Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

1

"OMnis igitur amicitia" &c. Iam praemittit philosophus id quod saepenumero dixit, scilicet quod omnis amicitia in quadam societate consistit: & non ab re aliquis distingueret amicitiam consanguineam & sodalitiam a reliquis amicitiis. Porro ciues contribules & similes vt sunt hospites, societates pactionibus constantes habere videntur: quocirca istae amicitiae sunt distinguendae. Amicitia consanguinea a societate naturali profluit: & amicitia sodalitia a mutua conuersatione a primis incunabulis proficiscitur. Et rursus consanguinea est multiplex, verum omnis ex paterna stirpe pendet. Sane parentes filios vt aliquid illorum suapte natura diligunt. Ediuerso nati parentes vt aliquid ex illis emanans. Verumtamen parentes vehementius natos amant quam contra. lstius amoris glutinum ex variis proficiscitur. Primo quo quispiam magis causam dignoscit ob quam amat, eo feruentius amat: at genitores magis causam cognoscunt quare filios ament quam filii: quare genitores feruentius liberos quam ediuerso liberi parentes amant. Certe parentes liberos amant quis sunt ipsorum aliquid, filii enim ab ipsis fluunt. Secundo, quo aliquid est magis coniunctum alicui, eo magis illud amore prosequetur: sed filius est patri coniunctus vt pars eius, quia semen patris compositione filii ingreditur. pars autem genita a toto dependet velut dens, pilus, & manus. Tertio, qui prolixiore temporis curriculo amant plus amant quam illi qui minore tempestate amant: at parentes productiore tempore natos amant quam ediuerso. Amicitiae enim temporis successu incrementa suscipiunt. Modo literam quae tenebrosa est, vt poterimus aperire curabimus, quae est haec, Magisque coniunctum est id ex quo natum ipsi nato, quam factum ei quod fecit. Est enim ei ex quo ortum est vt dens, & crinis, & quiduis habenti. Nullum autem illorum id ex quo orta sunt. Ecce valor rationis in hoc iacet, quo aliquis est cuipiam coniunctior eo magis illum diligit, at pater est liberis coniunctior quam ediuerso: pater se habet vt totum cuius filius in prima productione est pars, pater autem non est aliquid filii.

2

¶ Sequitur in litera. Ex his autem insinuat matres magis diligere natos quam patres: quia matribus est maior certitudo filiorum quam patribus, atque contractiore temporis tractu natos diligunt: & magis continue filios in sinu & super genu fouentes dulcia oscula genis paruulorum infigunt: fratres autem sese diligunt quia ex eadem stirpe immediata profluxerunt, nonnum quam ex patre tantum: nonnumquam ex materno latere tantum: interdum ex vtroque parente. Quaecumque autem sunt idem vni tertio eadem identitate sunt idem inter se: at fratres sunt idem parentibus: igitur. Non sunt omnino idem, sed pro modulo pro quanto ad tertium referuntur. Frater enim dicitur quasi fere alter. Mutua sodalitate aluntur & aetate fere pares solent esse, mutuo colludunt: atque magno amore sese complectuntur: nam aequalem aequalis delectat. Patrueles siue fratrueles magna charitate sese prosequuntur, & alii in omnibus consanguinitatis gradibus conglutinati: propterea quod ex eadem stirpe mediate descenderunt. A communi stipite sollicite suos nexus calculant secundum accessum ad truncum propinquum magis atque minus sese diligunt: semper paritate data intellige. Cognomines quoque incredibili glutino in Britannia annectuntur. Ibi loci vnus cognominem sibi nullo sanguinis vinculo iunctum nepoti ex sorore praeponit. Auaritia autem filiorum ad parentes, & hominum ad deos est excellens: loquendo vt plures, per deos vnitatem dei intelligit. Porro deus & genitores potissimum bona pueris tribuerunt: esse, alimentum pariter & educationem. Animam creat deus citra cuius influentiam creatura omnis protinus tabescat. Talis amicitia iucunditatem cum vtilitate magis quam extraneorum amplectitur. Mutuo conuiuunt, & seniores iunioribus prouident: & quando senescant & sunt decrepiti liberi illis prouident vt in pullis ciconiae contingit vbi pulli effoetas matres pascunt.

3

¶ Post haec luculente declarat quare fraterna amicitia magna arctitudine est connexa. Sunt enim sodales, moribus similes, colludunt & sua secreta mutuo communicant.

4

⁋ Sequitur. Viro autem & vxori &c. Haec amicitia non ob sanguinis nexum contrahitur: in gradibus propinquis a coniugio arcentur. Hoc Aristoteles in litera subindicat. Haec autem societas natura constat. Hoc monstrans ait quod homo est animal magis coniugale quam ciuile: at est natura ciuilis homo, primo Politicorum: proinde magis natura coniugale. Qui sit magis natura coniugalis quam ciuilis, duplici ratione fulcit: quarum prior est. ld est magis naturale homini quod est magis necessarium & prius natura: at esse coniugale est prius natura & magis necessarium quam esse ciuile: quamobrem est homini natutalius, quia domus prius est natura quam ciuitas atque magis necessaria. Secundo. Id quod totum animalium genus comitatur & est communius, est naturalius: at filiorum procreatio ad quam communiugalis societas ordinatur, est huiusmodi, igitur. Atque belluarum hic est societas scopus. Genita & alita prole alites & caetera animalia segregantur: homines autem connubium subeunt, non solum prolis gratia generandae, sed etiam causa illorum quae ad vitam conducunt. Officiaque diuersa habent, viri munus est curare illa quae foris sunt, & opes procurare: mulieris tractare illa quae domi sunt, sibique mutuo suppetias ferunt parta in conmuni ponentes vt in oeconomicis atque politicis abunde dicitur. Quocirca in hac amicitia est vtilitas atque iucunditas. Vtilitas quidem, quia communi vtilitati consulunt: voluptas autem ob generationem & in bonis liberis, & se mutuo vir & vxor diligunt. Nec virtus illis defuerit modo probi sint, & (vt de caeteris taceam) castitatem coniugalem seruabunt. Et huius amicitiae filii sunt nodus & firmamentum. In cuius argumentum cum infoecunda muliere citius matrimonium dissoluitur. Filiisunt parentibus conmune bonum, non possunt illos separare vt mater filias capiat & pater masculos: ipsum autem commune bonum hanc amicitiam conglutinat.

5

¶ Sequitur. Quaerere autem &c. Tacitae quaestioni obiter occurrenti respondet. Diceret enim quispiam, domine, multa de amicitia ciuili, coniugali atque consanguineorum dixisti: attamen non tradidisti normam viuendi in eis. Respondens, inquit, hoc nihil aliud est percontari ac quonam pacto, hoc est iustum. Procul dubio quale est iustum: talis est viuendi modus. Considerandus est personarum sexus, discretio, & caetera id genus quae iustum contingunt: & omnia sunt aperta. Non enim idem videtur iustum amico ad animum & ad extraneum nec ad sodalem ac condiscipulum esse.

6

⁋ Circa hoc duodecimum caput in quo philosophus loquitur de amicitia vxoris, parentum, filiorum, fratrum hospitum & sodalium, quaeritur de modo diligendi inter se. Respondetur quod parentes naturalius liberos diligunt quam ab eis diligantur. Siquidem filii ab eis fluxerunt tanquam partes a toto, vt circa literam commenti sumus, & genitores in genitis viuunt in fama quia in propagine stirps continuatur. Filios autem plura bona a pa rentibus accepisse quam eis contulisse, nil de amore naturali concludit. Et quia origo paterna est praestantior materna, filii patrem matri in casu incompossibili anteponent. Ratio seminalis patris secundum Aristotelem in. xv. de animalibus & secundum medicos est actiua, & matris passiua. Multos angores fateor mater pro filio tulit, quem forte intensius diligit quam pater: verum hoc non obstat. Matrem enim & totam familiam pater sua industria alit atque in moribus regit: atque plura pro natis quam mater faciet dum ratio efflagitat.

7

¶ Dicis pater est vinosus, bonorum dilapidator, puerorum in moribus neglector: mater autem casta, oculata, familiam sollicitudine pascit, filios anxie erudire facit: nonne sub ea hypothesi ea est patri praeferenda? dico quod hoc non est inquantum pater aut mater est, & de his quae vulgo eueniunt: Potes etiam tot circunstantias in medium afferre, de extranei amore, qui cum periculo suae vitae meam vitam a saeuo carnifice protexit, me postea aluit: at pater me nihil male merentem domo abdicauit: vnde plus sum obnoxius barbarum quempiam patri anteponere: verum hoc non est inquantum pater est & in his quae communiter vsu eueniunt: quocirca si non possum releuare simul indigentiam patris & matris, sed alterutrius tantum, vel grassatores illos inuadunt vel ignis comburendo domum illos vero similiter comburet, patrem matre relicta e mediis flammis eripiam: vt Aineas Anchisen, sed matrem ea hypothesi vxori & liberis praeferam Caeterum quando seminarium dissidii inter fratres enascitur capitale odium inter illos pullulat: hinc prouerbialiter aiute (inquit Aristoteles) in politicis. Non est ira sicut ira fratrum. Verum tamen regulariter se tenerrime cum sorore diligunt. De his omnibus nonnulla exempla memoratu digna strictim subdemus. De beati Andreae & Petri fratrum amore in euangelistas locuti sumus. Israel pio dolo fraternam haereditatem emit aut potius vexationem redemit: ob infensum enim fratrem paternum solum reliquit: postliminio reuersum Esau comiter suscepit, ingenitae pietatis non putatae iniuriae memor. Ioseph Israelis filius a fratribus venditus hospitaliter eos suscepit eisque in omnibus fraterne succurrit. Maria soror Moysi, Moysen probro sis verbis procidit iccirco deus lepra eam infecit: non destitit tamen Moyses deum suppliciter deprecari quoad leprae contagio prorsus esset extincta. Pollux & castor arctissime inter se dilexerunt. Pollux imortalis castorem mortalem semiimmortalem vt fabulantur effecit: quod ideo fingitur quia illorum stellae situm talem in stellifera sphera habent vt vna occidente oriatur altera. Drusum fratrem in germania extinctum Tyberius Caesar incredibili ter defleuit: squaloreque obsitus pedibus cadauer romam vsque prosequebatur. Haec de fraterno amore strictim delibasse sufficiat. Caeterum incredibilis est indulgentia parentum in filios: atque communiugum inter se amor reciprocus de quo deinceps commentabimur. Nauiganti in cretam theseo cum aegeus pater iussisset vt si perempto minotauro incolumis rediret albis vteretur velis: at filius paterni moniti immemor lintheum nigrum tetendit pater per errorem Theseum confectum putans ex alta specula ir subiectum sese mare praecipitauit. de Niobes amore in filios in septimo huius locuti sumus: quae propterea in scopulum, vt poetae fingunt, diriguit. Simile de Hecuba produnt quae ob filios in Troiana clade interemptos versa fingitur in canem. Cartha ginenses matres tertio bello punico filios ad pelagus sequentes & a filiorum complexibus auulsae partim stimulante dolore in fluctus desiliere. Romani ex omni nobilitate lectissimos adolescentes obsides a poenis petiere quos matres ad naues vsque sunt comitatae. Olympias Alexandri magni mater refossa ossa lolae dissipauit, quia in viuum saeuire non est illi concessum in mortuum saeuiebat. Iolas, n ferebatur venenum Ale xandro propinasse. Cum in cannensi strage plurimi Romanorum occubuissent aliquorum vita erat iam temere deplorata, quibus repente superuenientibus matres laetitia confectae sunt. Laetitiae enim ingens mo les insperate post moerorem superueniens illas extinxit. Ad atrocem nuncium mortis filii Solon consternatus animo, statim se humo afflixit: pilos cum barba manibus vellicans, iniectu quoque pulueris capillos foedauit: vestes muliebriter laniauit. Erat iam Mileti cum Thalete in foro deambulans, Thales autem ex composito fictum nuncium introduxit qui interitum filii Solonis denunciaret: iccirco autem id fecit Thales vt Soloni persuaderet, non oportere sapientem rei vxoriae vacare, vt quae ex stulto insanum faciat. Trita est dauidica historia ex secundo regum. Dauid ab absolone regio solio est deiectus, hoc non obstante filium afflictum lamentabatur. Atys filius Croesi natura mutus vbi vidit hostilem gladium paterno iugulo imminentem, solutis dentium claustris prorupit in verba coercens hostem ne patrem feriret. Aneas inuersam Tromiam populantibus seni patri humeros incuruauit & posthabitis opibus patrem ab incendio eripuit. Leo lunior cum vnicum annum Constantinopoli imperio praefuisset Tenoni patri imperium contulit.

8

¶ Super est iam paucis vt promisimus, de amore coniugali scribere. Celebris est Penelopes amor in vlyssem maritum, quae absente illo annos. xx, castitatem impollutam seruauit, multisque procorum blandimentis succubuit non. lulia vxor pompeii & filia lulii Caesaris cum mariti sui vestem cruentam cerneret subito pauore est consternata & exanimis collapsa. Portia Catonis filia cum accepisset Brutum coniugem apud Philippos interfectum haustis carbonibus se suffocauit, primam harum trium laudamus, nec secun dam vituperamus. ingens enim doloris moles citra mulieris culpam poterat eam extinguere, tertiam carpimus. Orpheus multis lachrymis Euridicem communiugem defleuit, amissaque coniuge omnem mulierum congressum obhorruit, & soliuagus fiebili cantu luctum solabatur, ita vt poetis ansa aperiretur orpheum ad tarta ra descendisse vt vxorem a plutonis antro auocaret. Arthemisiae reginae amorem in Mausoleum maritum & sumptuosum illi sepulchrum ab ea constructum literae collaudant omnes & hominum memoria excidere non patiuntur. Haec paucula annotasse sufficiat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12