esse nullam de eius appetitu naturali, vt ex dictis liquet. dico enim quod appetit esse & conseruari, quae sunt quaedam proprietates primae causae.

7

¶ Insultas, bruta non cognoscunt deum, ergo eorum appetitus in deum non fertur in particulari: ergo in deum non omnia feruntur.

8

¶ Dicimus belluas in deum suo ipsarum modulo ferri, siquidem omnia secundum naturas ipsis inditas in deum tendunt. Aristoteles dicit quod eandem voluptatem omnes appetunt in penultimo capite. vii. Ethicorum. & dum de hominibus loquitur, dicit eos instinctum ad eandem voluptatem habere a deo superne impressum. & hoc est ad felicitatem, de qua in decimo loquitur. Aristotelis placitum est, & verum est, quod bonum omnia appetunt: sed vt videmus quae enunciationes hic concedendae veniantur sequendo communem viam nullum bonum omnia appetunt: sed omnia bonum appetunt: saltem quodlibet ens bonum appetit, in plurali numero siue collectiue siue distributiue capiatur potest negari illa loquendo de appetitu particulari omnia appetunt bonum. Appetere enim vt sensualitati & appetitui natur ali convenit suam rationem non appellat: sed vt intellectui convenit suam propriam rationem appellat. Ergo licet in vtraque stat confuse tantum, quia verbum aliter in vna quam in alia appellat: enunciationes illae non parum (vt ex logica nosti) defferunt. Aliqua logicalia logicam enucleantia sine cauillis non aspernamur: sed sub epitome illa percurrimus.

9

¶ Ad quintam dubitationem respondetur, quod beatitudo est finis virtutis & hominem ad virtutes allicit: & quia cum sudoribus virtutes acquiruntur & in earum consequutione laboramus: propterea ab his auspicatur & his claudit Aristoteles ethica: sicut Psaltes Regius de beatitudine in Soliloquiorum fronte meminit: & Saluator in concione in monte a beatitudinibus praefatur. Citharoedus autem Dauid, & Christus dominus, sicut Aristoteles sermonem faciunt de beatitudine huius vitae: quae proxime ad superos dirigit, vel de beatitudine suprema in spe.

10

¶ Finaliter dubitatur quanti momenti sit virtus cum a felicitate Aristoteles auspicet, & ea concludat opus hoc tamquam ad alliciendum auditorem ad virtutes. Respondetur omnes felicitatem maximopere exoptant. Quis enim est tam hebetis sensus qui beatitudinem non percupiat: at fine virtutibus felicitas minime inuenitur, virtutibus enim itur ad astra: fortuna vero est vndis fugacior: boni autem mores assuetudine prognati hominem pene naturaliter ad bonum impellunt. Trita est historia Licurgi, qui cum vnum catulum in coquina, alterum in sylua nutriendum curasset, praeposito coram publica corona Lacedaemoniorum spectaculo, leporem in illorum catellorum medio collocauit: assuetusque culinae ad lebetem citus cucurrit: quia in popina alitus erat: alter citius fugientem lepusculum insequebatur. Si igitur canis assuetudine coquinae seporem ad quem declinatur reliquit: virtutum consuetudine homo praeditus, carnis illecebras ad quas est propensior deseret: Nonne anachoritae in atris specubus deserti, & reliqui ecclesiae confessores in temperantiae ramis eniture? Nonne fortitudo martyres a tyrannorum fulminibus & tonitruo tenuit infractos. in torturis enim eorum patientia germinabat: oppressione ecclesia stercorabatur, flagellis frondebat: morte foetabat, in angustiis fructus mirificos proferebat. Quid de liberalitate eorum memorabo qui ad pedes Apostolorum in principio nascentis ecclesiae omnes suas opes posuerunt? Illorum misericordia haudquaquam marcescet: summa rerum sequendo virtutibus tamquam solidissimis fulcris praeditus firmissimum meritorum aedificium superaedificabit. Abono non flectitur: via regia quae non declinans ad sinistram aut dextram, tendit ad beatitudinem virtutum scopum: prompteque ac delectabiliter agit, & animi perturbationibus haud inquietatur. Modo voluptas operationi incidens eam magis atque magis coalescere facit. Atque vt Aristoteles conformiter ad experientiam lib. decimo Ethicorum refert, spurca coinquinamenta extremorum virtus expungit: & tanquam latrinas sordiumque sentinas prorsus expuit.

11

¶ Finium autem differentia quaedam esse videtur. Haec est secunda pars huius capitis in qua vnum finem alio praestantiorem esse demonstrat. In prima parte ostendit omnium artium & doctrinae aliquos esse fines: lam vero finium discrimen enodat, dicens: Finium quidam est operatio, vt artis citharizandi finis est, fidium ordinata pulsatio: & quidam opus ipsum, vt domificationis finis est ipsa domus. Hoc est, tunc operatio est finis, quando operatione finita effectus non relinquitur, vt cum citharoedus, aut choream ducens, a fidium tactu tripudioque quiescit, nullum artificium relinquitur: secus est quando res operata est finis. Si aliqua qualitas, vtpote gaudium aut huiusmodi in audiente harmoniam relinquatur: nihil refert: nec hic insistas de operatione actiua quae manet post melodiam, & sic passiua, sat est quod nullum artificium relinquitur cessante operatione. Et si domus nullam formam artificialem ponat, hoc propositum non inficit, quia post artificii structuram manet domus.

12

¶ Atque in quibus. haec est tertia pars huius capitis que comparat finem operatum operationi: & dicit quod quorum opera sunt fines, ipsa opera suisi operationibus sunt praessabiliora. Patet exemplariter. domus enim est praestantior ipsa operatione ad domus structuram ordinata, licet operatio actiua quae est homo operans, sit re ipsa domo praestatior: & operatio passiua sit ipsa domus quae non est se ignobilior, sufficit operationem ipsam cum ad domus structuram ordinetur ipsa domo esse deteriorem. Semper enim in finibus odinatis praestantior est posterior. Comedimus vt viuamus: viuimus vt bene operemur: bene operamur vt salutem aeternam consequamur: postremus finis est caeteris praestantior. De nobilitate rei non cures, sed finis praestantiam quaere. Vnde fit quod conseruatio frigore, calore & hoste, est in rationem finis domo melior, cum ad haec domus ordinetur.

13

¶ Dubitatur an operatio potest esse finis vltimus. Respondetur quod licet deus sit finis vltimus quem beatitudinem obiectiuam theologi nuncupant, attamen operatio im¬ i manens est beatitudo: & in creaturis finis vltimus est beatitudo formalis. Cum vero complures sunt actus. Haec est quarta pars huius capitis: in qua dicit quod multarum artium & scientiarum multi sunt fines: nam arithmeticae finis est numerus & eius cognitio. Geometriae finis est magnitudo. Medicinae finis est sanitas: artis extruendarum nauium, nauis: & facultatis rei militaris, victoria: & rei familiaris gubernandae. opes. Exemplariter hoc ponit: Exemplorum autem non requiritur veritas, primo priorum. Ponit diuitias instrumenta rei familiaris in oeconomicis & primo Politicorum. Vel loquitur hic secudm aliorum opinionem, & exemplariter insuper opes sunt finis subordinabilis ad altiorem finem.

14

¶ Quae autem talium sub aliqua vna potentia sunt, vt ars. Haec est quinta portiuncula in qua dicit quod aliquando variae artes sub vna architectonica praecipuaque arte continentur: ipsius architectonicae finis aliarum artium finibus principalior est. Semper enim nobilioris rei praestantior est finis. Exemplificat, vt artes, quarum haec frenorum factiua est, haec ephippiorum hoc est sellarum quibus equis insidetur, haec phalerarum, sunt autem phalerae equorum ornamenta, sub arte equestri continentur. Hae autem pariter & ars equestris sub arte militari, vt sub architectonica continentur: quocirca artis equestris finis principalior est finibus artium frenorum factiuarum, ephippiorum atque phalerarum. Et artis militaris finis principalior & appetibilior finibus artis equestris, & artium frenorum factiuarum reliquorumque apparatuum equorum. Semper enim fines earum quae rationem architecturae subeunt, magis sunt appetibiles quam fines inferiorum: quia illi artium horum gratia expetuntur. Ars militaris inuasionem, fugam, cunctationem, & reliqua stratagemata amplectitur. Sicut in natura contingit: gramina enim sunt ob pecora, pecora ob homines, & homines ad deum laudandam. Et nihil refert siue finis architectonicae artis operatio sit siue sit opus: nam vbique finis architectonicae est praestabilior fine artium quae illi famulantur, vt apparet in dictis facultatibus. In artibus enumeratis, contingit nonnumquam quod finis scientiae superioris est operatio, & finis scientiae inferioris est aliquid operatum praeter operationem: quandoque oppositum contingit. Exemplum primi. ars equestris est superior arte frenifactiua: & finis equestris est operatio: & finis frenifactiuae est aliquid operatum. Exemplum secundi. Medicina est principalior quam ars exercitatiua: & finis medicinae est nonnihil operatum, vt sanitas: & finis exercitatiuae est operatio vt ambulatio vel purgatio. Finis est praestabilior iis quae ad finem ordinantur, siue sit ope ratio, siue res operata. Domificatio est vilior domo, sed praeseruari a frigore, calore, & ab hoste, est domo nobilius, quia ad hoc ordinatur.

Back to TopNext

On this page

Caput 1