Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

1

"POst haec sequitur" &c. In primi libri exordio de fine vltimo sermonem habuit philosophus, vt homines ad virtutum opera, per quae felicitas procuratur, inuitaret. Sicut psalmographus in Psalmorum primordio inquiens. Beatus vir & reliqua. Et rursus secundm virtutum materiam habunde hactenus determinatam, in hoc decimo locupletius de virtutum praemio mentionem facit. Hunc librum in duas partes diuidet in priore parte de voluptate felicitatis adminiculo docet, quam partem in quinque capita secat. In posteriore parte de ipsa foelicitate praecipit. Huius capitis prima conclusio est. Post habita de virtutibus, forsitan consequens est vt de voluptate transigamus. Trifatiam hanc conclusionem roborat.

2

⁋ Primo sic. Ad moralem philosophum attinet tractare de rebus humanis per quas humana vita regitur, at voluptas nostro generi familiaris esse videtur: igitur.

3

¶ Consequentia cum maiore liquet. Minorem a signo fulcit. Ludi magistri & qui iuuenum curam subeunt volentes pueros prouocare ad probitatem, & declinare ab improbitate, erudiunt eos voluptate atque dolore. Bonos enim lepido sermone & munusculis ad probitatem alliciunt, & eos voluptate afficiunt, resides vero plectunt terroribus eosque verberibus a malo dehortantur, atque dolore afficiunt.

4

⁋ Secundo probatur eadem conclusio sic. Moralis philosophi est de his tractare quae ad virtutem moralem attinent, at voluptas & tristitia sunt huiuscemodi: igitur. Maior declaratur, quia moralis philosophi munus est de virtutibus moralibus tractare, & de iis per quae virtus moralis fouetur.

5

⁋ Minor probatur in litera. Videtur autem ad consequendam moris virtutem maximum esse gaudere iis quibus oportet, & odisse ea quae oportet, homines inclinantur prosequi voluptates, & auersari dolores: virtus moralis in talibus tenet medium. secundo Ethicorum, & affectus regulat. Gaudere enim & odio habere per totam vitam se diffundunt, & communicantur haec tota vita, momentum & vim ad virtutem felicemque vitam habent. Sane homines eligunt ea quae voluptate afficiunt, auersantur autem ea quae dolorem faciunt. proinde de voluptate determinatio videtur consentanea.

6

¶ Tertio ea dem conclusio stipatur sic. Moralis philosophi est tractare id quod magnam controuersiam circa mores habet, at voluptas est huiusmodi: igitur. Minor ex contrarietate opinationum inter sapientes agi tata hoc enucleat. In principio posita dictio forsitan non est aduerbium dubitandi sicut nec alibi frequanter in hoc libro. Dicit quod voluptas videtur nostro generi, hoc est generi humano, esse familiaris. Vbique autem capit videtur pro aperte est in Ethicis, sicut porphyrius in lsagogis, videtur autem neque genus neque species &c. Et quod dialecticus vocat genus, legumlator speciem vocat. Et sermo est de voluptate spirituali & mentis, quae est nobis & angelis peculiaris. Voluptas corporalis est nobis & belluis communis, De sensuali voluptate potissimum in septimo ethicorum loquutus est. In septimo enim de incontinentia & eius opposito signanter loquutus est quibus voluptas corporalis communicatur: proinde aliter de voluptate in septimo & aliter in hoc decimo loquitur. Quidam astruunt voluptatem esse summum bonum vt epicurus & eudoxus. Quidam contra (vt stoici) grande admodum ducunt esse malum. Et hi sunt duplices: quidam eorum ita reuera censent esse, scilicet omnem voluptatem esse vehementer prauam: secundi putant ad nostram vitam satius esse monstrare voluptatem esse prauam tametsi mala non sit: quod multi ad ipsam procliuiores feruntur, voluptatibus inseruientes: & propterea ad oppositum ipsos allicere salubre ducunt. Hoc enim calle ad medium peruenient: vt in calce secundi libri diximus, de incuruato mu crone exemplificantes. Postea arguit eos qui astruunt voluptatem esse bona, & eam verbis insectantur. Et ponit vnam bellam conclusionem orthodoxaeque fidei consentaneam, quae est haec. Fortasse autem hoc non bene dicitur: hoc est incircunspecte facit is, qui scit voluptatem esse bonam & eam malam asseuerat. Conciones enim quae de affectibus & operationibus fiunt minus creduntur quam opera. In valore sic discurrit cre dentes voluptates esse bonas nonnunquam eas verbis persequuntur: sed minus sermonibus quam operibus fidei tribuitur: Dum sermones actibus humanis qui sensu percipiuntur discrepant, tunc spernuntur dicentes, & veritatem ipsam infirmant. Cuius enim vita despicitur (teste Gregorio,) restat vt eius praedicatio contemna tur. Et ideo Actuum primo. Incepit lesus facere & docere: praeponitur facere tanquam difficilius. Propterea quidam data opera ad populum concionando penultimam de facere elongauit & penultimam de docere abbreuiauit: quia hoc est facile: istud vero difficile. Et aiax thelomonius improperans vlyssi dicebat: tibi concessum est eloqui non autem decore facere: mihi autem facere. ltaque sibi ipse priores partes laudis assumpsit. Qui voluptatem vituperat verbis, si visus fuerit eam interdum anxie quaerere: ad ipsam illam voluptatem & immo ad omnem inclinari videbitur. Et quia aliquis diceret non ad omnem sed ad eam quam insequitur, dicit quod distinguere quae voluptas est studiosa, quae vero praua, non est imperitae multitudinis: & ita siquis talis ad vnam inclinatur, ad omnem inclinari posse videtur. Postea obiter occurrentem conclusionem ponit: quae est haec. Sermones veri non solum ad sciendum, sed etiam ad viuendum sunt maiorem imi modum vtiles. Hoc est veritas duo bona vendicat. Probatur haec tertia conclusio sic. Sermones illi sunt perutiles qui verum stipant solidantque: at quando actibus humanis sunt consentanei sunt huiusmodi: igi tur. Minor patet. Quia tunc illos hortantur qui sermocinantes intelligunt, viuere vt ipsi verbis definiunt Ex litera patet, mendacio neminem trahendum ad bonum: secundum deiloquum apostolum ad Romanos. Non sunt facienda mala vt inde eueniant bona

7

⁋ Contra, dicis mentiri possum aut saltem illudere vt hominem ad bonum inducam. Si carnifex quaerat hominem in mea domo ad mortem: licite dico non est in domo mea, id est non comedit in domo mea. vt sit tertia persona de edo. Et Iacob a diuo Augustino & aliis bene sentientibus excusatur a peccato qui di cebat se esse Esau: de his fusius in sententiis loquutus sum & non nihil super hoc opus: quocirca nunc pertranseo.

8

⁋ Dubitatur contra has duas conclusiones. Nam videntur esse veritatis suspectae. Si egregius concionator insectetur intemperantiam, & fractionem ieiunii: nemo per hoc arbitratur frangere ieiunium non esse pec catum. Cui consonat Christus domns in euangelio Matth. xxiii. dicens. Super cathedram Moysi sedent Scribe & Pharisaei quae dicunt vobis facere facite: & quae faciunt nolite facere. ac si dicat. Suscipite eorum salubrem doctrinam, eorum perditos mores detestantes. Respondetur quod hoc est verum quando constat de ve ritate veri, & de operis malitia, non autem in verbo ambiguo: vt est in exemplo philosophi. Talis concionator reuera non est egregius sed seminiuerbius: qui quod dixerat verbo, opere infirmat. Perinde acsi medicus praedicans alas perdicum esse malas, & tamen ipse auidius illas mandit, quis illi crediderit? Quilibet id agit quod arbitratur sibi esse bonum actualiter & in particulari, septimo ethicorum: circa particularia sunt operationes, & affectus. At non oportet quemlibet dicere illud quod ei videtur bonum, primo elenchorum. Non eadem volunt & dicunt homines: dicunt enim decoratissimas orationes, volunt autem ea quae videntur prodesse. Et patet de concionante contra pluralitatem sacerdotiorum & plura tenente siue in titulum siue in vt dicunt commendam. Immo concionator supradictus ieiunium facto interimit signanter apud vulgus ad intemperantiam procliue: sic enim ratiocinatur. Quicquid dixerit iste in concione, nunc in coena commedere non est peccatum: quia iste legem nouit & suam animam diligit: si esset delictum non manducaret. Ad terrorem ergo haec verba dixit: & propterea scandalum actiuum apud sapientes est gran de nephas: & in occulto ieiunium infringere est minus detestabile. Verum haec sunt separabilia apud sapientes. Licet enim verbi diuini declamator tetra libidine sit famosus, non oportet eum in libidine imitari: propterea Christus praecepit relinquere eorum scelestam vitam & amplecti eorum sermones. Actus arctius mouent quam verba: & in operibus aliud superne carpi solet. quod vnico exemplo rursum detegitur. In concilio Niceno erat philosophantium quidam qui a gentilitio delirio nullis argumentationum inuolucris ad fidem trahi poterat. Prosiliit in medium quidam annis grauis illibatae vitae nexuum dialecticorum igna rus, prudenter cum philosopho captionibus imbuto disserens. Vitae nitorem philosophus intelligens mox baptismum suscepit inquiens. donec meandris scholasticis mecum ageretur, verbis verba opposui: vbi pro verbis vitae candor processit: reluctari nequiui. Vt autem paucis agam si vita concionantis verbis sit concors sermo eius est efficax, & verificatur maxime de illo dictum apostoli ad hebraeos quarto. Viuus est sermo dei efficax & penetrabilior omni gladio ancipiti: & pertingens vsque ad diuisionem animae ac spiritus. Et hoc videmus ad oculum in hominibus excellentis vitae, qui rudioribus verbis plebem ad aethera trahunt. Non enim in sublimitate sermonis venit apostolus ad Corinthios vt ipse. i. Corinth. secundo ait.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1